1. Missus ab aetherea
Paranymphus aede,
Nova tulit gaudia
Ad Infima terrae,
Virginis Intrans thalamum
Certum fert nuntium,
Humano generi
Summum remedium.
2. O Inter femineos
Benedicta choros,
Is, qui regit serenos
Ab aeterno polos,
Me tibi misit legatum,
Gignes virgo natum,
In te consummentur
Praeconia vatum.
3. Te virtus obumbrabit
Sacrati flaminis,
Et sinus foecundabit
Expertes seminis.
Ne timeas, o Claria,
Sanctissimi via
Excellit omnia
Mundi judicia.
4. Altissimus nam tuum
Elegit uterum
Et gratia refecit
Dominus deorum,
Quod tuo nascetur alvo.
Claustro portae salvo
Filius supremi
Vacabitur Dei.
5. Indecens virgineo
Quamvis est pudori
Attamen aeuterno
Hand repugna patri.
En Dei. Inquit. ancilla
Sum. flant In Illa.
Quae jubes, domini
Legate maximi.
6. Cantibus extollamus
Matrem et Alium.
Qui protoplasti vetus
Fugat exilium,
Victo rege tartareo
Mater cum filio
Post mundi terminum
Coeli dent solium.