REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum eodem sil ratio principii in divinis personaliter, notionaliter et essentialiter ?
Alensis l. p. q. 70. m. I . D. Thom. 1. p. q. 36. art. 4. et hic quaest, I . art. 2. D. Bonavent. art. I . q. 2. Richard. g. 2. Durand. q. I . Capreol. q. I . Gabr. q. I . art. 2. Doctor hic q. unica. Suarez l. p. tract. 3. l . 10. c. 6.
Circa distinctionem XXIX. quaeritur : Utrum principium uniformiter accipiatur in dioinis pro principio essentialiter et notionaliter sive personaliter? Dicit quod non, Magister in littera, qui dicit quod nullum principium multitudinem facit ad sensuum intelligentiam.
Item, principiare essentialiter ut creare, et ad extra et ad intra personaliter, ut generare, et notionaliter, ut spirare, non est ejusdem rationis, ut patet ex terminis ; principiare etiam ad extra, quod est causare, est tantum respectus rationis: principiare vero personaliter, ut generare, sive notionaliter, ut spirare, est relatio realis ; ens autem reale et ens rationis non sunt ejusdem rationis. Consequentia patet, quia si actus non sunt ejusdem rationis, nec potentia, vel principium eorum, est ejusdem rationis.
Item, relativa rationis multiplicantur: si igitur unum relativorum sit multiplex, et reliquum ; sed principiatum essentialiter, personaliter et notionaliter est multiplex, patet ex terminis ut creatura, Filius et Spiritus sanctus, nec principiatum est unius rationis in eis ; igitur, etc.
Contra, illa determinantia, quae non impediunt unitatem conceptus minus communis, non impediunt unitatem conceptus magis communis. Sed ista determinantia principiare, scilicet in eadem natura, vel in alia, non impediunt naturam conceptus causae, quod est inferius ad principium 5, Metaphys. cap. i. quia principium sequitur ad causam, et non e converso ; igitur ista determinantia ut principiare in eadem natura, quod est principiare ad intra personaliter vel notionaliter, et in alia natura ad extra, quod est principiare essentialiter, non impedient unitatem conceptus principii. Minor patet, nam a causa univoca, cujus est causare in eadem natura, et a causa aequivoca, cujus est causare vel principiare in alia natura, abstrahitur unus conceptus causae, et unius rationis in utroque.
Hic posset distingui de principio principianle, mediante formali ratione principiandi, et formali principio principiandi. Quomodo principium cadit in ratione potentiae vel dispositionis ; est enim potentia principium quo potens. Sed sic non intendit quaerere quaestio, nec sic loquitur Magister in littera hic, quia de principio personaliter dicto, et notionaliter, quo producitur Filius et Spiritus sanctus, dictum est prius ; de principio essentialiter dicto respectu creaturae, dicetur infra libro secundo.