REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Resolvit quaestionem quintam, quod intellectus sequens judicium Talionis, non ponere in divinis verbum essentiale, quia idem concipiunt infideles et nos in hac re quoad conceptus terminorum, alioquin non contradiceremus. Addit etiam quod non poneret verbum notionale, quia Philosophi non ponerent ullam notitiam genitam in aliqua substantia separata, quia putant intellectum ab ipsa non distingui.
Ad quintam quaestionem dicendum, quod intellectus sequens rationem naturalem non erroneam, non poneret in Deo nec verbum notionale, nec essenliale. Quod non poneret essentiale patet, quia infidelis sequendo solum rationem naturalem potest concipere rationes terminorum quorumcumque, si ei explicentur ; aliter non posset contradicere eis, ad quae ratio naturalis non se extendit.
Potest igitur concipere conceptum verbi, si sibi dicatur quod verbum significat notitiam genitam, sive sit apud ipsum conceptus verus, sive falsus includens coinpossibilitatem in re. Manifestum est autem quod sic concipiens verbum non poneret verbum essentiale in divinis, quia eo ipso quod est notitia genita, non convenit personae primae, et per consequens non est essentiale ; nec etiam poneret verbum notionale, quia per rationem naturalem non posset ad hoc devenire, ut in divinis sit aliqua persona producta. Unde nec Philosophus in aliqua substantia separataponeret verbum, aut notitiam genitam, cum ponat in omni tali intelligere esse idem cum substantia, et non esse accidens substantiae.
Ad rationem in contrarium dicendum est, quod sequens judicium rationis non poneret in Deo aliquod verbum, quia nec notitiam genitam, nec enim haberet unde probaret ibi esse verbum, nec haberet unde probaret ibi non esse verbum. Nec ratio naturalis adhaeret objecto (scilicet quod verbum non est in divinis, ut aliquid productum ad intra) utpersenoto, nec etiam huic, quod eadem essentia non potest esse in pluribus suppositis, quia tunc ita firmiter inclinaretur intellectus secundum judicium naturale ad assentiendum falso, ut principio, et tunc nunquam contingeret scire, sicut supra in objectione prima quaest. secundae est declaratum. Unde si falso tali assentiat, hoc non est propter evidentiam terminorum, tanquam per se noto, sed propter aliquem paralogismum, ut quia videt in omnibus singularibus naturae creatae ita esse, ut quod haec natura lapidis una numero non potest esse in pluribus suppositis, et sic de aliis. Sed ratio naturalis potest similiter percipere defectum illius argumenti, quia non inducit universaliter in omnibus, quia potest percipere quod si ita sit in natura finita et limitata, non propter hoc sequitur ita esse in natura illimitayta; et Philosophus dicit 8. Topicorum, c. 10. quod non est instandum in proposito si unum tale sit, unde ratio naturalis staret ut neutra, nec haberet unde probaret ibi verbum esse, nec unde improbaret, tamen magis esset inclinata ad ponendum ibi verbum non esse, propter pluralitatem singularium habentium veritatem, quod una natura numero non est in pluribus suppositis sine sui divisione. Et quando dicitur quod verbum est terminus intellectionis perfectae, patet quod nec producitur per intellectionem perfectam, nec imperfectam.