REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 Quatuor has conditiones ad rationem scientiae necessarias, requirit etiam Doctor in q. 3. prol. scripti Oxoniensis q. i. later. n. 20. et in 3. d. 24.

 Contra ista objicitur sic : Sicut objectum primum potentiae ad potentiam, ita objectum primum habitus se habet ad habitum sed primum objectum potent

 Ex hoc sequitur corollarium, quod de nullo potest aliud sciri, nisi de quo possunt plures conceptus haberi, unus quidditativus, et alii quasi denomina

 Contra ista objicitur sic : Sicut objectum primum potentiae ad potentiam, ita objectum primum habitus se habet ad habitum sed primum objectum potent

 Objecit ex Goffredo, quod activum et passivum differant subjecto, et proinde unum et idem non posse esse respectu sui movens et mobile, ac consequente

 Sed ultra id, quod dictum est de intellectu viatoris, inquirunt aliqui, si Deus possit concipi sub distinctis rationibus a quocumque intellectu, etiam

 Contra tamen omnes istas opiniones duplex est via. Una probando istam affirmativam, quod Deus sub ratione divinitatis est primum subjectum hujus scien

 QUAESTIO II.

 Contra : De Deo sub ratione deilatis non potest esse scientia nisi unica igitur non habet aliquam sibi subalternatam. Probatio antecedentis : Quaecu

 Respondeo ad quaestionem quod viator potest scire veritates per se scibiles de Deo sub ratione Deitatis, scire (inquam) simpliciter et perfecte simp

 QUAESTIO III.

 sed recte ita negasse probat Scotus duabus potissimum rationibus muluatis ex scripto Oxonien. q. 3. prol. ad argumentum secundum quaestionis 2. n. 20.

 Sed contra hoc quibusdam persuasionibus potest argui sic, sumpta triplici majore : Omnis cognitio nostra naturalis de Deo est per effectum aequivocum.

 Ex dictis patet responsio ad quaestionem, quod aliquas veritates possumus ex naturalibus cognoscere de Deo, et aliquas non, quia quaecumque ex his, qu

 Egregie et clare explicat difficultatem hanc in opereOxoniensi q. 3. Prolog. et 3. later. anum. 22. ubi distinguit de Theologia, sive scientia Dei, be

 Ex hoc apparet falsitas illius opinionis, quae ponit quod Theologia non est unus habitus, sed duplex, scilicet practicus et speculativus, quia conside

 DISTINCTIO I.

 QUAESTIO I.

 Quantum ad primum, dico quod fruitio potest accipi pro fruitione in communi vel ordinata. Patet, quaecumque potentia potest inordinate agere, actus ej

 QUAESTIO II.

 Ista quaestio potest intelligi dupliciter. Uno modo de fine ultimo obscure cognito alio modo de fine ultimo clare apprehenso et intuitive et utrum

 QUAESTIO III.

 Impugnat opinionem asse rentem dilectionem et delectationem realiter identificari, et differre tantum secundum rationem, idque multis prosequitur rati

 QUAESTIO IV.

 Circa istas quaestiones primo declaratur qualiter in corporalibus quadrupliciter est quies. Primum quietativum gravium est centrum potest ergo aliqu

 DISTINCTIO II.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Ut primae satisfaciat quaestioni, et probet dari aliquod ens simpliciter primum, supponit nullum esse conceptum de Deo nobis per se notum demonstratio

 SCHOLUJM II.

 QUAESTIO III.

 Praemissa infiniti descriptione et probato, quod non habeat infinitatem ex comparatione ad alia, sed intrinsece et immediate a se, attulit duas ration

 QUAESTIO IV.

 Dicitur ad quaestionem quod sic, quia si essent multi dii, vel convenirent in aliquo, vel in nullo. Si in aliquo, aut totaliter, ita quod quidquid hab

 QUAESTIO V.

 Ideo aliter declaratur intentum. Primo sic, ponendo unam rationem. Secundo ponendo quatuor instantias, et ex solutione cujuslibet adducendo unam ratio

 QUAESTIO VI.

 Opinio IIenrici quodl. 6 q. I. el in sum. arl. 37. duas esse lanium processiones in Deo, quia duo tantum sunl actus immanentes, ut intelligere et vell

 Respondeo, quod quaestio ista potest dupliciter intelligi : uno modo, an tantum sint duae productiones secundum suas rationes formales, diversae in di

 QUAESTIO VII.

 Ideo dico quod in divinis est tantum una productio numero unius rationis, sic quod si ponatur per impossibile, vel per incompossibile, quod haec produ

 QUAESTIO VIII.

 Secundo declaratur quomodo potest hoc intelligi sine contradictione. In creaturis perfectionis est quod essentia et natura communicetur, sed imperfect

 DISTINCTIO III.

 QUAESTIO I.

 Est igitur quaestio : An possumus habere aliquam cognitionem de Deo, qua cognoscitur in aliquo conceptu simplici) et hic sunt opiniones. Nam quidam di

 Alia est opinio, quae nimis tribuit intellectui nostro de cognitione Dei, sicut prior nimis ab eo circa eamdem removebat ponit igitur haec opinio qu

 Dico igitur ad quaestionem quod in intellectu viatoris absolute est possibilis conceptus Dei proprius, quia hoc posset Deus creare infundendo lumen pr

 QUAESTIO II.

 Dico, quod propositio per se nota est, quae est evidens ex terminis, ita quod non ex alia propositione, sed ex terminis, ut sui sunt, quia non est ide

 QUAESTIO III.

