REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Ad primam quaestionem resolvit quod ideati. tas, aequalitas et similitudo dicuntur secundum substantiam secundo modo dicendi per se, sed secundum relationem primo modo dicendi per se ; et explicat exemplis, concordans sic dicta Magistri et Augustini.
Ad primam quaestionem dico, quod circa eam non sunt opiniones, et quod secundum substantiam potest intelligi dupliciter. Nam secundum Philosophum 5. Metaphys. secundum quod toties dicitur, quoties causa secundum quam , igitur potest esse nota causalitatis et perseitatis in propositione respectu inhaerentiae praedicati dupliciter, vel perseitatis. Primo modo, ut cum dicitur, homo secundum quod homo est animal, vel rationalis ; vel simile secundum quod
simile dicitur secundum relationem ; est enim per se primo modo, quia in sua ratione quidditativa dicit substantiam vel relationem. Et sic distinguit Augustinus 5. de Trin. c. 4. quod quaedam nomina dicta de Deo dicuntur secundum substantiam, et quaedam secundum relationem, quia isto modo omnis relatio, sive communis, sive propria, sive rei, sive rationis, in hoc quod non potest intelligi sine respectu et habitudine ad alterum, statim exprimit suo nomine et essentialiter habitudinem relativam. Si autem secundum quod notet perseitatem propositionis secundo . modo per se, ut, homo secundum quod homo est risibilis, ubi notatur in subjecto causalitas inhaerentiae praedicati, sic concedendum est Patrem esse aequalem Filio secundum substantiam, et e contra similiter, quia tunc nota causalitatis denotat suum determinabile, ut substantiam esse causam inhaerentiae passionis illius, vel essentialitatis ad subjectum. Et hoc est verum, quia essentialis substantia indivisa est, et quasi fundamentum relationum communium est quasi causa eorum, quia oriuntur ab ipsa ; et ideo secundum quod est essentia in Patre, fundatur relatio aequalitatis ad Filium, et e converso in Filio relatio aequalitatis ad Patrem ; vere ergo potest uterque dici aequalis alteri secundum substantiam. Essentia autem ut omnino una in Patre et Filio et Spiritu sancto est fundamentum aequalitatis unius personae ad aliam, et ideo quilibet dicitur aequalis alteri secundum substantiam.
Istud patet exemplo in creaturis, ubi denotatur relationem inesse supposito, et denominare ipsum per fundamentum, et etiam denominare ipsum per formalem rationem relationis. Dicimus enim quandoque quod Socrates est similis Platoni secundum albedinem, quae est fundamentum relationis similitudinis ; et haec est vera secundo modo per se, quia albedo, quae est fundamentum similitudinis, est causa , quia similitudo inest suppositis ; nisi enim essent albi, vel aliquo modo aequales, non essent similes. Dicimus etiam quod Socrates est secundum similitudinem similis Platoni ; et haec est vera per se primo modo, quia ibi denominatur suppositum tale non secundum fundamentum, sed formaliter secundum formalem rationem ejus ; sic in proposito.
Ex dictis patet quomodo possent dicta Magistri salvari in ista distinctione, qui ponit aequalitatem et similitudinem dici secundum relationem, et tamen secundum substant iam, ut Pater sit aequalis Filio non tantum secundum relationem et formaliter, sed etiam secundum substantiam et fundamentum. Et quod dicit istam aequalitatem scilicet, et similitudi nem relative dici, verum est formaliter, et primo modo per se ; sic primo modo Pater est aequalis Filio secundum aequalitatem, et similiter Pater secundum substantiam est aequalis Filio secundo modo per se et fundamentaliter, et secundum hoc etiam est verum dictum Magistri in fine primi capituli hujus distinctionis, quod aequalitas Patris et Filii non est notio vel relatio, scilicet fundamentaliter, sed vere unitas et identitas ; non enim est una aequalitas in Filio, nisi ratione unitatis essentiae, quae est fundamentum aequalitatis in omnibus.
Per hoc patet ad primam auctoritatem Augustini, quod Filius non est aequalis Patri, secundum quod ad Patrem, id est, secundum illam relationem originis, qua refertur ad Patrem, vel secundum filiationem ; nec primo modo, nec secundo, quia sic tantum secundum similitudinem est ei Filius, est tamen sibi aequalis secundum aequalitatem primo modo, et est sibi aequalis secundum substantiam secundo modo per se, quia substantia vel essentia est fundamentum illius aequalitatis in eis.
Ad secundum, cum dicitur quod magnitudo et aequalitas non manent in divinis, sed transeunt, et ideo ut sic non possunt esse fundamentum aequalitatis et similitudinis, dico quod manent ibi ut transcendentia sunt, secundum suas rationes formales, et tamen transeunt secundum unam identitatem in substantiam, sive in essentiam, et secundum quod manent, possunt fundare relationes reales.
Sed hic est dubium, cum enim essentia sit fundamentum relationis originis, ut paternitatis, filiationis et processionis, sicut et relationis communis, quare non potest dici quod Pater Deitate est Pater, vel secundum Deitatem est Pater, sicut dicitur secundum Deitatem vel substantiam est aequalis Filio. Si enim haec sit concedenda : Pater secundum essentiam est aequalis Filio, quia essentia est fundamentum aequalitatis et similitudinis, et talium relationum communium, cum essentia aeque immediate et primo fundet relationes originis, videtur pari ratione concedendum quod Pater secundum essentiam vel Deitatem est Pater Filii, sicut secundum Deitatem est aequalis Filio, quod est contra Augustinum 5. de Trin. c. 6. Non eo Pater, quo dicitur aequalis Filio.
Respondeo, in creaturis suppositum potest referri secundum rationem fundamenti relationis, ut homo dicitur similis secundum albedinem, quia albedo est fundamentum similitudinis, et hoc ideo, quia relatio in creaturis est forma actuans et informans ipsum, ut sit immediata ratio supposito receptiva relationis ; et ideo denominatur suppositum a relatione per naturam fundamenti actu facti fundamentum, et quia est immediatum receptivum relationis, et non ipsum suppositum, cujusmodi fundamentum est superficies respectu albedinis, et albedo respectu similitudinis. Sed . relatio originis non comparatur ad essentiam ut actus, vel forma informans, vel perficiens ipsam ut potentiam immediatius receptivam alicujus perfectionis, quia est infinita, et ideo suppositum non denominatur a tali relatione, nec per se primo modo, nec secundo modo per naturam fundamenti, quia nullum actum recipere potest, quo sit perfectius vel immediatius fundamentum talium relationum. Verumtamen ali.
qua ratio specialis subest, quare suppositum denominetur a relatione communi per naturam fundamenti, ut dicatur quod sit Pater Filii, quia essentia secundum rationem unitatis praecise, inquantum scilicet est una in tribus, est fundamentum omnium relationum aequalitatis, similitudinis et identitatis ; non sic inquantum una, vel secundum rationem unitatis praecise fundat relationes originis, sed secundum rationem absolutam et praecisissimam deitatis ; dicitur enim esse aequalis Pater Filio secundum essentiam per hoc quod essentia ut una, est proximum fundamentum relationis aequalitatis in eis.
Non autem dicitur esse Pater secundum deitatem, quia deitas ut una, non est ratio fundandi paternitatem, ita quod unitas sit relatio fundandi, et ideo non est similis huic.