F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
BOLIVAREN. 219
ctibus obtinendis iisque colligendis duo vel ad summum ter pro centum singulis annis percipitur. At admissa etiam Epi- scopi computatione, innixa bonorum aestimatione a gubernio facta, concludunt Patres, ita ut fere duodeviginti millia li- bellarum perciperentur, tamen non libera essent a taxis gu- bernii civilis et ordinariis expensis domus religiosae viginti personarum, unde patet enormem esse taxam seminarii in libellas 4000 impositam.
Ex officio animadversum fuit iuris momenta ab Aposto- lico Delegato in citato Decreto memorata validissima esse, quae extra dubitationem collocent ius Ordinarii imponendi taxam pro Seminario etiam super bonis Regularium, nisi expresse ab hoc onere immunia declarata sint. Nam quamvis Benedicti XIII Literae Encyclicae Concreditae nobis, et ap- posita Instructio S. C. C. datae sint tantum ad Italiae Epi- scopos, tamen utrumque documentum innititur innumeris declarationibus generalioribus S. C. C. ius commune consti- tuentibus; uti videre est apud cl. Pallottini in sua Colle- ctione ad § V Seminarium quoad taxam.
Inter alias in hac specie recolenda est resolutio S. C. C. in Monasterien. 7 Sept. 1714; nempe monasteria quae Se- minario sui ordinis contribuunt teneri ad con tribuendum pro Seminario Episcopi de reditibus qui supersunt.
Ex adverso Patribus Redemptoristis in casu suffragari videtur ratio petita ex conditionibus Seminarii quod donec oneribus a Conc. Trid. impositis non satisfaciat, nec iuribus ab eodem concessis frui valet. Ceterum si Episcopus intendat maius Seminarium instituere iuxta mentem PP. Tridenti- norum, in primis eiusdem institutioni suppetere videntur ea bona a Summo Pontifice in dotem Seminarii Conciliaris ad- iudicata; quibus tantummodo deficientibus ius erit Ordinario recurrendi ad media extraordinaria, a Concilio comparata ad Seminaria sustentanda.
In mensura vero taxae imponendae, antea animadverten- dum erit non posse imponi super fructibus, nisi deductis ex- pensis, quia tralatitii iuris est non considerari fructus nisi