F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
226 IJRBEVETANA
Ordinario permissum erat. Quare omnibus propositum erat petendi sanctionem Pontificiam, quod factum non fuit pro- pter discordias illico enatas ex ipso tenore Concordiae, quae executioni numquam demandari potuisset» Unde parochi ad tollendum hunc fomitem et discordiarum praetextum Epi- scopo Ingami sub die 15 Decembris 1888 aliud proposuerunt Concordiae Schema, cum profiteantur, veterem Concordiam anni 1874, numquam executioni demandatam fuisse et ne- minem uti legem revereri. Episcopus parochorum excepit postulatum, sed effectu vacuum remansit.
Tamen ab incoepto non destiterunt parochi qui Elpiscopo nunc sedenti Bucchi-Accica, iterum preces obtulerunt ut di- gnaretur super propositis quaestionibus optatam inire con- cordiam. Instantiae exitus fuit ut Ordinarius ordinaverit et promulgaverit suo decreto firmatum quemdam elenchum ta- xarum funebrium. In hoc propositum notat actor, taxas nunc determinatas ab Ordinario esse diversas ab aliis pro- positis in Concordia anni 1874, cuius nec ulla fit mentio ; unde concludit, ipsum Episcopum recognovisse antiquam Con- cordiam nullum habere valorem. Imo in actis prostat quae- dam Parochorum declaratio, a Cancellaria Episcopali legi- time recognita, in qua protestantur Concordiam anni 1874 nunquam observatam fuisse, uti probant aperte alia Concor- diae schemata a Parochis proposita.
Praesul Briganti, quo sedente haec Concordia proposita fuit, in quadam litera data parocho Collegiatae s. Andreae, concludit conventionem anni 1874, seu concordiam funerum nunquam habuisse vim obligandi; quia numquam approba- tionem obtinuit a Sede Apostolica.
Cum ita responderit actor quaestioni iuris, accedens ad facti quaestionem, notat, Mariam Benedetti Bernabei sane advenam, transeuntem et perfunctorie commorantem vocari non posse, quae Urbevetere originem habuit et fere quotannis in sua domo paterna aliquam commorationem ducere solebat. Et S. C. C. in Caven, funerum, diei 7 Februarii 1733> dubio: An tumulatio oriundorurn caventium ac exterorum