F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
236
NETEN.
E L E C T I O N I S
Die 11 Augusti 1894. Sess. 25 cap. 9 de Eeform.
COMPENDIUM FACTI. In civitate Netensi Ecclesia S. Ni- colai a quodam Carolo Giavanti suo testamento diei 29 Au- gusti 1606 pluribus beneficiis aucta fuit; quamobrem a S. P. Paulo V sub die 21 Maii 1609 per Bullam In supremae, eadem Ecclesia in Collegiatam erecta fuit statuendo, frui ca- nonicos iure patronatus activi, passivi vero quoscumque natos et in ea civitate baptizatos. Quia Pontifex Gregorius XIV per Bullam Gravissimum sane munus, Netensem Collegia- tam in Cathedralem erexit, quaestio exorta est, an hac mu- tatione non obstante, adhuc integrum perduraret ius patro- natus passivum quoad cives Netenses et controversia apud S. C. C. hoc dubio proposita fuit: An constet de iure pa- tronatus passivo super simplices praefatos canonicatus, (Gia- vanti) favore civium Neten. ad tramites Const. Pauli V, atque fuit rescriptum : Affirmative quoad canonicatus Gia- vanti a capitulo praesentandus.
Vi huius potestatis capitulum sub die 9 Novembris 1893 procedebat ad electionem cuiusdam vacantis canonicatus, cu- ius tamen electionis exitus est obiectum praesentis contro- versiae. Nam legitime convocatis capitularibus, omnes con- venerunt, scilicet undecim numero, qui suetis servatis formis ad electionem per secreta vota processerunt, quorum quinque favorabilia fuerunt Sacerdoti Salvatori Guarino ; quatuor Sa- cerdoti Francisco Ciulla; et ex reliquis duobus votis unum Divo Petro datum fuit, et aliud album seu vacuum. Exinde, nemine contradicente, publicata fuit electio cadens in perso- nam Sacerdotis Guarino. Verum quando divulgari coepit ele- ctionis exitus, nonnulli insinuare coeperunt dubium nullitatis electionis, quia deerat maioritas absoluta votorum, quae su-