F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
NETEN. 239
sed non constat simoniam adfuisse vel fraudem aut vim ab- solute hanc electionem vitiantem.
Aliam vero instantiae partem quod spectat, scilicet ius actoris ad beneficium obtinendum absque proprie dicta ele- ctione, recolit antiquiorem consuetudinem, comprobatam a ratione agendi capituli quod considerabat seniorem inter man- sionarios uti habentem praecedentiam, ut ipse nominaretur ad beneficium vacans canonicale. Citat nonnullas exceptiones factas favore Ministri Caeremoniarum Episcopi, postquam Ecclesia S. Nicolai ad dignitatem cathedralis erecta fuit; sed advertit modo utramque qualitatem in ipso consolidari, quamobrem nulla de causa fas erat capitulo antiquam con- suetudinem posthabere, aliunde in certa aequitate fundatam, scilicet in fere nulla retributione Caeremoniarum Ministro assignata, cui ad remunerationem soluit tribui canonicatus Ecclesiae cathedralis. Eo maxime quod ex altera parte sa- cerdos Guarino qua parochi cappellanus, habet reditus pro suo ministerio non pauperes.
DEDUCTIONES SACERDOTIS GUARINO. Ex adverso conventus sacerdos Guarino notat, electionem processisse omnibus ser- vatis iuris solemnitatibus et requisitis. Praeprimis advertit, maioritatem votorum adfuisse pro legitima electione, quae maioritas est relativa si considerentur etiam duo votantes schedulam nullam offerentes ; sed melius est absoluta, quia ista duo vota uti non data aestimare deberi contendit. Nam, ait, ille qui schedulam albam seu vacuam in urnam ponit aperte renunciat iuri suo suffragii, uti docent Canonistae. Revera Passerinus âe Electione cap. 19, n. 11, ait: « Ideo non est habenda ratio de votis illorum qui recedunt a loco electionis... nec eorum qui dederunt schedulam albam, quia haec est renunciatio » et postea sub n. 1 1 , prosequitur « si decem sint eligentes in capitulo, quorum tres talia vota in- utilia dent, detrahi debent et de electione iudicandum ac si essent solum septem eligentes et ita, ut si tunc aliquis e quatuor ex aliis sit nominatus, censendus sit nominatus a maiori parte ». Et Ferraris sub voce Electionis, n. 1 6 , scribit: