F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
228 URBEVETANA
advenas sollicitum vere fuisset et persuasum, debuisset ipsum per tres menses ante mortem, Mariae aegrotae adsistere et moribundae Sacramenta administrare, prohibendo, ne contra canones hoc ministerio fungeretur parochus non proprius. Sed postquam Capitulum passum est ut haec omnia perageret s. Andreae parochus, non videtur quonam iure sibi ius fu- neris vindicare possit; nam qui sentit commodum et onus sentire debet.
Insuper, in meritum quaestionis, observat, ipsam defun- ctam, designasse locum propriae sepulturae, scilicet coeme- terium Viterbii et proinde exclusisse Ecclesiam Cathedralem Urbevetanam. Unde eius parochus proprius Viterbii, ius ha- buisset cadaver elevandi et ad sepulturam associandi; quod cum facere non potuisset, ius succedit parochi illius loci in quo defunctus diem obiit supremum, maxime si ibi receperit extrema Sacramenta. Nam ad funeranda cadavera parochus contra quemcumque, intentionem habet in iure fundatam et Cathedralis Ecclesia habet tantummodo, quasi ex privilegio, ius funerandi et tumulandi peregrinos non sibi alibi eligentes sepulturam; uti aperte decrevit S. C. C. sub die 22 Decem- bris 1866 in causa Iuris associandi cadaver in qua intra Capitulum hoc ius sibi vindicans associandi defuncti pere- grini cadaver, qui sepulcrum gentilitium in propria patria sibi designaverat ; et parochum loci in quo peregrinus de- functus erat, proposito dubio : An et cui competat ius asso- ciandi cadaver in casu; respondit: Affirmative favore pa- rochi S. Iuvenalis.
Ex hac decisione actor parochus gradum facit ad ulti- mam quaestionem ; nempe cuinam spectet ius associandi ca- daver ad coemeterium Viterbii, et observat Parochi ius in citato responso decretorie assertum fuisse. Revera illo in casu agebatur de peregrini cadavere, quod sepeliri debuisset in Cathedrali, iuxta receptum morem, nisi aliud sibi deter- minasset sepulcrum; et sepulturae specialis electio cognita est quando cadaver in Ecclesiam Cathedralem, iam elatum fuerat et funus peractum. Unde considerato defuncti cada-