REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum tantum sint quinque notiones ?
D. Thom. I. p. q. 32. art. 3. D. Bonavent. hic q. 4. Tarantasicn. q 2. Brulefer. q. 4.
Quarto et ultimo quaeritur sine argumentis : Utrum tantum sint quinque notiones ? Respondeo, ex quo notio ex ratione sua significat per modum innotescendi aliud, secundum quod diversimode notio solet accipi. Accipitur enim uno modo pro actuali notitia objecti intelligibilis, ut pro conceptu formato, quem habemus de Deo in intellectu nostro ; et de isto modo innotescendi non quaerit quaestio. Alio modo accipitur pro ratione innotescendi aliud, quod proprie significat illud quo aliqua persona est cognoscibilis ex parte sua, et sic est persona noscibilis dupliciter : Uno modo quantum ad ea, quae sibi conveniunt ex parte essentiae, et sic omnes proprietates essentiales, ut perfectiones simpliciter, possunt dici notiones, sicut patet per Damascenum c. quarto, ubi inquirit notitiam Dei per hujusmodi proprietates. Alio modo persona est noscibilis secundum illa, quae sibi conveniunt ex parte proprietatis personalis, et hoc adhuc contingit dupliciter: Uno modo formaliter et intrinsece, sicut suppositum in creaturis cognoscitur per quidditatem specificam ; et alio modo accidentaliter et quasi extrinsece, sicut cognoscitur per accidentia, quae consequuntur quidditatem specificam.
Primo modo, si accipiatur notio pro ratione formali et intrinseca innotescendi personam in divinis, sunt tantum tres notiones, sicut sunt tres proprietates personales, quia quaelibet persona tantum una proprietate formali constituitur intrinsece et formaliter in esse formali. Si autem accipitur notio secundo modo, pro eo quod est ratio innotescendi aliquid, quasi accidentaliter et quasi extrinsece, hoc erit dupliciter : Uno modo, quasi ratio innotescendi prima constitutionis personae; alio modo, quasi ratio innotescendi, sicut sequens constitutionem personae. Si primo modo, sic essentia, ut ex cujus foecunditate oriuntur proprietates constitutivae personarum, potest dici notio, quia essentia divina quasi in ratione causae est intellectui divino ratio innotescendi personam, et etiam aliquo modo intellectui nostro, quia ex duplici foecunditate essentiae ad communicandum se, scilicet per modum intellectus et voluntatis, cognoscimus Filium et Spiritum sanctum. Si autem accipiatur notio pro ratione innotescendi personam per modum proprietatis consequentis constitutionem ejus, sic non ponuntur nisi duae notiones communiter, una sequens constitutionem Patris, quia Patrem consequitur non esse ab alio, ut innascibilitas ; et alia communis Patri et Filio, quasi eis adventitia, ut spiratio activa. Patet igitur quod distinguendo notiones, tanquam proprietates personales ab essentialibus et essentia, quod tantum sunt quinque, videlicet tres constitutivae, et duae quasi adventitiae.
SCllOLIDM.
Resolutio quaestionis est, esse tres notiones quasi intrinsecas, scilicet relationes, quibus personae constituuntur, et duas quasi extrinsecas, quae sequuntur personas constitutas, et sunt ingenitum et spiratio activa. De inspirabilitate an sit notio, videtur velle quod non, nec tamen est ullum periculum, si plures notiones admittas, quia ab initio non admiltebantur quinque notiones, sed postea admissae sunt. Vide Doclorem in Oxon. a. 28. q. 2. n. 9. Burgius in Scotum, ibi ponit novem notiones, Mayron. ponit tantum tres, Occham quatuor. Quidam recentiores censurant graviter ponentes plures quinque notionibus, sed male fundati. D. Thom. supra art. 4. docet licere aliter opinari de numero notionum,si nihil inde indirecte sequatur contra aliqua quae sunt fidei.
Sed hic est dubium, quare inspirabilitas non est communis notio Patri et Filio, sicut innascibilitas est communis notio Patri et Spiritui sancto ?
Ad hoc etiam respondeo, sicut responsum est de ista ad tertium argumentum primae quaestionis, qua quaeritur : Utrum ingenitum sit proprietas Patris ? Tenendo igitur secundum communem opinionem, quod tantum sunt quinque notiones, potest dici quod inispiralil vitas non est notio.
Ad quod intelligendum, est sciendum, quod differenter se habent innascibilitas ad Patrem, et ad ejus esse personale, et inspirativitas ad Patrem et Filium, quo viso videbitur in proposito, quare inspiralivilas non sit notio Patris et Filii, sicut innascibilitas est proprietas et notio Patris ; innascibilitas enim in Patre sequitur ejus proprietatem positivam, qua Pater est Pater in esse personali ; sed inspirativitas in Patre et Filio praecedit spirationem activam in eis, quia sicut in prima persona constituta per relationem ejus ad secundam, prius est ordo ejus ad secundam, quam negatio originis ad prius, ut supra dictum est , sic in personis relatio non constituens eas in ordine ad personam, ab eis procedentem, prius dicit negationem originis consequentem suas proprietates constitutivas, quam dicat ordinem ad personam ab eis procedentem ; quia sicut unumquodque prius est illud quod est, positive per aliquod positivum, quam negatio alicujus sibi conveniat, quia negatio propria non convenit nisi per affirmationem, ut dictum est, sic unumquodque prius habet negationem propriam consequentem suam propriam quidditatem, quam aliquem respectum communem, qui consequitur suam propriam quidditatem ; sicut patet in exemplo in ordine essentiarum, quia sicut essentia prima prius est haec essentia, sic negatio originis ad praecedens . prior est in illa essentia, quam respectus ejus ad sequens ; et ideo licet ingenitum sequatur proprietatem constitutivam Patris, qua Pater est Pater, et ita conceditur ejus notio negativa, inspirativilas tamen prius consequitur Patrem et Filium in esse personali constitutos, quam eis conveniat spiratio activa respectu Spiritus sancti. Et sicut Pater paternitate constituitur, et ideo prius intelligitur Pater quam ingenitus, ita Pater et Filius prius intelliguntur Pater et Filius, quam spirent, quia spiratione activa non constituuntur in esse personali ; et ideo prius intelliguntur non spirabiles vel inspirabiles quam spirantes, nam si, per impossibile, Spiritus sanctus non procederet a Filio, esset utique spirabilis, et nullo modo spirans. Similiter si nec Pater nec Filius spirarent per impossibile, essent inspirabiles, et tamen spiratio activa non conveniret eis.
Est igitur in eis prius inspirativitas, quam spiratio activa, quia si posterius conveniret eis inspiralivitas quam spiratio activa, cum posterius non possit manere destructo primo, sequitur quod .non essent inspirabiles nisi spirarent, quod est impossibile. Sicut igitur prima essentia, quae non constituitur in esse per relationem ad sequens, prius habet respectum negativum ad praecedens, quam positivum ad sequens, sic persona constituta in esse, non per relationem ad personam procedentem ab eis, sed per alias, quibus essent sufficienter constitutae sine illa ut patuit , distinct. 13. prius habent respectum negativum ad illam, ut inspirabilitatem, quam respectum affirmativum ad eam, ut spirationem activam.
Ex hoc sequitur propositum, quod inspirativilas non est notio, quia universaliter, quando unum oppositorum est proprietas pertinens ad dignitatem, oppositum non pertinet ad dignitatem ; et e converso, quando unum non est pertinens ad dignitatem, suum oppositum pertinebit ad dignitatem ; modo ita est quod procedere ab alio in communi sumptum non est dignitatis, imo indignitatis in creaturis ; ergo 1 suum oppositum nullo modo, scilicet procedere ab alio. Sed esse a se,
quod importatur per ingenitum et innascibilitatem in Patre, erit dignitatis, et ratione dignitatis, quam importat, potest esse notio ipsius ; e converso autem quia procedere per modum voluntatis a Filio est dignitatis in Spiritu sancto, et per consequens oppositum non sic procedere, quod significatur per inspirabilitatem, sit non dignitatis, sed indignitatis, ideo non potest esse notio in Patre et Filio.
Sed dices, sicut procedere per modum voluntatis est dignitatis, et est notio, et suum oppositum, ut non sic procedere, est indignitatis, et non notio ; igitur procedere per modum intellectus et naturae, quod significatur per nascibilitatem, erit notio pertinens ad dignitatem, et suum oppositum, quod significatur per innascibilitatem, nullo modo erit pertinens ad dignitatem, nec notio, quod est contra praedicta.
Dicendum quod innascibilitas, prout opponitur processioni fili per generationem, non est notio, ut conclusum est, nec importat dignitatem, quia sic convenit Spiritui sancto, et non est notio Patris ; sed si accipiatur non solum ut negat Filium nasci per generationem, sed prout negat omnem modum essendi ab alio, sic est notio Patris, et importat dignitatem. Unde innascibilitas uno modo opponitur omni processioni ab alio, et sic est notio Patris ad dignitatem ejus pertinens, et suum oppositum non est notio, nec dignitas, scilicet esse ab alio in communi. Alio modo opponitur non omni processioni, sed processioni tali, ut processione per generationem, solum habendo aliam processionem, et sic convenit Spiritui sancto, et ideo sic non est notio, nec aliquid dignitatis, quia suum oppositum est notio, et dignitatis in Filio ; patet igitur ad illam dubitationem, quod inspirativilas non est notio, etc.