REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Refutat sententiam ponentem innascibilitatem rationem constitutivam Patris. Primo ex Augustino. Secundo, quia ingenitum est negatio, cui repugnat conslituere personam divinam. Tertio aliae duae constituuntur per relationes positivas, nec sunt digniores prima.
Quarto ex aliis duobus locis Augustini. Hinc tamen non sequitur quin persona creata constituatur per negationem de quo in Oxon. 3. dist. I. q. I. a n. 2. principaliter probat, quia negatio non est incommunicabilis secundum se, sed secundum affirmationem, quam sequitur: ergo ingenitum supponit affirmationem incommunicabilem. De bac ratione vide in Oxonien. I. d. 2. q. 7.num. 38. et d. 23. numero 4.
Sed contra hanc opinionem primo est auctoritas Augustini de fide ad Petrum cap. 11. ubi vult quod Proprium Patris est, non quod sit ingenitus, sed quod unigenitum genuit, sicut proprium est Filii, non quod genuit, sed quod genitus sit. Et quamvis possit aliquis hoc distrahere, non tamen sic distrahere, quin verba Augustini expresse hoc sonent, quia sicut apparet ibidem, eodem modo quomodo negaret non generare esse proprium Filii, ita negaret non genitum esse proprium Patris, sed non negat quin sit notio et proprietas Patris.
Item, per rationem arguitur sic: Persona prima non potest constitui in esse personali per negationem ; sed ingenitum ut distinguitur a paternitate, et generare non dicit nisi negationem ; igitur ut sic non constituit primam personam. Major probatur, primo, quia negatio etiam in entitate non est aliquid, licet illud in quo est sit aliquid, caecitas enim non est majus aliquid in oculo quam in pede ; quod enim nihil est in se, nihil est in alio; igitur si prima persona constituitur in esse personali per negationem, constitueretur in esse personali per non entitatem, et sic persona ut persona erit non ens.
Secundo hoc probatur ex alio, quia secunda persona constituitur in esse personali aliqua proprietate positiva ; igitur si prima persona constituatur per negationem, sequitur quod personae non sunt aequales in entitate personali, quod est inconveniens.
Minor probatur per Augustinum 5. de Trin. cap. 7. in fine: Cum ingenitus dicitur Pater, non quid sit, sed quid non est demonstratur. Et in eodem cap. 14. Sicut genitus non ad seipsum dicitur, sed quod ad genitorem refertur, sic non genitus non ad seipsum dicitur, sed quod ex genitore non sit ostenditur. Et etiam per totum cap. 8. ostendit quod ad idem genus pertinet, et quod ingenitum sit negatio relationis geniti, et pertinet ad genus Relationis. Unde dicit ibidem quod negativa particula, cum dicitur non genitus, tantum negat quantum sine illa agebatur.
Item ingenitum est alia notio a Paternitate, ut patet per Augustinum 5. de Trin. cap. 7. Secundum quod est alia notio, non includit eam ; igitur habet formaliter incommunicabilitatem aliam ab incommunicabilitate paternitatis ; illa autem non est essentiae, quia essentia communicabilis est ; nec a paternitate, ut jam patet ; igitur secundum quod est distincta notio, non nisi negationem importat, quia si affirmationem, hoc non esset nisi essentia vel paternitas, cum in Patre non sit alia entitas positiva ; sic igitur cum ingenitum tantum importat negationem, non potest primam personam constituere.
Sed huic rationi instant quidam, dicentes quod haec ratio non solum videtur probare quod ingenitum non constituat personam aliquam, sed amplius probat quod non sit notio vel proprietas, cum sit negatio, et proprietas videtur aliquam positionem importare. Similiter cum negatio non dicat aliquam dignitatem, et proprietas, sive notio, videatur dignitatem importare, aequaliter videtur probatum quoAingeniium non sit notio, nec proprietas, sicut quod non sit proprietas constitutiva personae. Oportet igitur, ut dicunt, secundum communem opinionem ad rationem illam respondere.
Ideo dicunt, quod ingenitum non importat negationem solam, sed affirmativum et positivum, et ideo ratione affirmationis, quam dat intelligere, potest dici notio. Illud autem affirmativum, quod dat intelligere est esse a se, ut dicunt, et ratione illius praecedit proprietatem paternitatis, utpatetper Richardum 5. de Trin. c. 5. Quia est enim a se prima persona, ideo est a quo est aliud.
Hanc autem instantiam sic excludo, primo quantum ad illud quod dicitur, quod ingenitum non poterit dici notio ratione negationis, sicut nec proprietas constitutiva ; hoc non est verum, quia notio dicit quidquid est ratio innotescendi personam quantum ad originem ; non solum autem affirmativum est ratio sic innotescendi personam primam, sed etiam negatio, et aliquid negative dictum, quia in ordine personarum est status ad aliquem sic originantem, quod non sit ab alia, et illa notio sic primam personam notificans, debet esse negativa.
