F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
216 BOLIVAREN.
vilegiis facta fuerit specialis et individua derogatio Conc. Lateranensis etc. etc. Nec videtur communicationem privile- giorum Mendicantium comprehendere etiam exemptionem a vectigalibus ecclesiasticis ; cum, hac super re, Possidentium et Mendicantium impar omnino, immo opposita conditio sit ».
Huius sententiae certiores effecti PP. Redemptoristae conquesti sunt quod ipsis insciis ad sententiam deventum sit; quum e contra Delegatus Apostolicus putaret, ipsos defluisse quaestionem ad suam decisionem excipiendo tantum contra Decretum Episcopi ius exemptionis Regularis. Quare hic utramque partem monuit et suasit ut recurrerent ad S. Se- dem , formiter promoto iudicio, quod partes peregerunt ad S. C. C. negotium remittentes.
Idem Delegatus Apostolicus super delata ad S. C. C. controversia de more pro voto interpellatus, sub die 5 Iu- nii 1893 respondit, se in sententiam super allatam descen- disse, quia putabat religiosos obsistere Episcopi decreto tan- tum ob rationem exemptionis; quod si cognovisset alias rationes, posthac a religiosis adductas, in contrariam sen- tentiam abiisset.
D i s c e p t a t i o S y n o p t i c a
RELIGIOSORUM IURA. In primis opponunt peremptoriam exceptionem iam initae transactionis, adiudicantis certam bonorum partem respective Seminario Dioecesano et PP. Re- demptoristis.
Secundo, advertunt Episcopi intentionem infirmari etiam alia ex parte, quia Seminarium non iis fruitur conditionibus a Conc. Tridentino requisitis ad exercendum ius sibi vindi- candi contributionem ab universis bonis ecclesiasticis. Nam dum Tridentini Patres expostulant, ut in Seminario alantur, habitu et tonsura clericali utentes, qui vocationis ecclesia- sticae indolem et voluntatem praeseferunt eique impensius respondent, ex adverso in Seminario Bolivarensi instituuntur iuvenes in scientiis profanis, habitu saeculari utentes, nul- lam vocationem ecclesiasticam praeseferentes, et hinc ex