REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Probat solidissime ex tribus conditionibus juxta Philosophum requisitis ad relationem realem, istas relationes identitatis, aequalitatis et similitudinis, in Deo esse reales, quia fundamentum et terminus sunt realia, extrema realiter existunt, et distinguuntur, et oriuntur ex natura rei, sine ulla intellectus operatione. De his agit latissime in Oxon. hic per totum, et quodl. 6. art. 2.
Hanc ergo opinionem tenendo, declaro quaedam circa eam. Primo, quae requiruntur ad relationem realem ? Ubi sciendum quod tria necessario requiruntur ad hoc quod relatio sit realis. Primum ad hoc quod sit relatio realis, requiritur quod suppositum sit relatum realiter, et sit illud in quo habeat rationem, quam consequitur ex fundamento.
Secundum quod requirit, est terminus formalis, ad quem referatur.
Tertium quod requirit, est format Iis ratio terminandi eam ; et ubi haec tria sunt ex natura rei, ibi necessaria est relatio realis. Requiritur ergo quod tria sint, distinctio scilicet suppositorum relatorum, realitas rationis fundandi et termi nandi, et quod oriatur habitudo et relatio in ipsis extremis ex natura rei.
Illa ergo relatio est realis, quae habet extrema distincta ex natura rei, et ideo relatio identitatis unius ad se non est relatio realis. Item, rationem terminandi realem, et ideo entis ad non ens non est relatio realis, et ideo contradictio non est relatio realis.
Tertium oritur ex natura extremorum ex natura rei, non ex consideratione intellectus, et ideo Dei ad creaturam non est relatio realis ex parte Dei ; ex parte vero creaturae sic, quia ex natura rei dependet ad Deum.
Omnes istae conditiones inveniuntur in relationibus communibus in divinis, etc. Assumptum probatur, nam relata secundum aequalitatem sunt supposita distincta, et prius constituta secundum relationes originis, quam referantur secundum istas relationes communes ; relationes vero communes non constituunt personas distinctas. Unde mirabile videtur quod relationes originis concedantur ab aliquibus reales propter distinctionem suppositorum, et non relationes communes, cum illae magis supponant distincta, quam relationes originis.
Secunda etiam conditio relationis realis est, quia essentia sub ratione magnitudinis et fundamenti realis,
est fundamentum aequalitatis in personis ; unde unitas infinitatis et magnitudinis fundat et terminat istam relationem ex natura rei ; ergo et infinitas. Antecedens patet de se, quia aliter personae non essent distinctae, nisi tantum per actum intellectus considerantis, quia cum talis consideratio communis sit omnibus, quia est essentiale, Filius non esset magis Filius quam Pater, nec e converso in se. Consequentia patet, quia ex hoc dicitur essentia esse infinita per se, quia ipsa existens fundat tres relationes subsistentes et tres personas.
Secundo probatur illa consequentia sic : Deus est beatus ex natura rei, et non per negotiationem intellectus ; est autem beatus videndo et diligendo illam essentiam intuitive, sicut est in se ex natura rei. Non autem beatifcat illa essentia intellectum vel voluntatem Dei, nisi sub ratione infinitatis, ut probatum est distinctione de frui ; ergo et sub ratione, qua existit ibi realiter ex natura rei, quia aliter, ut per actum intellectus non habet esse, nisi diminutum ; ergo, etc.
Tertio sic, esse competit essentiae ex natura rei ; ergo et infinitas. Consequentia probatur per Damascenum lib. l. Orthod. fidei c. 12. Essentia Dei pelagus est infinitum omnium perfectionum in divinis. Antecedens patet, quiasi esse, quod pertinet ad actum primum, non est ibi ex natura rei, nihil est ibi, nec essentia, nec natura.
Quarto sic : Nam absoluta essentia creata non potest intelligi nisi sub certo gradu aliquo entitatis et perfectionis ; ergo Deus intelligendo essentiam divinam, aut intelligit sub gradu entitatis et perfectionis finito aut infinito. Non finito, patet, quia tunc non esset Deus ; ergo infinito ; ergo infinitas magnitudinis, quae est fundamentum et terminus relationis aequalitatis et aliarum communium, est ibi ex natura rei.
Dices quod magnitudo secundum suam formalem rationem transit in essentiam, et non manet sic, et ideo non potest secundum suam rationem formalem, ut distinguitur ab essentia, fundare istam relationem realem.
Respondeo et dico quod magnitudo illa, quae fundat aequalitatem, manet et transit in identitatem realem cum essentia, et non facit compositionem cum ea ; manet autem secundum rationem formalem, qua formaliter distinguitur ab essentia ex natura rei, quia si definiretur, non caderet quantitas virtutis in ejus definitione ; multo magis magnitudo virtutis divinae, quae est fundamentum aequalitatis et aliarum relationum communium, transit et manet, ut dictum est.
