REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae ?
Alens.i.p.g. 68. mem. 2. D. Thom. I. p. q.32.art. 2. D. Bonav. his q. 2. et d. 27. q. 2. Richardus his art. I . q. I . et 2. Doctor. in Oxon. q. 2. et quodl. A. art 2. Suarez I. p. trad. 3. 1. 7. cap. 6. et 7.
Quod sic, per Damascenum lib. I. Orthod. fid cap. 4. Omnia divina sunt unum, praeter ingenerationem, generationem et processionem.
Item secundo sic, tam simplex est persona sicut essentia ; sed propter simplicitatem essentiae quaelibet proprietas essentialis praedicatur de alia in abstracto ; ?igitur similiter propter simplicitatem personae quaelibet proprietas personalis praedicatur de alia ; igitur haec est vera : Paternitas est innascibilitas ; ergo si paternitas constituit primam personam, et innascibilitas constituet.
Item tertio per rationem Praepositivi quo Pater est Pater, eo est haec persona ; sed quo est haec persona, eo est innascibilis ; igitur Pater est Pater per innascibilitatem ; igitur, etc.
Item quarto sic, dignius est habere aliquid a se quam communicare alteri, quia habere aliquid a se importat libertatem formaliter ; non sic autem communicare alteri, quia potest communicare aliquid quod non est formaliter liberum. Sed ingenitum dicit habere essentiam non ab alio ; generare autem dicit modum habendi essentiam in communicatione ad alterum ; igitur majorem dignitatem formaliter importat ingenitum quam generare, sive Paternitas.
Contra, ita se habet persona prima in ratione proprietatis positivae ad secundam, sicut e converso secunda ad primam. Sed secunda persona constituitur proprietate positiva ad primam, et non relatione negativa ; igitur similiter e converso.
Hic videtur posse dici quod innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae, quod probatur primo sic per Augustinum 5. de Trin. cap. 6. Pater si non genuisset, nihil prohiberet eum esse ingenitum ; prima persona potest dici ingenita, licet non genuisset ; et si hoc, igitur ingenitum praecedit paternitatem, quia repugnantia est esse posterius, et non prius, nec ingenitum et paternitas possunt se habere ex aequo, quia tunc non essent duae proprietates ; habet igitur ponere, ut videtur, quod ingenitum praecedat ; sed innascibilitas ut praecedit est incommunicabilis, quia non potest pluribus communicari, tunc enim essent plures ingeniti ; igitur innascibilitas est prima proprietas incommunicabilis in natura divina ; talis autem proprietas constituit primam personam, quia persona nihil est nisi essentia cum proprietate incommunicabili.
Item, secundo sic : In omni ordine negatio ordinis ad praecedens praecedit positionem ordinis ad sequens, sive ad secundum ; igitur similiter in ordine personarum negatio relationis in prima persona, scilicet ad non genitorem, praecedit respectum ejus positivum ad secundam personam ; igitur innascibilitas praecedit paternitatem, et tunc sicut prius, ipsa constituet primam personam, quia est prima proprietas in prima persona. Prima propositio patet primo per hoc, quod ita videtur esse in omnibus entibus, inter quae est ordo, ut patet in ordine essentiarum ; nam primam essentiam prius consequitur negatio ordinis ad aliquid prius quam respectus positivus ad aliquam realitalem aliam sequentem. Et demum quia est absolutissima, non includit respectum realem ad sequens.
Secundo eadem propositio probatur, quia habens ordinem ad sequens, prius est quam ordo ad sequens ; ergo et negatio ejus ad praecedens, quia convertibilia sunt ; ergo si affirmatio praecedit sequens, et negatio. Hoc videtur in Filio, qui prius ordine refertur ad Patrem quam ad Spiritum sanctum, quia refertur ad Patrem proprietate qua constituitur ; ad Spiritum sanctum vero proprietate quasi adventitia ; sed contradictoria debent intelligi esse simul opposita pro eodem instanti ; igitur si negetur ordo ad praecedens, negatio illius ordinis debet praecedere ordinem ad sequens, quia pro illo instanti, pro quo praecedit ordo ad praecedens, sibi correspondet negatio illius ordinis contradictorie ; igitur negatio ordinis alicujus ad praesens praecedit ordinem ad sequens.
Item tertio sic : Absolutum praecedit respectivum per Augustinum, 7. de Trin. c. 11. igitur quod magis accedit ad rationem absoluti in divinis prius est respectivo ; sed negatio ordinis ad praecedens magis accedit ad rationem absoluti in divinis ; igitur prius est respectivo. Unde et secundum imaginationem Gentilium ponentium Deum ut quoddam absolutum subsistens, tantum in Deo est negatio ordinis ad praecedens, et dicitur non genitus, sive innascibilis ; non tamen ponit ordinem ad sequens, vel si ponit respectu creaturarum, ille respectus sequitur; igitur proprietas innascibilis est prior quacumque positiva relativa ; igitur ut prius ille constitueret.
Modus ponendi potest esse iste : Essentia divina prius intelligitur in aliquo non communicata, quia non potest intelligi communicari alicui passive, nisi praeintelligatur in aliquo ut non communicata sibi. Sed si prius intelligatur in aliquo non communicata, quam communicata, ergo prius intelligitur in aliquo non communicata quam aliquis eam communicans, quia aliquis communicans, et aliquis cui communicatur sunt relativa, quae simul sunt ; igitur quod praecedit unum et alterum. Sed in illo priori, in quo intelligitur non communicata prius quam intelligitur in communicante, non est in omnibus suppositis ; ergo in illo priori est in aliquo uno supposito, et sic ut subsistens in natura divina non communicata ; igitur ut personas sic videtur quod prima persona constituatur per proprietatem ingeniti.