REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum quaelibet intellectio actualis in intellectu creato sit Verbum ?
Vide Doctores citalos q. antecedenti, et Henricum quodl. 2. q6.
Quod sic videtur. Quaelibet intellectio actualis est perfectio intelligentiae secundum Augustinum l. 15 . de Trin. c. 13. Sed omnis notitia, quae est perfectio intelligentiae, est verbum, quia partes Trinitatis, quas ponit Augustinus 9. de Trinit. cap. ultimo, scilicet mens, notitia et amor, correspondent partibus Trinitatis, quas ponit in 17. de Trinit. c. 10. scilicet memoriam, intelligentiam et voluntatem. Sicut igitur amor pertinet ad voluntatem, sic notitia, quam dicit esse verbum, pertinet ad intelligentiam ; igitur omnis perfectio intelligentiae est verbum ; igitur, etc.
Contra, Augustinus 9. de Trinitate c. 10. Definio intemperantiam, et hoc est verbum ejus, verbum ergo est notitia definitiva ; sed non omnis actus intellectus est definitio ; igitur, etc.
Hic communiter tenetur pars negativa, quod non omnis intellectio acluabs est Verbum ; et dicit quidam, quod oportet addere quod sit notitia declarativa.
Contra, de ratione verbi est quod sit notitia genita secundum Augustinum 9. de Trin. cap. illo. igitur verbum includit rationem producti ; sed esse declarativum non dicit rationem producti ; non enim dicit nisi relationem rationis, quia secundum Augustinum 7. de Trin. cap. primo : Verbum dicit se, et declarat se, et similiter ibid. c. 11. Pater dicit se, et idem dicit 5. cap. 14. Relatio autem ejusdem personae ad se non est relatio realis ; igitur esse declarativum non dicit relationem propriam verbo.
Praeterea quaelibet intellectio actualis declarat, quia quaelibet est imago, si enim est perfecta intellectio actualis, perfecte declarat, sicut est de imagine, sive specie exteriori ; igitur adhuc sequitur quod quaelibet intellectio actualis sit verbum.
Aliter dicitur, quod verbum est notitia, non quaecumque, sed quae sequitur inquisitionem, quia post apprehensionem simplicem est discursus et inquisitio, et ultimo verbum perfectum. Hoc patet per Augustinum 15. de Trinit. 15. de parvis : Cum pervenitur ad id quod scimus, et inde formatur perfecte verbum post volubilem cogitationem. Unde primo habetur cognitio confusa, et deinde est discursus et inquisitio, et postea gignitur verbum.
Contra, si de ratione verbi est gigni post inquisitionem et discursum, ergo Deus non haberet verbum, neque Angelus, neque Beatus.
Item, habens habitum perfectum non haberet verbum, quia utens illo habitu non deliberat ; ergo si ponas requiri inquisitionem, habens habitum perfectum non haberet verbum.