 Dico igitur, quod quaecumque in creaturis per modum similitudinis vel proportionis repraesentant tria appropriabilia tribus personis, includunt ration

 QUAESTIO IV.

 Dico igitur quod oportet ponere in intellectu, ut habet rationem memoriae, speciem intelligibilem repraesentantem universale . ut universale, naturali

 QUAESTIO V.

 Hic ohiler moneo quaestionem hanc et sequentem haberi in scripto Oxoniensi, ad calcem tamen quaestionis sextae, et marginatorem contendere ad illud op

 Sed contra conclusionem praedictam in se, sive sic intelligat Avicenna, sive aliter, primo arguo sic, quod si species intelligibilis non maneat in int

 QUAESTIO VI.

 Respondeo, tria sunt hic videnda: Primo, quae entitas sit intellectio. Secundo, si aliqua mutatio possit esse ad talem entitatem. Tertio, si talis ent

 QUAESTIO VII.

 Imaginem Trinitatis consistere in mente, notitia et amore, vel in memoria, intelligentia et voluntate utrumque explicat ad mentem Augustini. Per min

 DISTINCTIO IV.

 QUAESTIO I.

 Negat Doctor propositionem hanc : Deus genuit alium Deum, quia nec alium a Deo, nec alium deitate, vel in deitate, quod secundum regulas Logicae optim

 QUAESTIO II.

 Optime explicat Logice et Theologice hunc esse veram : Deus est Pater, Filius et Spirilus sanctus. De quo late in Oxon. hic q. 2.

 DISTINCTIO V.

 QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?

 Resolvit hanc esse falsam, essentia generat, quia quando subjectum est ultimate abstractum, et praedicatum non potest praedicari nisi formaliter, prop

 QUAESTIO II.

 Dicitur ad quaestionem quod sic, quia sicut in substantia creaturae aliquid est potentiale praesuppositum generationi, quod dicitur materia, aliquid a

 Contra ista arguitur multipliciter, et probatur quod in divinis non sit materia, nec quasi materia. Primo sic : Essentia divina est formalis terminus

 Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.

 Filius est de substantia Patris, ut loquuntur Sancti, et ly de denotat simul originationem et consubstantialitatem quod clare explicat, et etiam quo

 QUAESTIO III.

 Respondeo igitur ad quaestionem, quod relatio non est actus, nec essentia aliquo modo actuabilis est per eam, sed est per actus cui repugnat omnis act

 DISTINCTIO VI.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,

 QUAESTIO III.

 Dicendum ergo quod Pater necessario genuit Filium, et necessitate concomitante genuit Filium, etsi non ut principio elicitivo. Hoc autem probatur dupl

 DISTINCTIO VII.

 QUAESTIO I.

 Contra, quando aliquid est indeterminatum ad aliqua producenda indeterminatione potentiae activae, ex se est sufficienter determinatum ad quodcumque i

 QUAESTIO II.

 Respondeo, quod Filius non potest generare, negando primo potentiam Logicam, quae significat non repugnantiam extremorum sicut enim significatur quo

 QUAESTIO III.

 Respondeo, quod est maxime univoca, quod probatur tripliciter. Primo sic: In supposito generante et genito est natura, et proprietas individualis au

 DISTINCTIO VIII.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 Circa illam exclusivam, scilicet quod nullum aliud a Deo sit immutabile, dubitatur de mente Philosophorum, praesertim Aristotelis et Avicennae, quos S

 Secundus modus essendi est, quo aliquid intelligitur necessarium ex se formaliter, non effective, sed dependenter esse ab alio, et Doctor iste imponit

 QUAESTIO IV.

 Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter

 QUAESTIO V.

 Dicitur ad quaestionem, quod aliquid dictum de Deo formaliter, est in genere, et Deus similiter propter auctoritates, quia Damascenus in Elementario a

 DISTINCTIO IX.

 QUAESTIO UNICA.

 Postquam docuerat possibile esse generationem divinam esse aeternam, et de facto ita essp, quia Pater est agens per modum naturae perfectissimum, non

 DISTINCTIO X.

 QUAESTIO I.

 Respondeo igitur ad quaestionem, quod voluntas perfecta, scilicet habens objectum diligibile sibi praesens, nullo alio cointellecto, est principium su

 QUAESTIO II.

 Dico igitur quod voluntas divina est principium necessario producendi amorem. Hoc probatur. primo sic : Voluntas divina est principium communicandi en

 QUAESTIO III.

 R ejecta sententia Henrici (de qua late agit Doctor in Oxon. I. d. 2. q. 7. an. 13. per tres articulos, et hic a n. 13.) asserentis voluntatem spirare

 QUAESTIO IV.

 Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.

 DISTINCTIO XI.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Ad mittendam esse hanc propositionem : Si Spiritui sanctus non procederet, etc. Contra Giiffr. licet sequatur ex ea contradictio, quia non sequitur ex

 Ideo dicitur quod quaeslio est rationalis. Et dicit unus Doctor quod si non procederet a Filio, non distingueretur ab eo, quia solae relationes distin

 DISTINCTIO XII.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 Dico ad quaestionem quod potest actio considerari tripliciter vel ut in se, vel ut ad terminum, vel ut in suppositis agentibus. Primo modo et secund

 DISTINCTIO XIII.

 QUAESTIO UNICA.

