REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum sit alia aequalitas in Patre et Filio ?
Vide Doctores citalos quaest. I.
Tertio juxta hoc quaero : Utrum sit alia aequalitas in Patre et Filio ? Quod non, quia forma ejusdem speciei non plurificatur, nisi per materiam, quia secundum Philosophum 8. Metaphys. c. 8. In separatis a materia, idem est quod quid est, cum eo cujus est; idem est igitur quidditas, et habens quidditatem, hoc est, in separatis a materia omnis forma et quidditas est de se haec, et implurificabilis ; quodlibet autem in divinis est sine materia ; igitur quodlibet est implurificabile ; igitur aequalitas non potest ibi esse plurificabilis ; quare, etc.
Item, quando efficiens est unius rationis, et unum numero et materia, sive susceptivum vel receptivum, similiter effectus causatus erit necessario unus numero et unius rationis. Hoc patet per Philosophum 7. Metaph. qui vult quod effectus numquam varietur, nisi propter alterum istorum. Illud autem quod in proposito habet rationem efficientis est de se unius rationis, et unum numero, ut essentia, quae est fundamentum a quo originantur istae relationes communes. Similiter quod habet rationem receptivi relationum communium est unius rationis, et de se hoc, ut magnitudo, vel virtus et perfectio, nam similitudo et aequalitas attenditur in personis secundum magnitudinem ; igitur tantum erit una aequalitas, et una similitudo in personis.
Item, tantum una est paternitas in divinis ; igitur tantum erit ibi una aequalitas. Antecedens patet, consequentia probatur : Paternitas est tantum una, quia adaequat suum fundamentum ; igitur similiter si aequalitas sit relatio realis, similiter aequabitur suo fundamento ; igitur tantum una erit aequalitas.
Contra, omnis relatio respicit terminum seu correlativum distinctum, ut distinctum. Patet ex ejus definitione, cujus esse est ad aliud distinctum se habere. Sed in omnibus relationibus mutuis unum relativorum respicit suum correlativum sub ratione relationis ad ipsum, aliter non referretur mutuo ; igitur respicit ipsum ut distinctum relatione ab ipso. Non est autem distinctum ab eo relatione per relationem, qua refertur ad illud ; igitur per relationem aliam aequalitas et similitudo sunt relationes mutuae, quia sicut Pater est aequalis Filio et Spiritui sancto, sic Filius et Spiritus sanctus sunt aequales Patri, non eadem aequalitate, igitur alia ; quare, etc.
Item, omnis relatio mutua habet distinctam relationem in relato ab illa in qua refertur ad ipsum ; tum quia ipsum est distinctum, ad quod refertur ; tum quia omnis talis relatio, sive rei, sive rationis, habet oppositionem ad illud ad quod refertur ; nihil enim distinguitur a seipso, nec opponitur sibiipsi primo: igitur est alia aequalitas Patris ad Filium, et e converso.
Item, relatio sufficienter intelligitur habere esse in unico supposito ; ergo per eam non refertur aliud suppositum ad ipsum, quia impossibile est aliquid denominare per aliud formaliter, nisi sit forma ejus ; igitur cum Pater sit aequalis Filio, et e converso, alia erit aequalitas, qua refertur Pater ad Filium, et alia qua refertur Filius ad Patrem.