REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum proprietas in divinis sit essentia?
Aleas.I. p. q. 41. m. 3. D. Thom. I. p. q. 28. art. 2. Henr, quodl. 5. q. 13. et quadi. 13. q. I. Richard, I. d. 2. q. 2. et 3. Durand. ibid q. 2. Antonius Sirect. et Pormalistae, tract. de distinctione et identitate. Doctor in Oxon. I . d. 2. q. 7. an. 41. et d. 8. q. 4. et d. 13. n. 7. et d. 21. n. 4 et d. 26. n. 8. Suarez I. part, tract. 3. lib. 2. num. 10. Vasquez l. part. disp. 116. et 120.
Circa distinctionem XXXIII. quaero : Utrum proprietas in divinis sit essentia ? Quod non videtur, quia secundum Augustinum 5. de Trin. cap. 5. Non quodlibet in divinis dicitur secundum substantiam. Quod enim dicitur secundum relationem, non dicitur secundum substantiam ; ergo videtur quod proprietas non sit essentia.
Item, idem non est realiter unum simpliciter, et multal? simpliciter, propter eorum oppositionem ; sed essentia divina est realiter una simpliciter ; ergo, etc.
Item tertio sic: Nihil est in se ipso ex 4. Physic. cap. 4. proprietas vero est in essentia, quia aliter cum essentia non constitueret personam. Probatio, quia nunquam ex duobus potest unum constitui, nisi unum sit in altero ; quare, etc.
Quarto sic: Nihil unum et idem est formaliter infinitum, et non Unitum, quia contradictoria non dicuntur simul de eodem ; essentia divina est formaliter infinita. Proprietates non sunt formaliter infinitae, quia cum in divinis sint tres proprietates, si essent infinitae, essent tres res, vel tria relativainfmita, quod est impossibile ; ergo, etc.
Item quinto : Nihil idem est perfectio simpliciter, et non perfectio simpliciter ; essentia est perfectio simpliciter, proprietas non,quia tunc aliqua perfectio simpliciter deesset uni personae, quam haberet alia, et tunc non esset Deus.
Item, si paternitas est essentia, ergo essentia est paternitas ; haec est vera per se, non per accidens, cum in divinis non sit accidens. Sed quae per se insunt, universaliter insunt ; ergo omnis qui est essentia est paternitas, et ita filiatio esset paternitas, quod falsum est.
Item Augustinus 7. de Trin. c. 3. et 4. Non eo verbum quo sapiens, sedeo est quo sapit, et ita non eo Pater quo sapientia, et sic non est Pater qua essentia. Tunc arguo sic, ex obliquis in primo secundae figurae, sicut arguit Aristoteles tertio Priorum, Pater deitate non est Pater ; sed Pater paternitate est Pater ; ergo paternitas non est deitas.
Item, octavo sic : Persona constituitur per proprietatem, et non constituitur, nec distinguitur per essentiam ; ergo proprietas non est essentia.
Contra, proprietas aut est aliquid, aut nihil ? Si nihil, ergo persona divina constituitur per nihil. Si aliquid, aut ergo essentia, et habetur propositum ; aut aliquid aliud ab essentia, et cum omne aliud ab illa sit creatum, sequitur quod proprietates erunt creatae ; ergo non adorandae, quod est contra illud in Praefatione, in personis proprietas, et in majestate adoretur aequalitas.
Item secundo sic : Aut proprietas est in essentia, et habetur propositum ; aut ut differens ab essentia, et tunc persona constituta ex ea et essentia est composita, quia omne quod est in aliquo differens ab alio, facit compositionem cum eo ; hoc falsum est in divinis.
Tertio sic: Si proprietas non sit idem cum essentia, sed differens ab ea, ergo realiter differt ab ea. Sed tres sunt proprietates distinctae in essentia praeter essentiam ; ergo quatuor res in divinis, quod est damnatum Extra de summa Trin. et Fide, cap. Damnamus.