F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
URBEVETAN A. 221
paroecia Collegiata S. Andreae, parochus eidem uti in mortis articulo adstitit, non secus ac matri, et sacramenta admini- stravit ; ratus est, ius sane habere Mariae cadaver levandi, super eodem funebre officium peragendi, idemque ad sepul- turae locum associandi. Verum obstitit Ecclesia Cathedralis, quae haec omnia peragere sibi vindicavit, quia de non sub- dito Parochi agebatur. Negans Parochus, agi de peregrino, prouti contenderet Capitulum, protestatus est se cedere Ca- pitulo, sed non renunciare iuri suo quod omnimode tueri de- bebat. Quapropter controversiam ad S. C. C. detulit, die 8 Iunii 1893.
D i s c e p t a t i o S y n o p t i c a
IURA CAPITULI CATHEDRALIS. Capitulum Ecclesiae Cathe- dralis exorditur notans, praesentem controversiam duplici implicari quaestione, iuris altera, altera facti. Quaestio iuris est. An Ecclesia Cathedralis ius habeat funerandi cadavera non solum vagorum et peregrinorum, sed etiam eorum o- mnium qui in aliqua paroecia nec domicilium, nec quasi do- micilium acquisierunt, nec in eadem sibi sepulturam elege-' runt. Exinde nascitur quaestio facti, nimirum : an Maria Bernabei iis in conditionibus versata sit, ut in paroecia S. An- dreae funera recipere debuerit.
Circa iuris quaestionem, canonici asserunt, hoc ius suae Basilicae Cathedralis solemniter recognitum fuisse a non- nullis iudicatis apud Curiam Romanam, et consuetudine con- stanti confirmatum, sed maxime roboratum fuisse per quam- dam Concordiam hac de re initam a Clero Urbevetano et ab Ordinario Dioecesano approbatam sub die 18 Iulii 1874. Iuvat referre huius concordiae partem, se referentem ad con- troversiam :
« Restat ut de Parochorum iuribus in funeribus ho sci- tum et advenarum pateca dicamus: neque enim regulae communiter a Doctoribus traditae, difficultatibus omnibus con- suluisse videntur, imo in praxi nonnullarum ambiguitatum seminarium extitisse, et extare animadvertimus. Et quoniam