Sic ergo patet quod fundamentum aequalitatis relationis realis est reale. Terminus etiam est realis, quia persona divina, et ratio terminandi, quia unitas magnitudinis est in termino, et persona est ex natura rei, ut prius dictum est. Extrema etiam alterius relationis aequalitatis, ut personae divinae sunt distinctae ex natura rei, ipsis et fundamento realiter positis, sequitur relatio aequalitatis ex natura rei.
Per idem patet quod relatio identitatis sit ibi ex natura rei ; relatio, inquam, identitatis unius personae ad aliam, nam ibi extrema sunt supposita realiter distincta, et fundamentum, scilicet unitas essentiae, est ibi realiter in pluribus suppositis. Similiter ratio terminandi est realis, quia existens in utroque extremo ; ergo, etc.
Si dicas, quod unitas est immediatum fundamentum identitatis, non essentia, adhuc habetur propositum, quia secundum Damascenum, lib. 8. cap. 9. Unitas distinctorum suppositorum in creaturis est unitas secundum rationem, quia ex consideratione intellectus. Sed unitas in divinis est communis et realis ; fundamentum ergo identitatis, sive sit ipsa essentia, sive unitas ejus, semper erit reale.
Tertia conditio, scilicet quod ista relatio oritur ex natura extremorum, patet per Augustinum contra Faustum, lib. 3. c. 24. et ponitur 24. dist. 8. arguendo ad oppositam partem quaestionis. De fundamento relationis similitudinis, si sit reale, patebit in distinctione attributorum.
Ad rationem cum arguitur quod inter eadem extrema secundum idem fundamentum non possunt esse relationes plures reales, falsum est in creaturis, quia ignis generans ignem refertur ad illum relatione de secundo modo, inquantum iste est generans, et ille genitus ; refertur etiam ad illum relatione de primo modo unius, quia sibi similis vel aequalis, et tamen fundamentum utriusque est unum et idem, ut calor, qui est principium agendi et assimilandi.
Dices quod fundamentum non in se, seu sub ratione unitatis, est fundamentum relationis generantis et geniti, sed sub ratione potentiae activae. Hoc non aufert propositum, quia semper fundamentum absolutum est unum.
Hoc eodem modo posset dici quod relationis essentia divina est fundamentum sub una ratione realiter, et sic de aliis, et multo magis potest hoc dici in divinis, quia ibi est essentia infinita, infinitas habens perfectiones, sub quibus posset fundare diversas relationes, quam de essentiis creatis formaliter limilatis.
Ad secundam rationem dico, quod nec oppositae relationes originis possunt fundari in eodem fundamento. Sed cum infers quod quaelibet talis cum essentia constitueret personam, cum sit incommunicabilis, nego consequentiam, quia relatio originis primo adveniens essentiae constituit personam incommunicabilem ; et ideo quaecumque sibi secundo adveniens, sive sit communicabilis, sive incommunicabilis, nihil facit ad constitutionem ipsius personae ; quia si faceret, idem bis constitueretur et produceretur, et simul esset et simul non esset, et utroque vel altero eorum destructo, nihilominus esset. In Patre enim licet ingenitum sit relatio realis, et spiratio activa in Patre, posito quod non communicaretur Filio, similiter esset relatio realis, et forte incommunicabilis, tamen neutra constitueret, quia adveniunt supposito jam in esse personali constituto per relationem originis priorem.
Super hoc tamen est dubium, quare relationes originis sunt priores quam communes, cum omnes fundentur in essentia inquantum q una, et sunt magis abstractae, ut dicitur, quam aliae originis, quae non sic fundantur.
Ad auctoritatem Philosophi dico quod aequale importat istam duplicem negationem ad aliquid majus et aliquid minus, sicut dicit Philosophus, sed non praecise, sed tamen dicit aliquid positivum medium inter illa, cui competit illa duplex negatio. Ideo Philosophus 10. Metaph. text. 19. postquam descripsit ea per illam duplicem negationem ad majus et ad minus, dicit : Est autem medium per negationem illarum, ut fuscum inter album et nigrum. Unde relationes communes ut sic, describuntur per duplicem negationem ; non sunt tamen relationes rationis, quia non tantum sunt negationes ea quae sunt entia rationis.
Et sic potest concedi quod Pater est aequalis sibi, quia nec major, nec minor se, et sic potest salvari Magister in littera, qui videtur dicere quod aequale vel inaequale tantum dicunt privationem. Ut autem stricte accipitur pro medio positivo, cui accidit ista duplex negatio ad majus et minus, sicut habitui virtutis moralis accidit negatio extremorum, sic est relatio realis secundum quam una persona in divinis est aequalis alteri realiter.
Ad quaestionem tertiam dico quod sive aequalitas, et aliae relationes communes sint reales sive rationis, quod plurificantur in personis divinis, et etiam in creaturis, ita quod si sit relatio, alia est aequalitas, qua Pater refertur ad Filium, et alia qua Filius refertur ad Patrem, quia sunt relationes mutuae. Relatio autem mutua coexigit aliquam relationem in extremo suo correspondentem, non eamdem, qua refertur ad aliud, quia unum referri ad aliud, et quod aliud non refertur ad ipsum, pertinet ad tertium modum relativorum, ubi non est relatio mutua ; relatio enim mutua necessario est ad terminum relativum ; nihil autem terminat seipsum relative ; ergo necessario erunt duae relationes in duobus extremis.