 Opinio una ponit quod distinguuntur per terminos, scilicet per personas, quia motus distinguitur per terminos 5. Phys. text. com. 4. et 48.

 Respondeo ad quaestionem quod Spiritus sancti processio non est generatio. Circa cujus veritatem ostendendam, primo videnda est distinctio generationi

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 DISTINCTIO XVI.

 QUAESTIO UNICA.

 Respondeo cum personam mitti sit manifestari eam procedere, ut patet alibi ex quaestione praecedente, missio passiva visibilis, est cum signo sensibil

 DISTINCTIO XVII.

 QUAESTIO I,

 Contra hanc opinionem arguitur duplici via, supponendo justificationem peccatoris, ex Ezech. 12. et charitatem.

 Respondeo ergo ad quaestionem, primo ad rem in se et secundo quantum ad intentionem Magistri. Quantum ad primum, dico quod siculi in Deo ponitur dup

 Ad primum argumentum dico, quod creaturam bonam intelligi non bonam, potest intelligi dupliciter, aut abstraclive, aut circumscriptive. Non enim idem

 QUAESTIO II.

 Hic sunt aliqua praemittenda, et deinde ad propositum applicanda. Sciendum ergo primo, quod voluntas divina habet aliquod objectum primum, ut essentia

 QUAESTIO III.

 Tota haec quaestio per modum additamenti habetur in scripto Oxoniensi, post quaestionem quartam hujus distinctionis, sed quae circa rarefactionem aut

 QUAESTIO IV.

 scholium ii.

 QUAESTIO V.

 Opinio Gandavensis dicit tria: Primum quod possibilitas ad augmentationem in forma infusa non est accipienda ex parte subjecti, sive materiae, cum non

 QUAESTIO VI.

 Dico ad quaestionem, quod augmentatur charitas per additionem gradus, vel partis in essentia ad partem praeexistentem, quia si augetur, et non corrump

 QUAESTIO VII.

 Respondeo, quod cum quaeritur an charitas possit diminui, potest quaeri de potentia, vel ex parte charitatis in se vel secundum esse ejus in subjecto

 DISTINCTIO XVIII.

 QUAESTIO UNICA.

 Declarat optime quomodo nulla persona divina constituitur per respectum ad ereaturam, quia lota Trinitas praecedit etiam esse intelligibile creaturaru

 DISTINCTIO XIX.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 Hic primo praemittenda sunt aliqua in generali circa relationes communes, et demum applicanda sunt ad solutiones praedictarum quaestionum.

 QUAESTIO IV.

 Sententia Henrici unam personam esse in alia, non secundum se totam, sed secundum partem, quae etiam est aliquid alterius, id est, secundum essentiam,

 Quantum ad modum, quo ponitur una persona in alia, sciendum est secundum Hilarium, 7. de Trinitate versus finem, quod una persona est in alia, non ut

 De secundo principali, quae est ratio essendi in unius personae in alia, dico quod non est essentia, sic enim Pater esset in Patre neque relatio, qu

 QUAESTIO V.

 Respondeo, quod hic sunt quatuor declaranda, sicut quatuor proponuntur in quaestione. Quantum igitur ad articulum primum de totalitate in generali, di

 DISTINCTIO XX.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Respondeo ad quaestionem primam, quod potentia, quae ponitur in Deo, non est passiva, sed activa, potest intelligi secundum extensionem, vel secundum

 DISTINCTIO XXI.

 QUAESTIO UNICA.

 Sententia Magistri ad mittentis hanc: Solus Pater est Deus, quia relativum non excludit correlativum, refutatur ex Philosopho. Secundo, quia falsum es

 DISTINCTIO XXII.

 QUAESTIO UNICA.

 Quantum ergo ad hunc articulum, dico quod sub omni ratione objectiva, qua essentia divina potest intelligi ab intellectu divino, potest intelligi ad i

 DISTINCTIO XXIII.

 QUAESTIO UNICA.

 Dico tamen quod non dicit praecise secundam intentionem, sive dicat ipsam, sive non, quia si a constitutivis potest abstrahi aliquid commune, ergo mul

 DISTINCTIO XXIV.

 QUAESTIO UNICA.

 quantitatem discretam nihil esse extra animam, cui magis videtur adhaerere, de quo largissime egit in tract. de Rerum princ. q. 16. a n. 27. ubi aliqu

 Secundum istas opiniones diversas de numero in his, in quibus proprie invenitur, respondendum est ad propositam quaestionem, ducendo eas ad propositum

 DISTINCTIO XXV.

 QUAESTIO I.

 Secundum varia tempora dicit nomen personae varias habuisse significationes, et demum ait non significare aliquid proprium uni personae, quia communis

 QUAESTIO II.

 Resolvit conceptum communem positivum et univocum abstrahi posse a tribus personis, qui sit primae intentionis, et de ipsis in quid praedicabilis, lic

 Pro prima? quaestione docet personam significare illud commune positivum ad quod sequitur negativum, et potest nominari res relata incommunicabilis, e

 DISTINCTIO XXVI.

 QUAESTIO I.

 Circa quaestionem primo recitatur opinio Praepositivi, qui ponit quod personae se ipsis distinguuntur primo, et quod persona de se est haec, quia pers

 Aliter dicitur propter auctoritatem Christi, quod personae distinguuntur et constituuntur per relationes. Hoc probatur sic, quia absolutum non potest

 SGUOLIDM III.

 QUAESTIO II.

