REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum ingenitum sit proprietas ipsius Patris ?
Alens. I. p. q. 6 m. 5. ei 3. D. Thom. I. p. q. 33. art. 4. et hic q. I . art. I . D. Bonav. hic art. 2. q. I . Ricbard. art, 2. q. i. 2. Capreol.q. 1. art. I. Durand. q. I . Dootor hic q. 1. Suarez I. p. tr 3. l. 8. c. 4. et l . 5. c. 10.
Circa hanc distinctionem XXVIII. quaeritur primo : Utrum ingenitum sil proprietas Patris? Quod non, quia ingenitum dicitur de essentia et Spiritu sancto, quia essentia non est genita, ergo est non genita, quia a negativa de praedicato infinito, etc. ergo est ingenita.
Item, proprietas personae est relativa : sed ingenitum non, quia si sic, omne ingenitum esset relatum, et per consequens omne non relatum esset genitum per contrapositionem ; sed sequitur, omne genitum est relatum, omne non relatum est genitum, ergo omne non relatum est relatum.
Item, Ambrosius 4. de Spiritu sancto : Nos volumus uti hoc vocabulo ingenitum.
Oppositum Augustinus, q. 2. ad Orosium : Non duos esse ingenitos certa fides declarat.
Ad quaestionem dico, quod dictio composita ex dictione privativa et multiplici, est dupliciter multiplex, 5. Metaphysicae cap. de potentia
text. 17. Primo ratione multiplicis dictionis privativae ; secundo, ratione alterius partis. Sic ingenitum ratione secundae partis est aequivocum ad productum per generationem, ut primus terminus, et hoc est primum signatum geniti. Secundo, est aequivocum ad communicatum per generationem, hoc est, ad formalem terminum, secundum Hilarium, et sic magis extenditur ad genitum. Tertio magis extenditur adhuc, accipiendo ipsum pro producto in communi, ut se extendit ad id quod praesupponit generationem, quod non haberet esse, nisi praesupponeret generationem.
Secundo ingenitum est multiplex ex parte, de ly in. Dicitur enim propriissime privatio, quando aliquid caret aliquo, eo modo quo est natum ipsum habere, et est propriissime carere ; alio modo quod in se natum est habere aliquid, non tamen tunc, ut catulus caecus ante nonum diem, quia natus est habere visum, etsi non pro tunc, et sic homo dicitur miser in via, quia caret beatitudine, quam natus est habere, etsi non in via. Tertio dicitur privatio, quando aliquid non est natum habere aliquid secundum speciem, sed secundum rationem communionis, sicut talpa dicitur carere visu,-eo quod non habet id quod natum est haberi ab animali. Et privatio hoc modo tot modos po test habere, quot habet communia supra se, quia si aliquid natum est haberi a corpore, vel a substantia, vel ab ente, adhuc infima species dicitur de illo privari, et sic omnes creaturae dicuntur privari perfectione simpliciter, quia aliquid quod est ens, puta Deus, natum est habere.
Et per hoc solvitur illud quod . dicitur, bovem privari rationalitate, et tamen non est natum habere secundum speciem, sed secundum genus. Sed privatio signatur per ly in, et includit negationem. Negatio autem duplex.est, extra genus, ut non Socrates, quae dicitur de ente et non ente ; vel negatio in genere, et hoc supponit aliud positivum. Unde dico, quod inter negationem in genere et privationem secundum genus non est aliqua differentia in re, quia privatio nihil dicit ultra negationem, nisi praesupponendo naturam. Ex his sequitur quod ingenitum proprie privat genitum primo modo, et sic non est in divinis, quia nulla carentia est ibi illius, quod natum est haberi, quia sic esset ibi imperfectio. Secundo modo accipitur ingenitum, vel quod privat genitum secundum genus ; et hoc est genus quod potest abstrahi a supposito ; possumus enim hic accipere quasi genus, quod est commune ad tres personas, et sic Spiritus sanctus est ingenitus, sed essentia non, quia non habet privationem in genere, non enim essentia est personae. Tertium significatum ingeniti est, ut privat secundum significatum geniti, ut quod natum est communicari, non communicatum, et sic de nulla persona dicitur ; nec etiam de essentia absolute, sed cum determinatione essentiae, ut in Patre, est ingenita.