REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Ad secundam quaestionem ponit sententiam Gandavensis negantis has relationes esse reales, quia essentia non est distincta in personis, sed una et eadem. Refutatur primo, quia relationes reales originis fundantur in eadem essentia ; ergo et communes a?fortiori, quia hae fundantur super unum, illae non. Secundo, quae fundantur in qualitate ut distincta, non requirunt unitatem quantitatis ; ergo fundata in essentia ut una non requirunt divisibilitatem. Tertio, si non datur identitas realis, nec diversitas. Alias rationes vide in Oxon. hic per totum, et fusius quodl. 6.
Ad secundam quaestionem dicunt quidam quod istae relationes communes non sunt relationes reales,
. quia ad hoc quod aliqua aequalitas sit realis relatio, requirit distinctas magnitudines, super quas fundetur et commensuretur in eis, ita ut in eis sint realiter bis acceptae. Quaere Gandavensem in summa. Non est autem nisi una magnitudo in divinis personis, et ideo secundum illam non potest esse relatio realis inter illas.
Contra relationes originis fundantur in essentia, et non ut bis accipitur ; ergo eodem modo in proposito. Antecedens patet, quia aliter relationes originis plurificarentur, et essent plura ejusdem rationis, quod est falsum, quia essentia realis ibi est tanquam unica, et non potest ex se bis accipi realiter, quia una est realiter. Sed si bis accipitur ad fundandum relationes originis, hoc erit per intellectum utentem uno ut duobus ; et talis relatio necessario est relatio rationis, cujus extrema sunt tantum ex actu intellectus, ut patet ex 5. Metaph. de relatione identitatis.
Consequentiam probo dupliciter: Primo sic, quae fundantur in uno, secundum quod unum, non requirunt majorem distinctionem inter se, quam quae fundantur in uno, et tamen non secundum quod unum, subjectum videtur includere praedicatum, sed relationes communes fundantur in essentia divina, inquantum est una, ita quod unitas est ratio proxima fundandi eas ; relationes autem originis fundantur in essentia divina, quae est una, ita quod unitas non sit ratio proxima fundandi eas, sicut est respectu relationum communium; ergo non majorem difficultatem requirunt in fundamento suo relationes communes quam relationes originis. Si ergo relationes originis,non obstante quod sunt reales, fundantur in eadem essentia, semel et non bis accepta, multo magis relationes communes, et si sint reales, fundantur in essentia una semel, et non bis accepta.
Aliter probatur ista consequentia sic: Secundum eumdem Doctorem oppositae relationes originis ideo fundantur in eadem essentia simpliciter, seu semel, et non bis accepta, quia est infinita ; sed relationes communes magis fundantur in ea sub propria ratione infinitatis quam relationes oppositae originis ; ergo relationes originis majorem difficultatem requirunt a parte ejus. Probatio assumpti, nam essentia ut est quid, et pelagus infinitae substantiae, est fundamentum relationis identitatis. Item, sub ratione magnitudinis vel quantitatis virtualis, quae est infinitas ejus, est fundamentum relationis aequalitatis ; non sic autem fundantur in ea relationes originis.
Item, relationes distinctas secundum speciem fundari super quantitatem, non requirunt in fundamento distinctionem oppositam unitati. Patet de relationibus excessi et excedentis, quae fundantur super unum fundamentum in quantitate, et de toto et parte ; ergo multo fortius in proposito, quia relationes ejusdem speciei, cujusmodi sunt relationes communes, et aequiparantiae, non requirunt in fundamento distinctionem oppositam unitati, cum sint relationes de modo unius.
