REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Posita triplici acceptione ingeniti, et tribus modis privationis, ostendit quomodo Spiritus sanctus dici possit ingenitus, et essentia cum limitatione, ingenita. Nunc aulem descendit ad quartam acceptionem ingeniti ut dicit privationem secundum genus suppositi, et sic secundum modum loquendi Sanctorum, dicit quod soli Patri convenit, quia solus Pater est inter personas improducta. Rejicit modum dicendi S. Bonaventurae, quod ingenitum dicit dignitatem, nempe fontalem plenitudinem, explicans quo sensu proprietas personalis dicat dignitatem.
Quartum significatum ingeniti est, ut est privatio secundum genus, et privat tertium significatum geniti, ut productum in communi, et sic est non productum, et sic Sancti loquuntur de ingenito. Et Augustinus de persona non producta sic loquitur, quaest. secunda ad Orosium, et sic Pater est ingenitus, eo quod ab alio non sit ; ergo ingenitum est proprietas solius Patris.
Sed quomodo dicit dignitatem ? Dicit unus Doctor, quod quia connotat fontalem plenitudinem.
Contra, fontalis plenitudo est tantum ad intra ; sed in Patre non est alia relatio tertiae, nisi fecunditatis ad generandum et spirandum ; ergo non est nisi aggregatio istorum. Unde neque connotat tertium, neque etiam ista connotat.
Ideo dico, quod proprietas in divinis dicit dignitatem, hoc est, non indignitatem, et quod omnis proprietas tam negativa quam positiva est dignitas, sicut relatio est dignitas. Unde in creaturis negatio est dignitas, ut Regem non esse scurram, quia esse, esset indignitas ; et sic sola negatio, ut non habere generatorem, est dignitas primae personae, quia ejus affirmatio esset indigna Patre in divinis.
Ad primum dico quod ingenitum non convenit Spiritui sancto, neque essentiae ut est proprietas Patris, nec tenet consequentia negativa de praedicato finito ad affirmativam de infinito, nisi secundum quod est negatio extra genus in praedicato infinito, et sic non est ingenitum, vel non genitum proprietas personalis. Unde Spiritus sanctus est ingenitus, accipiendo primum ingeniti significatum in genere.
Ad aliud dico, quod sicut aliquid affirmat aliquid in genere, sic negatio negat ; ideo dico quod omnis proprietas dicit relationem, sed haec est vel affirmativa vel negativa. Et concedo quod omne non genitum est relatum ; ergo positive vel privative ; et sic non sequitur, omne non genitum est relatum ; ergo positive vel privative ; ergo omne non relatum est genitum.
Ad Ambrosium dico, quod aliqua erant vocabula non usitata in primitiva Ecclesia, sed nunc sunt nomina propria adinventa. Et dico, quod tunc Ambrosius noluit uti hoc vocabulo ingenitum, et hoc fuit propter simplices, quia malum in se, sed nunc est vocabulum notum.