Eodem etiam modo, si sint relationes rationis, tamen adhuc distinguuntur in extremis, quia licet ut sic, nihil habeant esse nisi secundum quid, tamen sicut habent entitatem, ita et oppositionem relativam relationis mutuae. Sed impossibile est in quacumque entitate, quod eadem res sibi ipsi opponatur secundum formalem rationem entitatis ejus, quia idem secundum quod idem, sibiipsi non opponitur ; ergo oportet necessario in extremis mutuo relatis esse aliam relationem, secundum quam ad invicem dicuntur talia.
Sed tunc est difficultas quare relationes originis non plurificantur secundum unam rationem, ut sint plures paternitates, vel filiationes, et tamen relationes communes unius rationis plurificantur, quia jam dictum est plures esse aequalitates ibi ; dictum etiam est superius quod in divinis quidquid est unius rationis, est de se hoc.
Respondeo, nihil in divinis potest plurificari ad certam pluralitatem, nisi praeexigat aliqua alterius rationis, per quae plurificetur, quia nihil ex se plurificatur ad certam pluralitatem ; ergo nihil unius rationis,
quod est plurificabile, determinat sibi ex se certum numerum, quia sicut est in tot, ita et in pluribus, et in infinitis quantum est ex se. Patet de specie in esse, quod potest esse in infinitis individuis quantum est de se ; si ergo plurificabile unius rationis determinetur ad certam pluralitatem, hoc erit per aliqua alterius rationis, non per aliqua posteriora, quia sicut posteriora non requiruntur ad esse, ita nec ad unitatem, vel ad diversitatem prioris ; ergo per priora non unius rationis, quia plurificabilia unius rationis non determinantur ex se ad certam pluralitatem, ut prius argutum est ; ergo si relationes determinantur ad certum numerum, hoc erit per priora alterius rationis, et non unius rationis, quia illa sunt plurificabilia in infinitum, quantum est ex se. Vel ergo procederetur in infinitum, vel oportet dicere quod omne plurificabile unius rationis determinetur ad certam pluralitatem per aliqua priora alterius rationis ; et hujusmodi relationes communes si determinarentur ad certam pluralitatem, hoc erit per aliqua priora in divinis, quae sunt alterius rationis ; talia priora in divinis sunt relationes originis, quae non plurificantur ; sed tantum est unum unius rationis, et aliud alterius rationis, ut una paternitas et una filiatio, quia enim talis relatio, scilicet originis, primo advenit essentiae, ideo est de se haec. Nec praeexigunt tales relationes aliqua priora alterius secundum naturam, id est, conditionem individualem contrahentem quidditatem, nam esset ejusdem rationis, et esset ejusdem speciei, quia haberet eamdem quidditatem ; propter primam separationem enim a materia non ponit Philosophus quod in substantiis non possit esse nisi unum in una specie, sed propter separationem ab omnibus conditionibus individuantibus, quam concomitatur gratia materiae prima separatio a materia ; ponit enim quamlibet substantiam separatam esse de se hanc, licet secundum rei veritatem nulla quidditas creata sit de se haec, nec sine materia secundo modo sumpta. Et ideo solus Deus est utroque modo separatus a materia, quae est altera pars compositi, et ab omni conditione determinante, quia illa essentia est determinata, et per haec satisfit primo argumento.
Ad secundum, cum arguitur quod si efficiens sit idem, et materia sit eadem, effectus esset idem, dico quod haec est universaliter falsa in formis relativis in creaturis. Idem enim pater generans plures filios acquirit et recipit denominationem multarum paternitatum ad plures, filios, ut dicetur in tertio, et per coni sequens idem esset efficiens et idem receptivum, et non idem effectus ; et si propositio est falsam creaturis, multo magis est falsa in divinis de relationibus communibus, quae fundantur super idem fundamentum ira finitum. Propositio autem Philosophi si sit vera, hoc erit in formis absolutis, et ibi non est vera universaliter, patet de voluntate eadem agente et patiente, et multitudine volitionum, de hoc alias ; si ergo alicubi esset haec propositio vera, hoc est gratia materiae in rebus materialibus absolutis.
Ad rationem tertiam nego consequentiam, si paternitas est tantum una relatio, ad quam se determinat essentia, nec praeexigit aliam priorem, a qua possit determinari, non tolleretur tamen, si plurificaretur determinans, quin esset in infinitis suppositis, quia quantum est de se posset esse in infinitis suppositis ; non sic aequalitas est prima relatio, ut prius. Et cum probas quod relatio realis adaequat suum fundamentum, quia nulla alia relatio ejusdem rationis potest ibi esse, dico quod ad eam se determinat essentia divina primitate immediationis, quae potest esse ad plura, si fuerunt aliquo modo ordinata ordine originis constitutiva personarum, non sic de relationibus communibus, ut prius dictum est.