F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
240 NETEN.
« Si aliquis vocalium schedulam vacuam inserit in commu- nem votorum urnam, adhuc electio erit valida; quia talis, qui dedit schedulam vacuam censetur iure suo renuntiasse ».
Si maior pars non defuit, nec defuit sanior, prosequitur conventus. Cum enim vota fuerint secreta, mirum est quod actor praesumat personas votantium scrutari ; at iuris prae- sumptione, ob vota secreta, ea pars praesumitur sanior quae maior fuit, iuxta intentionem cap. 14 de Electionibus. Nec concedit quod digniores capituli ex propria confessione fuerint favorabiles adversae parti, nam ait, omnibus notum esse, capituli Praepositum declarasse, se nec uni nec alteri favora- bile votum daturum, quia utrumque aeque acceptum habebat.
Quoad vero secundam partem instantiae actoris, notat non potiore iure posse sibi actorem vindicare ius ad nomi- nationem beneficii quatenus est sanior; cum uterque, iur Regii Patronatus sub die 13 Octobris instituti fuerint in Beneficio, cuius canonicam possessionem acceperunt uterque die 1 Novembris eiusdem anni. Sed ait, dato etiam, sed non concesso, praecedentiam habuisse Mansionarium Ciulla ratione senioritatis, tamen probare nunquam poterit sibi exclusive et proprio sensu ius competere ad beneficium, quia capitulum hoc formale ius numquam recognovit, prouti docet electio facta actualis capituli thesaurarii, qui nec mansionarius ele- ctus fuit ad beneficium canonicale. Proinde concludendum est, non agi de stricto iure, sed de simplici aequitate.
Hisce a partibus adductis, aliquid ex officio adiectum est. Sententiae cl. De Angelis ab actore citatae concinit Reiffen- stuel Tit. de Eieci. n. 138, inquiens: « Maior pars capituli censetur ea, ubi est maior numerus eligentium, respectu to- tius capituli praesentis. Et notanter additur respectu totius capituli praesentis ; tum quia absentium, canonice citato- rum non est ratio habenda, cum ipsi sese alienos reddide- rint c. Cum nobis 19 h. t. tum quia de iure non sufficit habere maiora seu plura vota comparatione alterius minoris partis, text. clar. c. Ecclesia Vestra 48 h. t., sed requiruntur maiora vota respectu totius capituli, ita ut si sint duodecim