F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
232 BEJEN.
in Dioecesi sua fruendam? » Verba § 5 citata ex decisione diei 2 Augusti 1721, sunt sequentia: « Additur quod idem Concilium Tridentinum sess. 23, cap. 9, statuit quod Epi- scopus familiarem suum non subditum ordinare non possit, nisi per triennium secum fuerit commoratus et Beneficium statim reipsa illi conferat, cumque disputato in hac Sacra Congregatione articulo, an pro ordinatione Familiaris suffi- ceret si Episcopus illi non beneficium, sed pensionem con- ferret; et affirmative fuerit responsum, uti habetur apud Fagnan. in cap. Ad audientiam, n. 19[, de Rescriptis ». Sed quomodo huic dispositioni modo Episcopus amplius inniti non possit, docent sequentia verba in eode?n folio causae cit. nempe : « Iuxta saepe memoratam Bullam Speculatores, non posset Episcopus alienae Dioecesis subditum familiarem suum ad minores aut Sacros Ordines promovere, nisi ultra trien- nale servitium eidem conferat Beneficium sufficiens pro vitae sustentatione ». Disputato autem in hac S. C. articulo die 27 Iunii 1697 in quadam Tricaricen. Ordinationis, an stante novissima Constitutione Speculatores, posset Episcopus Fa- miliarem suum triennalem ad titidum Patrimonii promo- vere ad Sacros Ordines ob necessitatem vel utilitatem Eccle- siae nullo collato Ecclesiastico Beneficio; S. C. C. negative respondit... et id quod in casu patrimonii fuit ibi resolutum a S. C. extenditur etiam ad titulum Pensionis, ita ut post Bullam Speculatores, supra citatam antiquae resolutiones nullum amplius sibi vindicent locum, teste Monac. in form. part. 1, tit. 3, form. 17, n. i: « Proinde quia post Con- stitutionem Speculatores restringentem ius vetus commune, constans et firma est S. C. C. iurisprudentia quod non pen- sio, sed verum ac proprium beneficium conferri debeat cle- rico Ordinato ab Episcopo proprio ex titulo familiaritatis » ; nimis enim clara sunt verba Pontificis in cit. Const. scilicet: « . . . beneficium insuper quod ei ad vitam sustentandam iuxta modum superius definitum sufficiat, quacumque fraude ces- sante, statim hoc est saltem infra terminum unius mensis a die factae ordinationis, re ipsa illi conferat etc... ». Quam-