F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
URBEVETANA. 227
qui incolatum per decennium non fecerint, nec bona possi- deant in eadem civitate spectet ad proprium parochum vel Capitulum; responsum prodiit: Quoad viatores, pere- grinos et advenas tantum spectare ad Capitulum. In Deci- sione vero 398, n. 5, S. Rotae coram Caprar. legitur: « Fortius, quia in praesenti non agitur de funeribus vagan- tium et peregrinorum super quibus dubium videre posset an ius assistat parocho, intra cuius paroeciam decedunt, ut vo- lunt Sánchez etc., vel potius Ecclesiae Cath.; sed quaestio est de exteris habentibus domum apertam in paroecia, cu- iusmodi erat Comes Franciscus, super cuius funere orta est controversia inter parochum et Capitulum ; in his enim terminis non est dubitandum quod parocho assistat iuris dispositio cum ad effectum funeris non sit necessarium quod defunctus in paroecia domicilium contraxerit, sed sufficit sola habitatio ». Quas argumentationes a fortiori urget actor quia non agitur de extero, sed de oriundo, qui forsitan posset dici in ea paroecia fovisse quasi domicilium ob domum propriam inibi sitam, quam fere quotannis per aliquod dies habitare consueverat, quamque in supremam sibi commorationem ele- gerat aiens : « Giacché debbo morire, voglio andare a mo- rire dove son nata ».
Quia vero Capitulum e contra affert attestationes duo- rum mulierum asserentium, Dominam Mariam nunquam sibi dixisse velle ibi suum constituere domicilium ; et citant fa- ctum quod ipsa Domina, mortua matre, domesticas supelle- ctiles Viterbium deduxerit ; reponit parochus, priorem atte- stationem esse pure negativam ; factum autem translatarum supellectilium mirum non esse, quia Viterbii principale ha- bebat domicilium, eidemque facto aliud opponit, nempe nihilo secius Mariam domum vendere noluisse, neque locare, prouti efflagitabant.
Subinde, argumento quasi ad hominem compellat Capi- tulum recolens Iuris effatum a quo viventes recipimus Sa- cramenta ab eo post mortem debemus recipere sepulturam ; unde advertit, quod si Capitulum de suo iure in huiusmodi