REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Resolvit Doctor quaestionem per tria dicta. Primum, in creatura est relatio nova ad Deum, quia fundamentum novum. Secundum, haec non coexigit relationem novam in Deo ; non realem, de quo quaestione sequenti ; nec rationis, quia non posset fieri per intellectum divinum sine mutatione, qua transiret de contradictorio in contradictorium ; de quo vide Scotum in Oxoniens. quaesi. 2. num. 11. Tertium, Deus sub ratione absoluta terminat respectum creaturae. Hanc rationem universaliter de termino relationis ponit ibidem num. 10. et d. 28. quaest. 3. et d. 35. et 41. Oppositum hujus habet in universalibus q. 15. ad ultim, et in praedicament, q. 25. sed standum iis quae in Theologia habet, quia posteriora. Vide. Bargium hic sig. hos etiam, quia alia via incedit.
Respondeo ad quaestionem tria declarando circa ipsam. Primo, quod in creatura ad Deum est aliqua relatio nova. Secundo, quod haec non exigit aliquam relationem novam in Deo ad ipsam. Tertio, sub qua ratione Deus terminat relationem novam creaturae ad ipsum.
Primum probo sic, quia quandocumque fundamentum est novum, si secundum illud fundamentum sit relatio ad terminum, necessario relatio est nova, quia posito fundamento novo dependente ad terminum, necessario ponitur relatio nova ;sed cum aliquod creatur, fundamentum est novum, aliter nihil esset novum in rebus, et manifestum est creaturam secundum rem fundamenti referri ad terminum producentem, quia necessario ad terminum dependet ; igitur illa relatio, qua refertur, est nova.
Item, creatio passiva estnova;sed creatio passiva non dicit nisi relationem vel formam, quam necessario consequitur nova relatio. Nec potest intelligi creatio passiva nova nisi cum respectu ad creantem ; igitur creaturae ad Deum est aliqua relatio nova in creatura.
Secundum principale, similiter quod relatio nova creaturae ad Deum non coexigat novam relationem ex parte Dei, probatur, quia si sic, aut igitur realem, aut rationis? Non realem, ut probabitur in sequenti quaestione, ne fiat circulus.
Probatur etiam statim sic : Impossibile est relationem realem advenire de novo alicui omnino simplici, nisi totum sit novum, quia simplex est illud quod nihil habet novum aut mixtum ; igitur impossibile est relationem novam realem advenire Deo, nisi in ipso esset aliqua novitas, et per consequens mutatio.
Nec relatio nova in creaturis necessario coexigit relationem rationis novam ex parte Dei, quia aut illa relatio rationis causaretur in Deo per actum intellectus increati, quia impossibile est esse, vel intelligere transitum a contradictorio in contradictorium sine mutatione. Sed si intellectus divinus comparando se ad creaturam novam causaret in se relationem rationis novam, intelligeret se sub contradictorio illius, quod prius intellexit ; igitur esset mutatus. Nec ista relatio nova est causata in Deo per actum intellectus creati, ut patet, quia si primo creasset aliquid habens intellectum, ut Angelum, vel animam, tale prius refertur ad Deum, vel potuit referri, quam comparaverit se ad ipsum causando in Deo relationem.
Dices, si in Deo nulla posset esse relatio nova causata per actum intellectus sui, nec aliquis intellectus creatus posset esse, qui causaret, non posset Deus intelligere se creantem, sed tantum intelligeret creatum ; hanc objectionem cum sua solutione quaere alibi.
Quantum ad tertium articulum, dico quod Deus sub ratione mere absoluta terminat relationem novam creaturae ad ipsum. Quod probo dupliciter, primo sic: Relatio creaturae ad Deum est secundum tertium modum relativorum, qui est per modum mensurae et mensurati, et hoc modo terminat mensura relationem mensurati ad ipsam, sub ratione mere absoluta, quia secundum Philosophum 5. Metaphys.c. 15 in hoc differt iste modus ab aliis duobus primis, quod est ibi relatio mutua in utroque extremorum. In hoc autem tertio modo unum non dicitur ad alterum, nisi quia alterum est ejus,ut scibile non refertur ad scientiam, nisi quia scitum refertur ad scibile ;in scibili igitur secundum quod terminat relationem scientiae, non est relatio rei, nec rationis;ergo nec in Deo ad novam creaturam erit nova relatio rationis, quia secundum non mutuitatem Dei ad suum correlativum distinguitur a duobus primis modis relativorum, et non secundum relationem rationis, ut post patebit. Hoc etiam probatur aliter in pede quaestionis alibi de actu et potentia.
Ad primum in oppositum dico, . quod non potest esse nova relatio in uno extremo, nisi sit nova in alio, quando sunt relationes mutuae in secundo modo, vel primo modo relativorum ;creatura autem refertur ad Deum relatione de tertio modo tantum ; sed quando relationes non sunt mutuae, non potest esse appellatio novae relationis, nisi sit relatio nova in creatura;et ideo non potest Deus nova appellatione denominari Dominus, nisi incipiat relatio servitutis nova in creatura.
Ad secundum dico, quod nulla nova relatio, nec realis, nec rationis, advenit nummo, cum de novo fit pretium alicujus appretiati, sed tamen est novitas istius relationis, quae importatur per pretium et appretiatum voluntatibus communicantibus et utentibus nummo pro pretio ;igitur terminat relationem pretii sub ratione omnino absoluta ; appellatione tamen relativa denominatur unum, et aliud a voluntate, et intellectu utente hoc pro pretio, et illo pro appretiato ;sed in Deo non est aliqua relatio nova ad creaturam novam, nec rei, nec rationis, sed tantum nova relationis appellatio per intellectum creatum compar rantem ipsum ad creaturam ; et licet Deus non terminet relationem novam creaturae ad ipsum per aliquam relationem novam in ipso ad creaturam, in ipso tamen est duplex relatio aeterna respectu creaturae : Una relatio respectu creaturae, ut intelligitur producibilis ab aeterno, et possibilis. Alia, ut intelligitur jam producta in esse actuali; et sicut ratione potentiae, et ratione actus sunt duo objecta, ita et duo actus intellil gendi idem sub diversa ratione, et ita duae relationes secundum rationem. De hoc quaere alibi arguendo contra primam opinionem.
Ad tertium respondetur quod relativa primi et secundi modi, sive relationes mutae, sunt simul natura, non autem relativa tertii modi, sive relationes non mutuae.