Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum verbum in divinis dicat formaliter proprietatem secundae personae ?
D. Tfaom. I. p. q. 34. arlic. D. Bonavent. hic 2. p. q. I . Duranti. q. 3. Gabr. q. 3. art. 2. Doctor in Oxon. hic q. 2. Suar. I. p. tract. 3. l 9. c. 3. Vasq. I. p. d. 141. cap. 3.
Consequenter quaeritur circa Verbum divinum, primo : Utrum Verbum in divinis dicat formaliter proprietatem personalem? Quod non videtur, quia verbum est terminus intellectivus sive operationis intelligibilis. Sed intelligere in divinis est essentiale, et non tantum notionale ; igitur est ibi verbum essentiale.
Item, Augustinus de fide ad Petr. c. 11. et Hilarius ii. de Trin. statim initio, non possunt esse duae proprietates constituentes eamdem personam. Sed Filius dicit proprietatem secundae personae ; igitur Verbum non, cum ista non convertantur, quia non omnis Filius est Verbum, nec omne Verbum est Filius.
Oppositum, Augustinus 7. de Trin. 4. Eo Verbum quo Filius.