F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
246 EX S. C. RITUUM
morum integritatis studio nunquam vel abduci vel deflecti pas- sus est; sive pluribus in regione padana praefecturis, vix ex. ephebis excedens, perfungeretur praetoria auctoritate; sive Nea- polim digressus vicariam operam nonnullis oppidis instituendis atque temperandis impenderet. Cum annum autem aetatis ageret quartum et trigesimum, humanis rebus nuncium remisit, inque Societatis Iesu, quam diligebat eximie, sinum confugiens, reli- giosae perfectionis sic cursum arripuit, ut perbrevi in ea sum- mus evaderet : atque, in omne divinae gloriae incrementum et animarum lucrum unice intentus, vir apostolicus et haberetur et ceteris ad exemplum continenter praeluceret. Tanta enim omnigenae virtutis, caritatis praesertim, cordis demissionis, Deum orandi studii, suique despicientiae gratia valuit, quanta aliorum mentes, supra quam cuique credibile est, in sui admi- rationem abripere et ingentem sibi famam vel in dissitis exci- tatam nationibus conciliare posset. Quo factum, ut non modo Bellarminus aliique Patres Cardinales Reges Poloniae et Gal- liarum, Duces Parmae, Mantuae et Vindeliciae, innumerique viri dignitate et virtute praestantes, ei multum, datis litteris, tribue- rint, eiusque consiliis, in dubiis dirimendis, vel maxime exqui- sitis sese crediderint; sed etiam Paulus V, Pontifex Maximus, meritis virtutes eius egregias ornaverit laudibus, seque Bernar- dini precibus commendatum haberi haud semel voluerit. Immo ita omnium oculos in se converterat, ut ipsi religionis hostes eum vel inviti demirarentur et praeclarioribus accenserent Christi ministris, qui divinae lucis donis cumulati, nec plausu hominum nec con vicus moti, nihil spectarent impensius, quam ut imagini Filii Dei conformes fierent, omnes laeto animo obirent labores et in id unice conferrent ingenium, quo vel durissima aliorum corda sibi demeriti, ea ad pietatis cultum inflexa, quibus pos- sent viribus, indesinenter adducerent. Gloria autem, quae, teste Hieronymo, virtutem quasi umbra sequitur, uti vitae fuerat co- mes, ita nedum non intercidit, sed, caelestibus suffulta charis- matis, latius in dies mirifice percrebuit, post beatissimum Realini exitum, qui laboribus potius quam senio confectus, an. MDGXVI, postridie calendas iulias, ipso Dominae Nostrae Mariae Hospitae festo, quam ille, ceu filius dulcissimam matrem, coluerat stu- diose, Aletii caducam vitam cum aeterna commutavit. Quin etiam sepulcrum innumeris est auctum honoribus, ob populo- rum concursum ac superna quoque prodigia, quibus Deus servi