REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum identitas, aequalitas et similitudo in divinis dicantur secundum substantiam, vel secundum relationem ?
Alens. I. p. q. 54. m. I. art. I . 2. D. Thom. I. p. q. 42. art i. D. Bonav. hic art. I . q. 2. 3. Ricbard. art. I. q. I . 2 . Durand. q. I. Capr. q. 1. Henr. quadi. 54. Doctor in Oxon. q. unic. et d. 19. q I . et quodl. 6. art. 2. Saar. 1. p. tract. 3. I. c 15.
Circa distinctionem XXXI quaero : Utram identitas, aequalitas et similitudo in divinis dicantur secundum substantiam, vel secundum relationem ? Quod secundum substantiam, videtur. Augustinus 5. de Trin. c. 3. et 6. et 7. Quaerimus secundum quid sit Patri Filius aequalis natural non secundum hoc, quod ad Patrem dicitur Filius, est aequalis ;restat igitur ut secundum illud, quod a se dicitur, sit ei aequalis ;et inferi, igitur secundum substantiam est ei aequalis.
Ilem 5. de Trin. e 11. Eo magnus quo Deus, et 7. de Trin. c. 3. Eo sapiens quo Deus ; ubi ergo manet in Deo magnitudo et sapientia, ut sic possunt fundare relationes similitudinis et aequalitatis, et sic aequalitas et similitudo in divinis non dicuntur secundum relationem, sed secundum substantiam.
Contra quidquid dicitur secundum substantiam in divinis de singulis, dicitur secundum substantiam in singulari tantum, et non plurificatur in eis secundum Augustinum 5. de Trin. c. 10. Sed tres personae sunt tres aequales, tres similes; igitur non secundum substantiam, sed secundum relationem.
Si dicas, quod non dicuntur tres aequales, sed tres coaequales, sicut dicitur in Symbolo Athanasii, hoc nihil est, quia coaequalitas aut dicitur secundum substantiam, aut secundum relationem ? Si secundum substantiam, igitur non plurificatur in divinis, ut prius. Si secundum relationem, aut ergo secundum relationem ad intra, aut secundum relationem ad extra ; quod non convenit, quia personae divinae non sunt coaequales ad extra, quia sequitur, sunt coaequales ad extra ; ergo aequales ad extra. Si dicatur secundum relationem ad intra, igitur sunt aequales ad intra inter se, et habetur propositum. Unde ly eo apposita,cum dicitur coaequales, denotat associationem extremorum in aequalitate, et relationem aequalitatis terminari ad extrema intrinseca inter se.