 Respondeo, in quaestione ista patet quid dicendum sit ex quaestione praecedendi si enim persona constituitur in esse personali per relationem origin

 Sed circa modum, quo suppositum constituitur per relationem, sunt duae difficultates. Prima est, quomodo possibile est quod in uno supposito sint duae

 QUAESTIO III.

 Respondeo igitur ad quaestionem, quod aliud est circumscribere, et aliud abstrahere, in Praedicamentis cap. dominus circumscriptio de Hebdomadibus Abs

 QUAESTIO IV.

 Statuit primo sententiam, personam scilicet constitui per relationem, non per absolutum deinde rejicit rationem aliorum, qua suadetur, nempe quod ra

 Sententiam D. Thomae asserentis relationem constituere, non ut relatio est, sed ut proprietas, et Henrici dicentis constituere non ut actu respicit co

 Respondeo igitur quantum ad modum quo constituitur persona prima, et dico quod non repugnat quod Pater sit prior Filio origine, et tamen simul natura

 QUAESTIO V.

 Respondeo quod non est ponenda persona absoluta in divinis. Circa hoc tantum sunt duae difficultates: Prima est ex ratione subsistentiae, c.6.quia sec

 DISTINCTIO XXVII.

 QUAESTIO I.

 Hic est opinio Gandavensis in Summa, ar. 58. q. generare paternitas generare paternitate, distinctione paternitas generare

 5. a num. 9. est ergo ibi actio tantum secundum rationem relationis. Admittit itaque distingui ratione, et hac consideratione, paternitatem scilicet e

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 Respondeo igitur, quod notitia actualis intelligentiae non dicit sufficientem rationem verbi. Dico tamen secundo, quod omnis notitia actualis est verb

 QUAESTIO IV.

 QUAESTIO V.

 QUAESTIO VI.

 SCIIOUUM I.

 Ad quintam quaestionem dicendum, quod intellectus sequens rationem naturalem non erroneam, non poneret in Deo nec verbum notionale, nec essenliale. Qu

 Ad sextam quaestionem dicendum, quod si intelligatur de re significata per Verbum, ut de secunda persona, non importat in se respectum ad creaturam, q

 DISTINCTIO XXVIII.

 QUAESTIO I.

 SGHOLIDM,

 QUAESTIO II.

 Quarto ex aliis duobus locis Augustini. Hinc tamen non sequitur quin persona creata constituatur per negationem de quo in Oxon. 3. dist. I. q. I. a n.

 Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse

 QUAESTIO III.

 Ad solutionem hujus nihil invenitur communiter, nisi quia proprietas constitutiva personae pullulat in essentia per modum naturae, quod non declarat p

 QUAESTIO IV.

 DISTINCTIO XXIX.

 QUAESTIO UNICA.

 Est igitur intentio hujus quaestionis, an principium, ut dicitur de principio essentialiter dicto, et notionaliter, sit unius rationis, et univoce dic

 DISTINCTIO XXX.

 QUAESTIO UNICA.

 Resolvit Doctor quaestionem per tria dicta. Primum, in creatura est relatio nova ad Deum, quia fundamentum novum. Secundum, haec non coexigit relation

 DISTINCTIO XXXI.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 Ad primam quaestionem dico, quod circa eam non sunt opiniones, et quod secundum substantiam potest intelligi dupliciter. Nam secundum Philosophum 5. M

 Ad secundam quaestionem ponit sententiam Gandavensis negantis has relationes esse reales, quia essentia non est distincta in personis, sed una et eade

 Hanc ergo opinionem tenendo, declaro quaedam circa eam. Primo, quae requiruntur ad relationem realem ? Ubi sciendum quod tria necessario requiruntur a

 DISTINCTIO XXXII.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Ad secundam quaestionem explicat bene duplicem respectum notitiae ad memoriam, et declarata per ipsam, et quadruplicem acceptionem ly dicere, ex quibu

 Ad primam quaestionem, explicatis duplici respectu amoris, ad exprimentem et objectum, et quadruplici acceptione ly diligere, corresponden ti ipsi dic

 DISTINCTIO XXXIII.

 QUAESTIO I

 Opinio D. Thomae in I . parte Summae q. articulo secundo, essentiae. esse esse relationis, sapientiae,

 Respondeo ergo ad quaestionem, in qua certum est quod essentia et proprietas sint idem, et e converso, quia Deus est simplex, et est quidquid habet, e

 QUAESTIO II.

 Sententia D. Thomae, ideo non esse compositionem in persona, quia essentia et proprietas sola ratione distinguuntur, rejicitur, quia quae sola ratione

 QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?

 Et rem bene declarat optimis exemplis, et dicit quod persona est formaliter proprietas, quia includit illam, non e contra, neque hinc sequitur hanc es

 DISTINCTIO XXXIV.

 QUAESTIO I.

 Respondeo quod sic, quia sicut in creaturis lotum est idem aliquo modo suae parti, sic persona in divinis, licet non sit quoddam compositum ex partibu

 QUAESTIO II.

 Dico ergo ad quaestionem, quod quando aliquid est proximum fundamentum relationis communis, potest dici in genitivo de suppositis, quorum est illud fu

 QUAESTIO III.

 Dico ad quaestionem quod convenienter appropriantur essentialia personis et quatuor hujusmodi invenio appropriationes magis principales. Prima appro

 DISTINCTIO XXXV.

 QUAESTIO I.

