REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Resolvit primam personam constitui tantum i per relationem positivam ad socundam, et explicat clarissime, solvitque argumenta adducta numero 3. et sequentibus. Vide Ipsum in Oxon. hlo quaestione secunda a n. 20. et latius q. 3. per totum. Habet hlo praeclaram et subtilem doctrinam in solutione argumentorum, I fusiorem quam in scripto Anglicano.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. Prima persona constituitur in esse personali per relationem originis positivam ad secundam personam ; aliter enim, ut ibi dictum est, prima persona esset magis necessaria quam secunda. Modus vero ponendi est iste: Essentia enim, ut intellecta a se, est omnino prima, et sic non intelligitur ut apta nata fundare relationes per modum informationis, ut ipsam informando, sed per modum?. quo forma quidditatis fundare dicitur proprietates hypostaticas, quae etiam in creaturis non informant quidditatem, sed solum dant ei esse incommunicabile. Primum autem quod fundatur in illa essentia non potest esse negatio incommunicabilis, propter secundam rationem prius dictam, quia negatio non est incommunicabilis, nisi propter affirmationem incommunicabilem, quam consequitur ; igitur primum, quod ibi pullu--lat, est ratio positiva, quae cum essentia constituit personam, quae, quia ab alia non producitur, ideo est ingenita, ita quod quia Pater est paternitate, ideo est ingenitus ; ille enim est vere Pater, qui non habet Patrem, sicut ille vere est Dominus, qui non habet Dominum. Unde Damascenus. l.c. 9. vult quod nomen
Patris non est translatum a creaturis ad divina, sed primo convenit Patri Deo, sicut allegat Apostolum dicentem ad Ephes. 3. Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur. Unde Christus alia nomina nobis non reliquit, quae vere exprimunt personas divinas, et quae prius erant eis imposita, et sic, quod nomina ista, Pater et Filius, vere illas personas exprimunt, ut alias dictum est .
Ad primam rationem pro alia opinione recitat unus Doctor rationem Praepositivi dicentis quod cum dicitur quod Pater esset ingenitus, licet non genuisset, si proprietatem verbi attendas, falsa est locutio ; dictum est autem hoc contra haereticos.
Aliam rationem Fratris Alexandri recitat, qui dixit, quod illud debet intelligi non quantum ad naturam essendi, sed quantum ad rationem intelligendi, licet enim ingenitum connotet personam primam subsistentem in divinis, non tamen connotat illud ratione cujus inest, sed abstrahit ab illo, licet non insit nisi mediante illo. Exemplum, caecitas non inest oculo, nisi mediante tali complexione, cum qua non stat visio, et tamen non connotat illam complexionem, sed abstrahit ab illa tantum, et connotat oculum.
Tertio iste respondet, quia hoc dictum est per impossibile, non per incompossibile, et ita redit in idem cum responsione Praepositivi. Vide eumdem in summa.
Aliter vero potest dici quod dicit tria Augustinus 15. de ingenito : Unum est in cap. 6. et 19. libris, unde desumplum est argumentum,
ubi dicit, non hoc esse dicere ingenitum, quod est Patrem dicere, quia etsi Ulium non genuisset, nihil prohiberet eum dicere ingenitum.
Secundum quod dicit de eo est in cap. 7. ibidem, ubi dicit: Non ideo quisque Pater quia ingenitus, nec ingenitus, ideo quia Pater. Tertium est, quod dicit in eodem cap. quod alia notio est, qua intelligitur genitor, alia, qua intelligitur ingenitus ; hoc autem est indubitanter verum, ut patet in praecedentibus. Et Augustinus ibidem in capitulis sequentibus intendit hoc probare, quia ingenitum importat respectum negativum ad non genitorem ; genitor vero sive Pater ad genitum, sive Filium.
Sed de primo dicto, quod dicit ante finem c. 6. videtur dicendum quod hoc non dicit secundum sententiam propriam, sed recitando dictum haereticorum et Arianorum, dicentium Filium non esse aequalem Patri, propter hoc quod Pater dicitur esse ingenitus, et ingenitus dicitur non ad aliud, ergo secundum substantiam, et Filius non dicitur ingenitus, ex quo concludebat aliam esse substantiam Patris quam Filii, contra quam arguit in sequenti capitulo. Unde est dicendum, quod illa littera tota usque ad septimum capitulum, debet legi lotum suspensive, quod patet tam ex fine illius sexti capituli, quam ex principio capitis 19. nam postquam. dixit in cap Mulo 6. quod non est diversa substantia Patris et Filii, subdit dictum haereticorum : Si autem putant Catholici huic resistendum esse sermoni, quod Pater quidem ad Filium dicitur, et Filius ad Patrem, ingenitus tamen et genitus ad seipsos dicuntur, non ad alterum, non enim hoc est dicere ingenitum, quod est Patrem dicere. Alibi etiam habet similia. Suspensive sequitur c. 7. hic si dicunt Catholici non intelligi de ingenito, etc. Unde ex praecedentibus et sequentibus satis patet, quod non est dictum Augustini, nisi recitando versutias haereticorum, et suspensive a cap. 3. praedicti libri de ?parvis usque ad septimum de magnis, non significatur capitulum de parvis propter suspensivum modum loquendi.