Quod etiam dicitur quod si ingenitum diceret solam negationem, non importaret dignitatem, et sic non esset notio ; potest dici uno modo, sicut dictum fuit in praecedenti quaestione, et patet alibi , quod negatio debet esse dignitatis in aliquo, quando affirmatio si in ipso esset importaret indignitatem. Unde negatio modi disconvenientis primae personae est dignitatis in ipsa ; ideo negatio productionis, qua significatur prima persona non produci, est dignitatis in ipsa.
Aliter ad hoc dicunt, quod ingenitum ratione negationis, notio est ; ratione vero essentiae, in qua fundatur, dignitatem importat ; ingenitum enim dicit habere essentiam non ab alio, et hoc quidem dignitatis est, quia sic habere essentiam est habere eam libere, non aliunde accipiendo.
Sed videtur mihi prior responsio melior ; tum quia notio ut notio dignitatem importat, et sic ingenitum ut notio dignitatem importabit: tum quia si solum ratione essentiae dignitatem importaret, igitur non dicit propriam dignitatem primae personae, sed communem omnibus, et sic non videtur notio propria Patri.
Quod vero dicunt, quod illud affirmativum importatum per ingenitum est esse a se, quaero enim quid significet esse a se ? Si essentiam tantum, ergo commune erit. Non autem proprietatem absolutam, tunc enim constitueret personam absolutam ; igitur significabit relationem positivam, vel negationem relationis ; sed relationem positivam non, quia in Patre non est relatio positiva, nisi generatio, sive paternitas et spiratio, quae est communis Patri et Filio. Si igitur paternitatem dicat,
tunc dicere quod ingenitum ratione affirmationis constituat primam personam, est dicere quod ratione paternitatis constituat personam, et est propositum. Si non dicat relationem positivam, nec absolutam, ergo solum dicit negationem, scilicet non ab alio esse ; igitur si ingenitum constituit personam, sequitur quod ratione negationis constituit. Unde prima persona dicitur esse a se, non quia positive habeat esse a se principialive; hoc enim impossibile est in qualibet persona, quia nihil principiat seipsu m ; sed quia negative principiatur, id est, non est ab alio, ut sic accipiatur negative esse a se, quia non ab alio, non dico formaliter, sedprincipiative, quia principiative non habet esse ab alio, formaliter vero a se habet esse.
Secundo per rationem arguitur sic ad principalem conclusionem : Negatio non est propria, nec incommunicabilis, nisi quia consequitur affirmationem incommunicabilem et propriam ; sed essentia non est talis affirmatio incommunicabilis, et propria alicui personae ; ergo negatio importata per ingenitum, scilicet non esse ab alio, non potest esse incommunicabilis, et propria personae primae, nisi ratione alicujus affirmativi alterius, quod consequitur: igitur incommunicabilitas est ab ente priori ; igitur si ingenitum constituit personam, non constituit eam ratione sui, sed ratione entitatis prioris. Major probatur, quia sicut negatio non habet entitatem, nisi quia fundatur in entitate, ita nec unitatem, et per consequens nec esse proprium et incommunicabile habebit nisi ratione positivi, in quo fundatur. Et hoc quidem patet sic, quoniam negatio si circumscribatur, dicitur de omnibus tam de ente, quam de non ente, et non dicitur de non ente plusquam de affirmativo positivo, et omnibus illis communicatur. Quod autem sit proprium et incommunicabile, hoc est ratione affirmationis, in qua fundatur, ut patet de isto negativo, non tantum quod convenit uni soli, ut quia essentia prima, in qua fundatur, est singularis, et tantum una, et ideo haec negatio uni soli enti convenit ; igitur quod negatio ingeniti sit incommunicabilis, hoc habet ab entitate priori incommunicabili ; igitur illa entitas primo constituit, et non ingenitum.
Item tertio sic: Quandocumque in eodem affirmatio et negatio sunt simul secundum consequentiam, affirmatio est prior in essendo quam negatio, quia negatio non potest esse prior in essendo affirmatione, nec etiam simul, quiatunc non haberent ordinem ; igitur negatio erit posterior in essendo, et affirmatio prior. Ista autem in divinis sunt simul secundum consequentiam non esse ab alio, et esse a quo alius; quia enim ille a quo est alius, habet primam foecunditatem, ideo non est ab alio ; et quia ille, qui non est ab alio, est faecundus, ideo est a quo alius ; igitur prius in essendo erit esse a quo alius ; hoc autem importatur per proprietatem positivam originis in prima persona ; igitur est illa prior proprietas, et per consequens prima persona constituetur proprietate positiva priore proprietate negativa ingeniti.