REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Ad primam quaestionem, explicatis duplici respectu amoris, ad exprimentem et objectum, et quadruplici acceptione ly diligere, corresponden ti ipsi dicere, docet quod Pater et Filius principiati ve diligunt se, et omnia Spiritu sancto, quia producunt Spiritum sanctum, qui est infinitus amor omnis diligibilis, sic Pater principiative dicit se, et omnia Verbo.
Ad quaestionem priorem dico primo de re, et hoc manifestando in intellectu nostro, in nobis enim sicut
. . . .
memoria exprimit notitiam actualem, sic voluntas foecunda spirat amorem objecti, et ista referuntur secundo modo relationis ; et amor spiratus habet habitudinem ad objectum, et non habemus hic nomen impositum, sed potest dici acceptio objecti; ergo producens hujusmodi amorem potest dici effective acceptare, ita quod amor formaliter acceptat, et voluntas effective, et hoc est gratificare, quod forte dixit unus Doctor, et flagrare, et caetera, de amore incentivo. Sic in divinis Spiritus sanctus habet relationem realem ad Patrem et Filium, ut spirantes, etiam Spiritus sanctus est amor amati ; ergo habet respectum ad essentiam dilectam, et sicut superius distinguebatur dicere quadrupliciter, sic distinguitur diligere. Potest enim accipi primo essentialiter mere, et sic quaelibet persona dicitur diligere. Secundo potest accipi mere personaliter, et sic diceretur diligere idem, quod spirare, sicut dicere generare ; sed sic non utimur illo diligere, sed loco ejus ponimus spirare. Tertio modo potest accipi diligere pro acceptare formaliter, sicut di cere pro declarare formaliter, tamen appropriate convenit sic dicere Spiritui sancto, quia convenit sibi ex vi productionis, et sic est essentiale secundum se, notionale per appropriationem. Quarto modo accipitur diligere pro acceptatione secundum quod principiative denominat spirantes, sed formaliter Spiritum sanctum, sicut dicere pro declarare effective, et sic dicitur effective subauctoritate. Unde ablativus dicit, quod est principium formale accipiendi subauctoritative, et sic Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.
Ad primum principale cum dicitur, aut accipitur essentialiter, vel notionaliter ? dico quod neque est sic, neque sic praecise, sed connotat notionale, et significat essentiale.
Ad aliud, concedo quod Pater diligit se Spiritu sancto, cujus objecti Spiritus sanctus est amor, hoc habet a Patre, et sic est Spiritus sanctus amor Patris. Et cum dicitur, in primo instanti originis Pater diligit se, dico quod diligit se dilectione essentiali, sed non notionali, nisi Spiritu sancto. Ad aliud quod dicitur, concedo quod diligit creaturas Spiritu sancto, et quod Spiritum sanctum dicit Verbo, et creaturas dicit Verbo. Contra, non sic diligit Pater se Spiritu sancto, sicut creaturas, quia si aliquod objectum, cujus objecti ex vi productionis non est verbum declarativum, non oportet Patrem illud diligere Spiritu sancto, sicut si speculo producto ibi resultaret nova imago ex vi productionis, illius imaginis non esset producens principians. Sed ex vi processionis non est Spiritus sanctus principium diligendi aliam creaturam, quia non est necesse ex vi productionis aliam creaturam esse, quia ita perfectus posset esse amor sicut nunc est, si non esset creatura. Vel si concedatur quod Pater diligit creaturam Spiritu sancto, tunc non oportet nisi quod Deus habeat respectum rationis ad creaturam, ut dilectam in essentia Dei, et non secundum esse existere creaturae, neque posset dici Spiritum sanctum diligere Verbo creaturam, quia nullam auctoritatem habet Spiritus sanctus respectum Verbi, nec ergo multo a fortiori potest creaturam diligere Verbo.