Si vero omnino protervias, quod per illud dictum intelligit Augus- tinus ut proprium asserendo, potest dici, quod si Pater non genuisset, nihil prohiberet eum dicere ex parte ingenitum, quia ingenitum dicit solam negationem, et nihil positivum dicit quantum est ex se, sed tantum ex ratione affirmationis, quam consequitur, nec relativum, nec absolutum, nec etiam est de se incommunicabile, sed tantum per affirmationem, quam consequitur, prohibetur dici non genitus, si non genuisset, quia ex hoc dicitur ingenitus, quia habet proprietatem positivam, quam consequitur, ut dictum est.
Sed quomodo tunc dicitur esse verum secundum Augustinum, quod non ideo est Pater, quia ingenitus, nec ingenitus, ideo quia Pater? Potest dici, quod et illud dicit suspensive, et recitando, sicut patet per litteram sequentem. Sequitur enim, propterea non ad aliud, sed ad se dici putatur ingenitus. Vel si concedas quod illud sit assertive dictum, dico quod verum est, quod non ideo est Pater, quia ingenitus, ita quod negatur in ingenito causa perseitatis, tam primo quam secundo modo per se respectu paternitatis. Sed haec, non ideo ingenitus quia Pater, est vera, prout negatur perseitas primo modo in Patre respectu hujus notionis ingenitum, quia ingenitum non est de formali et per se intellectu paternitatis, sed sunt diversae notiones distinctae formaliter, et possunt ab invicem separari in creaturis, et ideo genitus non praedicatur primo modo per se de Patre, nec Pater est causa inhaerentiae hujus praedicati primo modo, sicut homo respectu animalis, et ideo negatio perseitatis primo modo in Patre respectu ingeniti est ; haec tamen, non ideo ingenitus quia Pater, est falsa secundo modo perseitatis, sicut, non ideo risibilis quia homo, quia negatio illa importata per ingenitam consequitur notionem illam affirmativam in Patre, ut passio suum objectum, ut dictum est prius.
Ad secundum dicendum, cum arguitur, quod negatio ordinis ad prius praecedit ordinem ad posterius, dicendum quod verum est in ordine entium absolutorum, quia primum ibi in ordine, prius est ad se quam comparetur ad secundum. Sed in ordine relativorum non est ita, ubi primum consequitur esse in ordine ad suum correlativum, et ex ordine ad secundum, et sic in ordine personarum non est verum quod negatio ordinis ad praecedens est prius ordine ejus ad secundum, quia tunc illa negatio esset prior primo secundum esse suum proprium, quod habet in suo ordine.
Per hoc patet prima responsio ad primam probationem de ordine essentiarum, in quo prima essentia est omnino absoluta, et ideo in tali ordine concedo quod prius convenit sibi negatio ad praecedens, quam ordo ejus ad sequens, non sic autem in ordine personarum.
Ad secundam probationem dico, quod contradictoria habent intelligi simul pro eodem tempore, et eodem instanti durationis, quia in eodem instanti durationis homo est animal, et non est animal, et haec est vera : homo est animal, et haec est falsa : homo non est animal; sed non pro eodem instanti naturae, quia semper est prior natura affirmatio quam negatio secundum Philosophum, 1. Post. c. 20. et 4. Metaph. et negatio praesupponit semper affirmationem quam consequitur, si sit propria ; patet comparando ad Filium spirare, et a simili comparando ad Patrem generare et non generare.
Ad aliud cum dicitur, quod magis accedit ad rationem absoluti est prius, verum est caeteris paribus ; sed negatio ingeniti in hoc deficit quod non dicit formaliter respectum, scilicet quia negatio non habet propriam entitatem nisi propriam entitatem affirmationis, et ideo est posterior affirmatione.
Quod etiam dicitur in modo ponendi, quod prius est essentia non communicata in aliquo, quam communicata, dicendum quod non intelligitur esse prius non communicata , quam communicata nisi in aliquo supposito, ut in persona Patris, quae habens essentiam prius origine constituitur in esse personali aliqua proprietate positiva, quam proprietate negativa, quae proprietas non potest esse propria, nec incommunicabilis, ut prius patuit, nisi per rationem alicujus proprietatis affirmativae, quam consequitur ; ita hic de ingenito.
