Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Scholium.
Resolvit quaestionem sextam, verbum non dicere respectum proprium ad creaturam, uia omnis respectus ad extra est communis tribus, de quo distinctione 18. Appropriatur tamen Verbo respectus ad creaturas, qui est declarativi ad declarata, et est tantum rationis, quia potest esse ejusdem ad se, de quo vide Doctorem quodlib. 3. art. 3. et in Oxon. hic a num. 22.
Ad sextam quaestionem dicendum, quod si intelligatur de re significata per Verbum, ut de secunda persona, non importat in se respectum ad creaturam, quia, ut probatum est distinct. 18. impossibile est aliquam personam in divinis includere respectum ad creaturas, quia quaelibet persona ex se est necessaria ; creatura vero secundum nullum esse est ex se necessaria ; ergo nulla persona includit respectum ad creaturam.
Si autem quaeratur de nomine verbi, an in significato nominis includitur respectus ad extra? dicendum quod respectus expressivi a memoria paterna, et respectus declarati vi duo sunt, et primus est realis, et secundus est rationis, cum unum nomen non sit univocum ad ens reale et ens rationis. Si dicatur quod uterque respectus significetur per nomen verbi, tunc nomen est aequivocum, nec sic tunc concedendum esset de nomine, cum res sit nota. Si autem alter significetur per nomen, et alius respectus connotetur, et quaeratur quis respectus significatur per nomen, quamvis modo bene possit probari quis primo significetur, videtur tamen verius, quod respectus realis significetur, et respectus rationis connotetur. Et hoc quia abstractum verbi, ut prius dictum est, significat illum respectum realem, et tunc respectus rationis connotatur, scilicet respectus declarativi ad primum declaratum, et, secundario et remotius connotatur respectus declarativi ad secundaria declarata ut ad creaturas ; haec autem magis diffuse quaere alibi.