Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum identitas, similitudo et aequalitas in divinis sint relationes reales ?
Vide Doctores quaest. antecedenti.
Secundo quaero juxta hoc :
Utrum identitas,similitudo et aequalitas in divinis sint relationes reales ? Quod non, quia inter eadem extrema secundum idem fundamentum non possunt esse distinctae relationes reales, quia relationes non dependent realiter ab aliis ut causis quam ab istis ; et ideo non videntur distingui realiter, nisi vel a fundamentis vel extremis, vel utrisque simul. Sed relationes reales originis fundantur immediate super essentiam, et relationes communes, ut aequalitas et similitudo, et sunt istae et illae inter eadem extrema, quia intrinseca ; igitur istae et illae non distinguuntur realiter. Et constat quod aliquo modo distinguuntur, quia relationes communes sunt communicabiles ; igitur tantum distinguuntur ratione.
Item, si essent reales, quaelibet haberet aliam realem sibi oppositam ; sed plures reales oppositas esse in eodem supposito est impossibile, quia qua ratione una relatio realis cum essentia constitueret suppositum, pari ratione et alia.
Item, 10. c. 4. Metaphys. dicit Philosophus quod aequale opponitur magno et parvo, sicut negatio utriusque, quia quod nec est magnum nec parvum respectu alicujus, illud est sibi aequale ; igitur non dicit relationem positivam, sed tantum privativam ; igitur non relationem realem, sed tantum rationis.
Contra, Augustinus contra Maximinum lib. 3. c. 13. Pater non est major Filio, quia aequalem Filium sibi genuit: igitur aequalitas est inter Patrem et Filium ex natura rei, quae eodem modo est in eis.
Et secundum Hilarium 3. de Trin. Similitudo et aequalitas sibi ipsi non est, sed alicujus ad se igitur similitudo et aequalitas sunt relationes reales, et inter extrema distantia realiter.