Item, hoc simpliciter patet de relatione identitatis, nam perfecta identitas potest esse in entibus ex natura rei ; igitur identitas personarum divinarum, cum sit perfectissima, est relatio realis ex natura rei;
sed perfecta identitas non est sine unitate fundamenti. Major probatur, quia quandocumque extremum imperfectius et ignobilius potest esse in entibus ex natura rei, potest etiam esse perfectius ; patet 10. Met. Sed inaequalitas quae est quid minus perfectum aequalitate, potest esse in entibus ex natura rei, quia secundum Augustinum de quantitate animae, cap. 9. aequalitas etiam inquantum relatio inaequalitati jure praeponitur ; ergo multo magis perfecta aequalitas invenitur in rebus ex natura rei, et non nisi inter personas divinas, quia est realis, et in eodem fundamento. In creaturis autem nihil est sibi idem, nisi diminute, per actum scilicet intellectus, et non relatione reali, quia ibi non est sufficiens distinctio extremorum, quia non realis ; nec ipsum ad aliud est reale propter defectum unitatis fundamenti. Et ideo in creaturis nunquam est perfecta identitas, nisi secundum quid, quia altera istarum conditionum perfectae identitatis,quae est in Deo, deficit ibi, quia vel non est unitas fundamenti, sicut est in individuis diversis ejusdem speciei, vel ejusdem generis ; vel non est distinctio realis extremorum, sed tantum per actum rationis utentis uno pro duobus. Perfecta ergo et vera identitas est in personis divinis ex natura extremorum.
Item, quarto sic : Si posset esse unum et idem fundamentum numero in duobus suppositis creatis, verum esset dicere quod inter ea esset vera et realis identitas, nam si duae substantiae, vel duo colores essent in eadem quantitate, licet una post aliam, vere et realiter esset una aequalis alteri, et sine opere intellectus ; quod patet, nam si quantitas subito separata a substantia panis in Sacramento, statim post afficeretur alia substantia panis, vere et realiter esset substantia aequalis alteri, quae praefuit. Similiter si albedo esset in duabus superficiebus, vere essent realiter similes, vel si duo colores in eadem quantitate essent, vere essent realiter aequales. Similiter anima est animans dextram manum et sinistram ; ergo haec manus est similis illi, inquantum animata ; et oppositum dicere videtur includere contradictionem ; ergo cum in personis divinis sit eadem essentia ex natura rei, et eadem quantitas virtualis, et eadem perfectio ex natura rei, erit perfecta identitas, perfecta etiam aequalitas et similitudo in eis ex natura rei.
Item, quod dicit opinio ista, quia duae magnitudines, inter quas est aequalitas in divinis, non possunt esse aequales, nisi praeintelligantur commensuratae, non intelligo, nam quaero quid intelligat per istam commensurationem? aut aliquid dictum ad se, aut ad aliud? Non aliquid ad se, quia tunc illa commensuratio nihil esset formaliter, nisi illae magnitudines, et ita dicere quod oportet illas magnitudines commensurari, priusquam habeatur ratio aequalitatis, est dicere magnitudines prius esse magnitudines, quam inter illas sit aequalitas.
Item, si ista commensuratio dicat relationem, aut primi, aut secundi, aut tertii modi. Non tertii modi, quia dicit relationem mutuam inter commensurata. Nec secundi modi per modum activi et passivi, quia una magnitudo non agit in aliam, cum qua commensuratur, nec etiam patitur ab alia. Si autem commensuratio dicit relationem primi modi, aut ergo per modum numeri excedentis et excessi, et ita destruet aequalitatem, quia extrema sunt formaliter inaequalia ; aut per modum unius, et tunc est ipsa aequalitas. Et si hoc, aut ergo eadem relatio cunr aequalitate, aut alia, et per modum unius? Si primo modo, ergo aequalitas, et per consequens, aut esset aequalitas aequalitatis in infinitum ; aut ipsa commensuratio inter magnitudines non est nisi aequalitas earum.
Et si tunc accipias, quod ipsa requirit distinctas magnitudines, petis principium, nec est tunc aliud dicere aequalitatem requirere distinctas magnitudines ; sed tunc petitur conclusio in praemissa.
Aliter dicit antiquior Doctor, quod aequalitas non est relatio realis, quia aequalitas secundum ipsum, dicit essentiam et relationem ; cum ergo quodlibet in divinis sit essentia, vel relatio realis, si aequalitas sit ibi relatio realis, aut. ratione relationis, aut ratione essentiae? Non ratione essentiae, quia aequalitas importat distinctionem ; et si esset relatio realis propter essentiam, essentia distingueretur in personis. Nec ratione relationis, quia relatio non est realis ut comparatur ad essentiam, sed transit in eam ; ergo sequitur quod tantum sit relatio rationis, et ita de relationibus communibus aliis.