 Postquam ex sacra Scriptura, S. Augustino, et Philosopho probaverat in Deo esse intellectum et aetum intelligendi, et rationem a posteriori adjunxerat

 Refert et refellit opinionem Gandavensis asserentis intellectum et intelligere in Deo distingui ab essentia tantum per operationem intellectus creati

 Resolvit intellectum Dei esse principium quo intelligendi, sicut in creatis, quia quamcumque denominationem dat actus realiter distinctus ab informabi

 Asserit intellectualitatem, seu vitam intellectivam, esse de quidditate Dei, quod etiam habetur in Oxon. I. dist. 26. num. 55. et ostendit non sequi i

 QUAESTIO II.

 Ad propositum igitur est dicendum, quod loquendo de primitate perfectionis, sive originis, dico quod essentia divina est primum objectum intellectus.

 DISTINCTIO XXXVI.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Respondet ad primam quaestionem, et explicat duplici habitudine motionis et terminationis objecti ad potentiam, resolvit nihil aliud a Deo esse object

 Ad quaestionem secundam, cum quaeritur an requirantur distinctae relationes in Deo ad intelligibilia distincte cognoscenda?

 Sed contra hoc objicitur primo, quia videtur quod haec dicta destruant sententiam Augustini de ideis. Secundo, quia dictum est supra, quod in Deo sunt

 QUAESTIO III.

 QUAESTIO IV.

 In quaestione prima sunt duo modi dicendi : Unus est Thomae in prima parte Summae quaest. 13. art. Metaph. text.

 Alia est opinio Gandavensis quodlib. et 1. quaest, 1. ubi ponit sic, quod rerum quaedam sunt materiales, quaedam artificiales, et quaedam sunt fabrica

 Respondeo ergo ad quaestionem, primo sequendo alium Doctorem antiquum, scilicet Bonaventufam, et dico quod idea, sive accipiatur ut ratio et principiu

 Ad secundam quaestionem dicendum est, cum antiquo Doctore Bonaventura, quod in Deo sunt infinitae ideae propter tamen infinitatem vitandam forte neg

 DISTINCTIO XXXVII.

 QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?

 QUAESTIO II.

 Ad quaestionem primam respondet unus Doctor, quod Deus est in omnibus rebus, non quidem sicut pars essentiae, vel sicut accidens, sed sicut agens ades

 scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.

 DISTINCTIO XXXVIII.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Respondeo igitur ad quaestionem, quod Deus novit determinate et infallibiliter eventum omnium rerum, non solum in generali, quod evenient, sed in spec

 DISTINCTIO XXXIX.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Dicitur quod res possunt comparari vel ad intellectum Dei, vel ad causas proximas. Respectu causae remotae, scilicet scientiae Dei, sunt res necessari

 DISTINCTIO XL.

 QUAESTIO UNICA.

 Circa primum est sciendum, quod duplex est contingentia in rebus, sicut patet per oppositum contingentis, quod est necessarium.

 Viso quod voluntas divina sit prima causa contingentiae in rebus, tertio videndum est quomodo potest esse causa contingentiae, non obstante invariabil

 Ad secundam quaestionem respondet quidam Doctor quod haec est vera: Deus necessario praescit hoc futurum contingens fore, quia futurum contingens non

 Ad quaestionem hujus distinctionis respondet in sensu diviso, praedestinatum posse damnari, neque id repugnare certitudini praedestinationis, quia con

 DISTINCTIO XLI.

 QUAESTIO UNICA.

 damnare illum propter demerita. Mox subjungit nullam dari causam praedestinationis ex parte praedestinati, sed totam refundendam esse in Dei voluntate

 Ex hoc quod habetur alibi supra de praedestinatione et reprobatione, sequuntur aliqua corollaria. Primo, quod prius est completus numerus electorum, q

 DISTINCTIO XLII

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Ad primam quaestionem respondeo, quod habere potentiam ad omnia quae significantur per omnipotentiam, potest intelligi dupliciter vel ad quaedam imm

 Ad secundam quaestionem dico quod licet suppositis principiis Philosophorum, non possit probari Deum posse producere immediate quidquid est possibile

 DISTINCTIO XLIII

 QUAESTIO I.

 Contra primam opinionem arguo, et primo contra illud quod dicit de potentia probo enim quod potentia activa Dei ad se non sit prima ratio potentiae

 QUAESTIO II.

 Ad quaestionem dico, quod sicut Deus potest velle et non velle libere aliud a se, sic potest velle quod non vult, et non velle quod vult, et quaelibet

 DISTINCTIO XLIV,

 QUAESTIO I.

 Responsionem ad quaestionem quaere alibi. Ad primam rationem, dicendum quod non sequitur, quia iste ordo, secundum quem modo produxit, non est omnis o

 QUAESTIO II.

 DISTINCTIO XLV.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Quantum ad quaestionem primam, est una opinio, quae ponit voluntatem non esse in Deo ex natura rei, sed tantum per actum intellectus negotiantis et co

 Docet, voluntatem in divinis idenlificari essentiae, differre tamen realiter secundum quid, seu formaliter, vel ex natura rei ante omnem negotiationem

 Punit tres insignes instantias contra distinctionem formalem voluntatis ab essentia. Ad primum bene explicat dictum sancti Augustini dicentis : Non eo

 DISTINCTIO XLVI.

 QUAESTIO. UNICA.

 DISTINCTIO XLVII.

 QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri

 QUAESTIO II. Utrum Deus permittat mala fieri 1

 Praemissa una distinctione voluntatis in nudam potentiam, in actum, et actus signum et altera, ipsius actus in velle et nolle simplex, eflicax et re

 Responsionem ad secundam quaestionem quaere alibi, quod signum efficacis voluntatis et intensae, si immediate ab ipsa fiat, est impletio voliti si v

 DISTINCTIO XLVIII.

 QUAESTIO UNICA.

 Respondeo, voluntas creata potest intelligi conformis voluntati divinae, vel quoad volitum, vel quoad hoc quod est regula volendi, et hoc per modum pr

Scholium.

Posiiis duplici determinatione, indeterminatione et primitate, explicat quomodo indeterminatio contradictionis sit imperfectionis, et ideo procul ableganda, et indeterminatio contrariorum perfectionis. Deinde ostendit quomodo primitas alia est adaequationis, et alia immediationis. Resolvit essentiam ex se determinare sibi primo primitate immediationis proprietatem Patris, alioquin esset processus in infinitum. Sed primitate adaequationis determinat sibi tres personas simul, et clarissimis exemplis rem declarat, de quo vide ipsum in Oxonien. hic q. 3. a n. 12. Ista autem determinatio fit ab essentia, ut a formali principio, non informante, sed instar quidditatis ad suppositum se habente.

Ad solutionem hujus nihil invenitur communiter, nisi quia proprietas constitutiva personae pullulat in essentia per modum naturae, quod non declarat propositum ; ideo ad solutionem hujus quaestionis pono duas distinctiones: Unam de determinatione et indeterminatione sibi opposita, aliam de primitate ; quae duo languulufin proponendo quaestionem. Est igitur duplex indeterminatio : Una contradictionis, quae est ad unam partem, vel ad aliam indeterminate, quia neutram partem sibi ex se determinat, quia tunc posset esse sub altera. Et isto modo solum est indeterminatio ad contraria accidentia, et eorum opposita ; et haec indeterminatio est imperfectionis propter contingentiam. Alia est indeterminatio illimitalionis, quae non est ad opposita contradictorie producenda hoc vel hoc, sed est ad opposita disparata, quae ita est indeterminate illimitata ad producendum hunc vel illum, ut vermem, vel plantam, quae sunt disparate opposita, sicut si esset tantum determinatae virtutis ad producendum hunc effectum ; et haec indeterminatio est perfectionis, quia quanto indeterminatior, tanto superior et nobilior est. Patet in agentibus aequivoce respectu plurium effectuum. Patet in Sole respectu omnium, quae possunt generari per putrefactionem, et de Deo respectu creaturae. Prima autem indeterminatio est cum contingentia, quia est ad unam partem contradictionis, vel ad aliam, quia neutrum sibi ex necessitate determinat. Secunda indeterminatio bene potest stare cum necessitate, sicut patet in Sole, qui necessario agit, aequivoce disposita materia, sicut agens univoce necessario ageret.

Isti duplici indeterminationi correspondet duplex determinatio per oppositum. Una determinatio, quae est ad alteram partem contradictionis determinate, et non ad aliam. Secunda determinatio est limitationis, quae tantum est ad unum effectum producendum ; et sicut aliquid est determinatum dupliciter, sic contingit determinari ad aliud dupliciter : Uno modo determinatione opposita contingentiae, et non determinatur ad contradictoria ; alio modo determinatione limitationis ad unum tantum.

Essentia divina igitur primo modo determinat sibi omnem proprietatem in divinis ad intra, tam essentialem quam personalem. Secundo modo nihil sibi determinat limitate, quia si sic, determinaret se ad unam proprietatem, vel aliquid extra non posset etiam esse cum alia; et sic est essentia divina indeterminata, indeterminatione opposita determinationi limitationis, quia non solum determinatur, ut qua subsistit prima persona, sed ad secundam et tertiam, quibus subsistunt aliae personae. Et loquendo de ista indeterminatione, est quaestio rationalis, quomodo et quo prius determinetur ad primam personam quam ad secundam vel tertiam? Quia quandocumque sunt aliqua distincta, impossibile est quod ex aequo se habeant, inquantum sic sunt distincta ; essentia igitur et proprietas primae personae, quae aliquo modo distinguuntur re vel ratione (non curo modo) non ex aequo se habent ; igitur unum est prius altero aliquo modo, saltem secundum rationem ; non autem proprietas estprior essentia, quia essentia est fundamentum ejus, et universaliter fundamentum aliquo modo est prius eo, quod fundatur ; igitur e converso essentia aliquo modo prior est, et aliquam primitatem habet respectu proprietatis primae personae.

Quomodo igitur ad illam determinatur? Non per proprietatem aliquam posteriorem, quia posterius sicut non est causa prioris, ut sic, nec est determinatio ejus ; nec per aliquam proprietatem priorem, quia illa ponitur prima, et tunc esset quaerendum, quo determinaretur ad illam, sicut prius, et sic in infinitum. Nec determinatur essentia ad proprietatem primae personae per ipsammet proprietatem primae personae, quia illa proprietas non est determinata in essentia, nisi quia pullulat ab essentia, a qua habet ut subsistat ; igitur ex se formaliter est determinata ad proprietatem primae personae, quae primo fundatur in essentia, ut sibi conveniat prius subsistentia in prima persona quam in secunda vel tertia ; determinata tamen est ad proprietatem cujuslibet personae determinatione opposita inde terminationi contingentiae et contradictionis, et etiam indeterminata indeterminatione opposita determinationi limitationis ad omnes proprietates intrinsecas essentiales notionales, et etiam ad omnia extrinseca producenda.

