REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Rpjecta alia opinione Gandavensis circa modum intelligendi in divinis, refellit pluribus argumentis rationem Goffredi, quae probat verbum dici notionaliter, ostenditque non produci verbum ab actu intellectus, neque ipsum intelligere esse productivum. Deinde resolvit verbum ex usu et auctoritate significare proprietatem personalem. Deinde declarat in quo differant Filius et Verbum, et quare intelligere sit .essentiale, et Verbum notionale.
Contra illam rationem, si mediante actu intelligendi emanat verbum, aut ut principio quo, aut ut actione, qua formaliter producitur verbum, sicut calor uno modo dicitur produci per calorem, et alio modo mediante calefactione, nec secundum aliam rationem potest mediare, ut patet de se ; sed neutro modo potest actus intellectus mediare, quia intellectio est actus intelligentiae. Sed nihil in intelligentia est formale principium producendi Verbum, nec productio verbi est ipsius, quia est memoriae, ut patet per Augustinum, 15. de Trin. c. 15 . ergo nullo modo mediante actu intelligendi producitur Verbum.
Confirmatur, actus intelligendi non est productivus, ut patet ex 1. Ethicorum c. 9. et 9. Met. text. 16. quia est ultimus finis intelligentis ; et patet similiter per rationem, quia aliter non posset intelligi sine termino producto, si esset actio productiva. Arguatur igitur sic : Productio vel forma productiva nullo modo sequitur actum intelligendi, vel aliquid perfectionis, quod sit in anima, quoniam impossibile est actionem productivam esse ultimam perfectionem, quia ex hoc quod est productiva, suus terminus est perfectior illo ; sed intelligere et velle, et hujusmodi operationes immanentes, sunt ultimatae perfectiones potentiarum, et secundum Augustinum I. 11. Confession. c. 21. consistit in eis beatitudo creaturae rationalis, et secundum Aristotelem 1. Ethicorum, c. 9. igitur actum intelligendi perfectum non sequitur in anima aliquid aliud perfectius, quod sit genitum, vel productum, ut verbum.
Confirmatur, in illis operationibus consistit beatitudo Dei patris ; sed Pater in primo instanti naturae vel originis, habet quidquid requiritur ad hoc quod sit beatus, et hoc a se ; sed in primo instanti originis non.est ei Verbum productum ; igitur non gignitur Verbum per aliquam operationem intelligibilem perfectam.
Item Augustinus 15. de Trin, cap. 14. Sicut esse non est Patri a Filio, ita nec nosse. Unde dicit ibidem : Novit Deus Pater omnia in Verbo, novit omnia in seipso; igitur non habet Pater nosse perfectum, vel intelligere perfectum per hoc quod producit ; igitur non est de ratione intellectionis perfectae quod sit productiva alicujus termini.
Item, Pater omnem perfectionem essentialem et simpliciter habet aequaliter, si per impossibile non gigneret Filium, quia sicut Filius nihil habet, nisi quod nascendo accepit a Patre, ita Pater nihil habet nisi a se; unde Pater non producit Filium, ut ejus productione perficiatur, sed ex plenitudine suae perfectionis producit. Cum igitur intelligere sit perfectio simpliciter, et essentialis, igitur istam perfectionem haberet Pater, et si non gigneret Filium ; igitur non perficitur intellectus Patris per intelligere, per hoc quod emanat aliquis terminus mediante actu intelligendi.
Contra ipsum etiam potest argui, quia ipse ponit quod producuntur personae in esse personali ante omnem respectum ad extra ; sed intelligere non est sine respectu ad extra; igitur per intelligere non accipit Verbum esse personale.
Respondeo igitur quod Verbum significat proprietatem secundae personae ; significatum autem nominis non potest probari nisi ex usu et auctoritate. Patet autem per Augustinum, 7. de Trin. cap. 4. quod verbum significat proprium secundae personae.
Sed ut hoc aliqualiter possimus intelligere, erit sciendum quod abstractum et concretum idem significant, nisi quod concretum significat per concretionem ad suppositum ; filius igitur et filiatio idem significant, filiatio autem significat relationem, igitur similiter et filius, nisi per modum concernentis, eodem modo verbum et abstractum suum idem significant, ut si suum abstractum esset in usu, diceretur verbalia, sicut dictum et dictio, spiritum et spiratio. Sicut igitur dictio passiva et dictum idem significant, ita verbum etverbatio, quia idem sunt dictio et verbatio ; sed dictio passiva dicit expressionem passivam de memoria ; igitur similiter verbatio, quia idem sunt dictio et verbatio. Sed expressio passiva de memoria importat relationem originis, quae non est nisi proprietas personae; igitur verbum dicit proprium alicujus personae, scilicet illius, quae gignitur per actum dicendi, sive exprimendi de memoria, et illa est secunda persona.
Unde sicut gigni in natura intellectuali constituit filium, sic exprimi in natura intellectuali constituit rationem verbi ; ideo unam personam exprimit filius et verbum, solum autem differunt per connotata, quia filius connotat naturam vitalem, verbum vero naturam intellectualem.
Sed dubium est quomodo verbum sit tantum notionale, et tamen intelligere sit essentiale, et verbum videatur esse terminus ejus. Dico ad hoc, quod intelligere non est productivum verbi. Unde per nullum intelligere, nec essentiale nec notionale, producitur verbum, quia Pater non est beatus productione verbi. Est autem beatus actu intelligendi, et ideo per actum intelligendi non producitur verbum ; unde nulla intellectio est productio verbi.
Sed dicetur quod memoria est perfectio essentialis in Patre et Filio sicut intelligere ; quare igitur magis per memoriam producitur verbum quam per intelligere, cum memoria sit in Patre et Filio sicut intelligere ?
Ad hoc dictum est supra distinctione secunda et septima, nam ratio hujus est, quia memoria nec in Filio, nec in Spiritu sancto potest esse principium producendi, quoniam omne principium productivum communicatum alicui per productionem adaequatam illi principio, vel per productionem posteriorem quoad Spiritum sanctum, non est amplius accipienti illud principium ratio producendi ; sic si ignis communicaret eumdem calorem alteri per calefactionem adaequatam, ignis genitus non posset illo principio producere. Probatio, quia si posset, aut eadem calefactione, aut alia; non alia, quia tunc non esset adaequata huic principio, quia, u tsupra declaratum est , principium dicitur adaequari alicui productioni, quando determinata est ex se ad illam, non quia exhausta est per illam, ut ibi declaratum est ; nec eadem, quia tunc praecederet suam productionem ; ideo quamvis memoria sit communicata Filio et Spiritui sancto, tamen quia productione adaequata illi principio, vel productione posteriore, ideo non erit principium producendi.
Ad Talionem dicendum, quod verbum non est terminus inlelleclionis ; noe habitus, nec verbum sequitur intellectionem, quia per illam produceretur ; sed sicut forma sequitur formam, ut dictum est prius.
Ex dictis patet responsio ad illam quaestionem parvam, qua solet quaeri an prius sit Filius quam verbum ? Dicendum est enim quod quantum ad proprietatem utriusque personalem, neutrum est prius alio, quia eamdem proprietatem dicunt, tamen quantum ad connotata Filius secundum rationem est prior Verbo, quia Filius connotat essentiam Patris, Verbum vero de memoria Patris exprimi.