F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
NETEN. 237
per undecim capitularibus sex suffragiis constituitur. Cum huiusmodi dubium vehementer commoveret partem faventem Sacerdoti Ciulla, et rumores percrescerent, statim Capituli Praepositus, qua prima dignitas, iterum capitulares convo- cavit ad deliberandum de quaestione promota super validitate peractae electionis decidendo an maioritas votorum deberet esse absoluta seu aestimata absolute iuxta numerum votan- tium, an potius relativa, scilicet perpenso tantummodo nu- mero votantium per schedulas positivas, seu exclusis albis seu vacuis. At animorum dissensiones, quae electionem prae- cesserunt et aliquantisper secutae sunt, non permiserunt pa- cificam dubii discussionem, unde capitularis conventus con- troversiam potius asperiorem reddidit. Tunc Franciscus Ciulla, de suo bono iure magis confidens, recursum habuit ad S. C. C. sub die 12 Ianuarii 1894 petens, primo loco, electionem nullam declarari, quia maioritas votantium revera Sacerdoti Guarino non favebat iuxta sacros canones ;. et secundo loco effiagitans ut huiusmodi electio improbaretur alio ex capite ; scilicet quia servata non fuit consuetudo nominandi absque electione ad canonicatum vacantem, seniorem ex Mansiona- riis, quae consuetudo in casu favebat ipsi actori.
Loci Ordinarius manifestavit suam sententiam favorabi- lem validitati electionis Sacerdotis Guarino. Posthac Episcopo rescriptum fuit sub die 22 Februarii 1894 ut partibus prae- figeret congruum tempus ad deducenda sua iura, nec non ut capitulum interrogaret circa praxim huiusmodi electionum et an aliquid statuerint capitulares constitutiones vel parti- cularis consuetudo. Episcopus iussa faciens partium dedu- ctiones transmisit. Opportunum vero non arbitratus est a Capitulo collegialiter congregato exquirere votum, ob plane certum discordiarum exitum, sed potius a singulis exquisivit votum in scriptis exarandum. Capitulares huic praecepto obtemperarunt, at ex votis exaratis et S. C. C. transmissis patet, capitulares per suam sententiam favere illi parti cui iam per votum favorabiles extiterunt. Verum sufficienter constat constitutiones capitulares nihil de hac re praecipere ;