REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum essentia ex se determinet sibi generationem activam ?
Vide Doctores cilatos quaest, l. et 2.
Quia suppositum est unam personam non esse ab alia, sed omnem aliam ordine originis praecedere, quaero utrum essentia divina ex seipsa determinet sibi primam subsistentiam et personam primam ?
Quod non, quia quod determinat sibi aliquid ex se formaliter, illud habet in quocumque fuerit, ut si homo determinat sibi ex se risibilitatem, in quocumque fuerit, illud sibi determinat, ut patet uniformiter de subjecto et passione sua ; igitur similiter si essentia divina determinat se formaliter ad subsistentiam primae personae, determinat sibi illam in qualibet, ita in quocumque supposito esset prima persona, et per consequens quaelibet persona esset Pater.
Item, si determinaret sibi subsistentiam et relationem, qua persona prima constituitur in esse personali, tunc non posset esse cum ratione opposita, quia tunc opposita essent simul ; non posset igitur stare essentia divina cum generatione passiva, quia generationem activam ibi oppositam ex se sibi determinat.
Item, relationes oppositae aeque primo fundantur in essentia divina, propter sui infinitatem et illius inmutationem ad illas; non igitur ex se magis determinatur ad unam, ut ad generationem activam quam ad aliam, ut ad generationem passivam.
Contra, essentia divina habet primam subsistentiam, et non determinatur ad illam per proprietatem absolutam, quia tunc esset suppositum absolutum, nec per proprietatem aliquam relativam posteriorem proprietate constitutiva illius subsistentiae, quia per nullum posterius determinatur ad constituendum prius ; igitur essentia divina ex se determinatur ad subsistentiam primae personae.