Sed ista deductio fallit secundum fallaciam consequentis, tacet enim unam propositionem, quae faceret deductionem bonam ; sed illa assumpta et expressa est simpliciter falsa, licet enim in divinis non sit nisi essentia et relatio, ibi tamen est suppositum habens utrumque, quod praecise neutrum eorum est, et ideo licet essentia non referatur, nec relatio, ipsum tamen ex ipsis constitutum realiter refertur relatione communi ad aliud suppositum ; unde peccat ratio ab insufficienti deductione.
Respondeo ergo ad quaestionem : Identitas, similitudo et aequalitas sunt verissimae relationes in Deo. Et ne hoc videatur novum, est opinio quae dicit quod aequale et inaequale sunt quaedam passiones quantitatis, et sic quantitas est duplex scilicet molis et virtutis ; quantitas autem virtutis summe reperitur in Deo, quia infinitas, ideo secundum illam potest esse in eo aequalitas ; et sicut infinitas virtutis est in Deo, et non tantum per actum intellectus, sic et aequalitas, quae est passio consequens ex natura rei illam quidditatem, est ibi realiter, et non tantum per actum rationis.
Item in eadem quaestione, respondendo ad ultimum argumentum de fundamento aequalitatis, quod videtur includere diversitatem, dicit quod ad inaequalitatem requiritur distinctio formae, et distinctio suppositorum. Sed ad aequalitatem requiritur diversitas suppositorum, quia nihil est sibi aequale, sed non diversitas formae, sed unitas formae. Quod autem in creaturis ad aequalitatem et hujusmodi cum distinctione suppositorum requiritur distinctio formae in eis, hoc est ex imperfectione et limitatione illius formae ; et ideo sequitur quod in inferioribus non est perfecta aequalitas, nec similitudo, nec identitas, sed tantum in Deo, ubi fundamentum istorum est infinitum.
Item, distinctione 31. q. 1. in pede quaestionis dicit idem Doctor, quod cum in divinis sit unitas et pluralitas positive, et duo faciant similitudinem et aequalitatem, necesse est hoc positive accipi in divinis ; ergo tunc cum ex natura rei in divinis sit unitas et pluralitas, et haec faciant similitudinem et aequalitatem, necesse videtur similitudinem et aequalitatem ex natura rei esse in divinis.
Item, in pede quaestionis secundae ejusdem distinctionis, dicit quod haec nomina similitudo et aequalitas dicunt respectus suppositorum distinctorum convenientium in aliquo uno, ita quod relatio vel respectus dicit formalem rationem causae. Sed unitas essentiae et pluralitas suppositorum habent rationem causae, et ideo dicuntur proprie secundum relationem, causaliter autem vel fundamentaliter secundum substantiam. Vult ergo iste Doctor quod relationes communes sint reales, cum oriantur secundum eum, quasi causaliter ex unitate fundamenti, et distinctione suppositorum, et non causantur per actum intellectus.
Nec intelligit quod ista nomina dicant tantum relationem rationis, quia distinctione 24. q. 3. in pede quaestionis, et in responsione ad secundum argumentum, ubi quaerit qualis sit relatio Dei ad creaturam ex tempore, dicit quod Dei ad creaturam non est relatio ex tempore, nisi secundum modum intelligendi, et ita dicit, quod ista nomina, quae dicuntur de Deo ex tempore, dicunt substantiam secundum rem, sed dicunt relationem non absolute, sed secundum modum intelligendi ; omnem autem relationem, quam concedit simpliciter esse in Deo ad intra, et non secundum istam determinationem secundum modum intelligendi, ponit realem esse. Quare cum aequalitas et hujusmodi relationes communes sint ibi secundum eum, et non secundum istam determinationem, scilicet secundum modum intelligendi, seu per modum intellectus, videtur quod secundum intentionem ejus sint reales, nam ibi distinguit relationem realem contra relationem secundum modum.