Ad cujus declarationem facio secundam distinctionem de primitate, quia quaedam est primitas adaequationis, qua universale dicitur primum, quia est in subjecto suo primo, et ens objectum primum intellectus, et risibile prima passio homini adaequata, et non Socrati vel Platoni, et habere tres convenit triangulo primo. Alia est primitas immediationis, qua aliquid primo inest alicui, quia immediate inest sibi, et sine medio. Isto modo dicimus quod Sol illuminat totum medium, quod primo respicit primitate adaequationis, sed primo primitate immediationis illuminat partem sibi propinquam prius quam remotam, licet primo, id est, adaequate respiciat totum medium pro passo adaequate sibi correspondente. Similiter aliud exemplum est de anima intellectiva respiciente lotum corpus organicum in genere causae formalis pro primo perfectibili adaequato ; sed primitate immediationis primo respicit cor, quam alias partes corporis, quia primo et immediate incipit ibi vita. Primitas autem adaequationis est duplex: una extensiva, altera intensiva.

Ad propositum ergo dico, quod si quaeratur an essentia divina primo primitate adaequationis intensive determinetur primo ad primam personam? Dico quod sic, quia prima persona est intensive aeque perfecta, sicut omnes simul, et ita perfectam subsistentiam habet essentia in una persona, sicut in omnibus ; sicut species in creaturis ita perfecte subsistit in uno individuo, sicut in pluribus propter sui divisionem, ut dicit Augustinus 7. de Trin. c. 6. et ita primitate adaequationis aeque intensive respicit secundam personam et tertiam sicut primam.

Si vero quaeritur an essentia divina primo primitate adaequationis extensive determinet sibi primam personam, dico quod non, quia natura foecunda nata subsistere in pluribus subsistentiis, non determinatur extensive ad unam illarum. Patet de anima respectu partium corporis ; essentia autem fecunda duplici fecunditate, intellectus scilicet et voluntatis, habet subsistere in duabus personis productis, et una non producta, et ita primitate adaequationis extensive determinatur ad omnes tres personas, et non tantum ad primam.

Si vero fiat quaestio de primitate immediationis, dico quod sic determinat sibi primo primitate immediationis subsistentiam primae personae, et non secundae vel tertiae, cujus ratio est, quia quando aliquid indifferenter se habet ad plura, quae tamen primo respicit primitate adaequationis, inter quae etiam est ordo inter se, primo primitate immediationis determinat primum in illo ordine quam alia. Patet de Sole respiciente totum medium pro passo, qui primo illuminat partem sibi viciniorem, quam distantem primitate immediationis. Eodem modo de anima respiciente adaequate totum corpus organicum pro primo factibili, tamen primo immediatius animat cor quam manum, et alia membra: essentia autem divina primo primitate adaequationis extensive determinat sibi subsistentiam trium personarum, inter quas est ordo originis, vel primitate immediationis determinat sibi primo primum illius originis, et alia posterius origine.

Nec intelligo, sicut quidam intelligunt, quia ex essentia primo surgunt et pullulant tres relationes ex aequo, quibus sit substrata ad modum subjecti suis accidentibus ; sed quod ex se, ut dictum est, determinet, immediate subsistere in prima persona relativa per primam proprietatem, quae sibi primo determinat, quae est prima persona. Per illam proprietatem, et essentia determinata ad illam primo, ita vere est et subsistit, sicut si esset persona absoluta. Nam habens esse in primo signo originis in prima subsistentia, communicatur secundae subsistentiae in secundo signo originis, et ut habet esse in duobus, communicatur

. . . .

tertiae subsistentiae in tertio signo originis, et ita est ordo in personis in modo habendi essentiam.

Ex quo patet eos non bene dicere, qui dicunt istos modos quasi ex aequo perficere essentiam in actu secundo, sicut tres anguli ex aequo perficiunt triangulum. Verum est enim quod proprietates trium personarum sic ex aequo sunt in essentia, quia nulla praecedit alteram secundum naturam ; una tamen praecedit aliam origine, quia una ut prima producit secundam, et prima et secunda producunt tertiam ; producent autem inquantum producens est prius origine quam productum. Quod autem dicunt, essentiam perfici illis tribus modis habendi essentiam in tribus personis, falsum est, quia non majorem perfectionem habet essentia in se, per hoc quod habetur illis tribus modis a tribus personis, quam si tantum ostenderetur faecunditas perfectionis ejus in uno. Quod etiam dicunt tertio, scilicet quod. essentia secundum illos tres modos habendi eam, perficitur in actibus secundis, non est verum, quia, ut dictum est supra, generare et spirare non dicunt perfectionem simpliciter ; nec aliqua relatio in divinis, nec in creaturis dicit perfectionem formaliter ; determinat igitur sibi essentia primi tale immediationis subsistentiam primae personae. Sed tunc est dubium, sub ratione cujus principii determinat eam sibi? . Hic diceret unus Doctor primo, quod determinat eam sibi sub ratione principii materialis, vel quasi materialis, quia ponit essentiam materiam respectu paternitatis, sed hoc improbatum est dist. 5.

