F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
2ii MALACITANA
Sed hanc rationem, cui parochus confidebat, quocumque destitui fundamento in aprico est, si consideretur, S. Sedem, dispensationem in impedimento affinitatis in primo gradu lineae rectae affinitatis nunquam concessisse, unde S. C. C. in Leodiensi Matrimonii 28 Maii 1796, haec habet : Obstat sane huiusmodi dispensationi in primo gradu affinitatis li- neae rectae quod centies a S. Pontifice implorata, toties ab ipso, de voto etiam S. Inquisitionis, fuit denegata; licet a ma- gnis principibus petita et copula inter affines intercessisset. Quamobrem ad propositum dubium : An et quomodo sit con- sulendum SSmo pro dispensatione super impedimento prioris gradus affinitatis lineae rectae in casu, respondit : Negative. Revera adhuc inter Doctores controvertitur an hoc impedi- mentum sit iuris ecclesiastici an divini et quamvis numero plures Doctores recognoscant tantum iuris ecclesiastici esse impedimentum, tamen unanimes admittunt, ob magnam in- decentiam, Ecclesiam facultate dispensandi usuram non fore, uti usa non est. Huic doctrinae conformis est nuperrima facultas Ordinariis concessa, per litteras S. O. 20 Fe- bruarii 1888 (1 ) , dispensandi nempe per se aut per alios, servatis servandis, in articulo mortis, quando non suppetit tempus recurrendi ad S. Sedem, super quibuslibet impedi- mentis etsi publicis, excepto sacro presbyteratus ordine et affinitate in linea recta ex copula licita provenienti. Proinde non obest facultas facta Americae Episcopis dispensandi in impedimento affinitatis, quia ibi agitur de huiusmodi impe- dimento ex copula illicita, uti habet Lemkul Theol, moral, de matr. n. 298.
Quocirca in 2° Dubio frustra quaeritur de sanatione in radice in casu quo, missis ceteris rationibus, impeditur ex iuris momentis supra memoratis.
Quibus animadversis, quaesitum est quomodo esset respon- dendum propositis dubiis.
RESOLUTIO. Sacra C. C. re disceptata sub die 16 Iun. 1894 censuit respondere: Ad utrumque negative.
(1) Recole Vol. XX, 543, et Vol. X X I , 696.