Sed cum arguit : Si essentia intelligitur prius non communicata quam communicata, igitur prius intelligitur non communicata, quam aliquis eam communicans, quia communicans et communicatum sunt simul natura. Dico quod non sequitur, quia essentia, ut non communicata, non est prior persona cui communicatur, nisi prioritate originis ; persona autem cui communicatur, est simul natura cum persona communicante, quia sunt relativa, et per consequens sunt simul natura, ita quod non possunt esse sine se invicem ; sed ex hoc non sequitur quod sit prior persona communicante, quia non arguitur de simultate et prioritate ejusdem rationis, de quo dictum est distinctione 26. Non oportet autem quod illud, quod est prius origine alio correlativo, sit prius natura, ut Pater Filio, communicans communicato, causa causato, ut ibi dictum est, licet sint simul natura ; sed quod est prius natura uno correlativo est prius natura alio, quia sic sunt simul relativa ; relativa enim sunt simul natura et intellectu.
Ad argumenta principalia. Ad Damascenum dico, quod ipse solvit seipsum, non intendens omnes alias proprietates excludere, sed tantum essentialia, quae sunt communia omnibus, quia statim post verba allegata subdit : In solis proprietatibus, paternitate , filiatione et processione attenditur distinctio personarum . Idem vult cap. primo, et secundum hoc oportet dicere quod includendo unam proprietatem alicujus personae inclusit omnes alias proprietates ejusdem personae, ut per ingenerationem intellexit tam paternitatem quam spirationem activam, quod magis expressit consequenter ; aliter enim contradiceret sibiipsi, quod non est concedendum, sed exclusit communia et essentialia illius personae, ut dictum est.
Ad secundum dico, quod simplicitas non est tota causa, quare una proprietas essentialis praedicetur de alia in abstracto, sed simplicitas cum infinitate ; quando enim utrumque extremum est infinitum, vel alterum, quantumcumque abstrahantur propter infinitatem unius vel amborum, praedicantur de tse invicem in abstracto, nam in divinis bonitas est sapientia, quia utraque est formaliter infinita, et haec est vera : bonitas est paternitas, propter infinitatem unius extremi, scilicet bonitatis. Sed quando neutrum est formaliter infinitum, praedicatio unius de altero in abstracto est simpliciter falsa, quia haec est falsa omni modo, tam formaliter quam identitative : Paternitas est filiatio. In concreto autem possunt esse idem identitative propter tertium infinitum, quod concernunt, cui omnia sunt idem quae ibi sunt, ut essentiam, et sic unum potest praedicari de alio in concreto, sed non in abstracto, quia tunc auferretur ab eis infinitas, quam concernebant in concreto, et per consequens aufertur identitas eorum ut sic ; non igitur propter simplicitatem solam, sed propter simplicitatem infinitam praedicatur essentiale de aliis in abstracto.
Ad tertium cum arguitur, quod quo Pater est Pater, eo est haec persona, verum est, si accipiatur eo uniformiter in majore et conclusione ; sed tunc est secunda consequentia falsa, quo enim Pater est Pater, eo est haec persona, primo modo dicendi per se, et non secundo, quia innascibilitas, quae est propria notio, sequitur propriam affirmationem per se, ut passio sequitur subjectum, sicut quo est homo, est animal. Sed quando dicitur ultra, quo est hoc persona, est innascibilis, verum est secundo modo dicendi per se, et non primo, quia innascibilitas,: quae est propria notio, sequitur propriam affirmationem per se, ut passio sequitur subjectum, sicut quo homo est homo, eo est risibilis, primo modo dicendi per se, quia conclusio semper sequitur conditionem praemissae debilis, ut patet, quia ex altera affirmativa et altera negativa semper sequitur conclusio negativa. Item ex altera vera et altera falsa semper sequitur conclusio falsa. Item, ex altera necessaria et altera contingenti semper sequitur conclusio contingens.
Si igitur altera praemissarum in proposito sit per se primo modo, et altera per se secundo modo, conclusio semper debet sequi ex virtute syllogisticae illationis per se secundo modo, et non primo modo, licet gratia materiae aliquando sequitur nobilior conditio praemissarum.
Ad quartum, quod quando communicans dicitur ad se, et ad suppositum absolutum, si habeat aliquid a se, et possit illud communicare alteri, nobilius est habere illud a se, quam communicare illud alteri ; sed si constituatur in esse ad alterum, cui quod habet communicat, non est verum, quia tunc est illud, quod est per communicationem ad alterum, quam consequitur proprietas habendi essentiam ; sic est in proposito, quia Pater constituitur in esse personali per communicationem esse ejus ad alterum, quia hoc est ex plenitudine perfectionis suae, quod necessario se alteri communicet, sicut dicerent Philosophi, quod prima Intelligentia ex plenitudine perfectionis suae se alteri necessario communicaret, et necessario produceret alia a se.