Posset igitur dici secundum aliquos quod determinant sibi proprietatem in ratione principii productivi et quasi effectivi, quia hic Deus, ut dictum est distinctione 7. est habens essentiam divinam, quasi principium formale et activum ad omnia principiandum, et per se existens ante omnem proprietatem relativam, quia omni entitati formali qua vel quo, correspondet quis vel quid existens illa entitate.formali. Omne autem per se existens habens formam activam potest agere secundum existentiam illius formae; sic autem agere est communicare se ; igitur communicando se paternitati tanquam proprietati convenienti primae personae sub qua existit, communicat sibi facere se Patrem, ut sitipsa nata esse singularis praecedens alias, et faciat primo suppositum Patris, et mediante hoc supposito Patris, mediatione originis faciat se suppositum Filii, et tertio illis mediantibus faciat se suppositum Spiritus sancti.

Sed tunc videtur major difficultas quam prior, quia ex hoc sequeretur primam personam produci, quod est contra Sanctos, quia non est producta.

Item, sequerentur quatuor personae in divinis, nam hic Deus distingueretur a Patre, ut producens a producto, quia producit se, et multa alia sequerentur, quae forte possent solvi a sic ponente ; quia tamen isti videntur nimis abstrahere essentiam, quia secundum esse et agere, quae abstractio videtur esse mendax :

Ideo dico aliter, quod scilicet essentia in ratione principii formalis determinat sibi proprietatem primae personae, non principii formalis informantis, quia nunquam tale principium in suo genere principiandi principiat, nisi principium productivum praeintelligatur principiare in suo genere, scilicet effective uniens formam materiae in formabili ; et ita si essentia divina esset forma informans, oporteret dare aliquid in divinis prius essentia, quod informaret effective, quod est impossibile. Determinat igitur sibi essentia proprietatem personae primae, quasi in ratione principii formalis, non informantis, sed dantis esse eo modo quo quidditas dicitur forma respectu sui suppositi, quia eo modo se habet essentia ad proprietates personales, quomodo quidditas se habet respectu proprietatis individualis. Et sicut quidditas in creaturis primitate immediationis determinat se ad unum suppositum primum, in quo primo existit, et cui prius dat esse, sic essentia divina primltate immediationis determinat sibi proprietatem primae personae, cum qua facit primum suppositum in divinis. Sed si quaeratur quomodo natura communicabilis pluribus suppositis communicet, et determinet sibi primum eorum ? respondeo, omnis quidditas communicabilis est. Sed si quidditas sit creata, non omnino primo, sed per aliquid aliud a se determinatur ad esse in supposito primo, secundo et tertio, quia realiter dividitur in eis, et secundum aliud esse est in uno et aliis. Sed quidditas increata omnino impro-- ducta communicabilis pluribus sine . sui divisione, determinat se primo , ad primam subsistentiam, et mediante illa ad secundam subsistentiam et tertiam ; nec determinatur per aliquam proprietatem personalem, quia non est materia, nec quasi materia, sed ut actus infinitus determinando sibi primam proprietatem dat sibi esse et subsistere, vel substantiam primae personae, et sic quodam ordine originis determinat sibi proprietatem secundae personae et tertiae, et etiam subsistit in eis, ut dictum est.

Ad primum principale dico, quod essentia divina determinat sibi determinatione opposita indeterminationi contingentiae et contradictionis, omnem proprietatem ad intra, sive sit essentialis, sive personalis ; sed determinatione immediationis tantum determinat sibi proprietatem personae primae ; sed quando aliquid isto modo sibi determinat, non oportet quod in quocumque fuerit, in illo illud sibi determinet, ut quasi formaliter sit in illo. Exemplum, si Sol immediatius sibi determinet in agendo productionem plantae, quam alicujus alterius effectus, non oportet quod in quocumque producto ab eo mediate producat plantam ; igitur a simili, si essentia determinat sibi proprietatem primae personae, non oportet quod in quolibet supposito eam sibi sic determinet, sicut est in prima persona, quia tamen illam proprietatem primam sibi necessario determinat, ideo oportet quod in quocumque fuerit, quod in illo habeat illam proprietatem, licet non habeat illam ut constitutivam illius ; et ita in Filio essentia habet paternitatem eo modo, quo quaelibet persona in alia est per circuminsessionem.

Ad secundum dico quod essentia determinans sibi unam relationem, vel unam proprietatem suppositi unius, non potest stare cum opposita relatione, in eodem supposito, quia determinans sibi eam dat sibi esse et subsistere, et determinans sibi oppositam proprietas tem, dat sibi aliam subsistentiam, et aliam rationem suppositi ex foecunditate sua. Stans tamen cum illa relatione compatitur disparatam relationem in eodem supposito aliquam, sed non omnem, sicut dictum est distinctione 11. ec tamen illae plures proprietates, quibus quodam ordine originis se communicat, sunt actus informantes essentiam, sed potius e converso, quia sicut una forma quodammodo illimitata informaret plures materias, vel plures partes alterius rationis, ut anima intellectiva manum et pedem, quibus dat esse vilale, sic essentia divina ex illimitationesua, se habet ad plures proprietates, quae subsistunt in ea, sed non aeque primo primitate originis, fundat tales relationes, quia sic destrueretur origo, quoniam si persona producta originetur a prima, necessario ponitur quod una est prior alia, quia nihil oritur a se. De hoc dictum est alias.

Ad tertium de relationibus oppositis, dico quod aeque primo fundantur in essentia, excludendo prioritatem naturae seu essentiae, sive sibi invicem, sed non excludendo prioritatem originis ; imo necessario, si sint relationes originis, ibi est prioritas unius respectu alterius, quae primo determinatur ad fundamentum tanquam omnino illi immediatum, ut patet ex dictis.