REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Inter essentiam et relationem dari distinctionem ex natura rei, ante omne opus intellectus. Primo, quia proprietas est in essentia, essentia non. Secundo, haec est communicabilis ex natura rei, illa non. Tertio, intellectus intuilivus videt haec ut distincta, alioquin non magis bearelur in essentia, quam in proprietatibus. Quarto, ex locis Augustini. Vide plura apud Doctorem locis citatis, maxime dist. 2. q. 7. et d. 8. q. 4. Et hanc sententiam praeter Scotislas sequuntur Durand. hic q. I. et d. 4. q. 2. et 3. dist. 11. q. 2. Occham. I. q. I. Gabriel. I. d. 2. art. I. et 3. et Marsil. i. q. 6. art. 2. Impugnat tamen Ariminensis hic q. unica, ubi verbatim, uti hic habentur, recitat omnes Scoti rationes.
Respondeo ergo ad quaestionem, in qua certum est quod essentia et proprietas sint idem, et e converso, quia Deus est simplex, et est quidquid habet, excepto ad quod dicitur relative, quia secundum Augustinum, 5. de Trin. c. 5. Deus ideo simplex dicitur, quia est hoc quod habet, excepto quod quaecumque persona dicitur relativa ad alteram. Nam Pater habet Filium, et tamen non est Filius, nec e converso ; essentia etiam divina habet proprietates relativas, cum omnes fundet, non tamen dicitur relative ad eas, patet enim quod dicitur formaliter ad se ; est ergo essentia divina paternitas, et quaecumque alia proprietas, et e converso, licet non formaliter. Est etiam inter eam et proprietatem alia differentia, quia essentia est una realiter, proprietates sunt plures realiter realitate relativa. Ad ostendendum autem aliqua differre, sufficienter probatur per aliquid dici de uno, quod non de alio secundum Philosophum, 7. Topicorum .
Ideo restat inquirere differentiam inter essentiam et proprietatem, et probo quod non differunt tantum per actum intellectus creati vel increati negotiantis circa ea, sicut dicit prima opinio, quia Pater ex natura rei ante omnem actum intellectus in primo signo originis habet rem communicabilem, ut essentiam, quia aliter eam non communicaret ; habet etiam ex natura rei in primo signo originis ante actum intellectus rem incommunicabilem, quia aliter non esset persona ex natura rei, et non est eadem realitas illa, quae est communicabilis ex natura rei, et illa quae est incommunicabilis ex natura rei, imo hoc includit contradictionem ; ergo in Patre non est idem ex natura rei essentia, quae est communicabilis de se, et proprietas, quae est communicabilis. Assumpta licet videantur satis manifesta, probantur sic, quoniam realitas communicabilis de se habet quod possit communicari ; realitati autem Dei incommunicabili repugnat ex natura rei, quod communicetur. Quod autem sit eadem omnino realitas, cui ex natura rei repugnat communicatio, et cui ex natura rei inest communicari, contradictionem implicat, nec intellectus hoc capere potest, etc.
Si ergo dicas quod istorum distinctionem fabricat Pater per actum intellectus sui, contra, ex hoc sequitur istud inconveniens, quod Pater in primo signo originis ante actum intellectus ita communicat paternitatem, sicut essentiam, quia tunc sunt omnia indistincta secundum istam responsionem.
Item secundo sic : Quod secundum aliquid sui convenit realiter cum aliquo, et per aliquid sui differt realiter ab illo, habet in se aliqua distincta ex natura rei. Sed Pater realiter convenit cum Filio per essentiam, et realiter distinguitur ab eodem per proprietatem relativam ; ergo in Patre essentia et relatio distinguuntur ex natura rei. Major probatur, quoniam illud per quod aliquid convenit realiter cum alio, est principium convenientiae realis, et ideo per quod aliquid differt ab activo ex natura rei, est principium distinctionis realis. Sed principium convenientiae realis et distinctionis realis est habens ex ratione sui distinctionem realem ; quod autem per idem ex natura rei habeant unitatem realem,et distinctionem realem, non est possibile.
Item, Beatus intuendo Deum videt deitatem et proprietatem ; aut ergo videt illa ut distincta objecta anteomnem actum intellectus, aut tantum videt illa ut distincta secundum diversos modos concipiendi idem objectum, scilicet Grammaticales et Logicales.
Et si primo modo, ergo sunt distincta ex natura rei, quia intellectus Beati cognoscit intuitive quidquid cognoscit de Deo. Cognitio autem intuitiva est rei,ut existit in se praesens ; ergo si cognoscit illa intuitive ut objecta formalia distincta, habent aliam distinctionem ante omnem actum intellectus, et ita ex natura rei erunt distincta. Si secundo modo, ergo non est major differentia in sic concipiendo essentiam et paternitatem, quam in concipiendo Deitatem et Deum, abstractum scilicet et concretum, et per consequens sicut est beatus in essentia, ita in paternitate et filiatione, et processione Spiritus sancti, et sic erit beatus in tribus objectis distinctis realiter ; et tunc si, per impossibile, quodlibet istorum destrueretur, adhuc esset beatus in objecto, quo destructo nil minus esset beatus, quae sunt impossibilia et absurda.
Et istud confirmatur auctoritate Augustini 7. de Trin. c. 4. ubi arguit quod si aliud est Deo esse, aliud subsistere, sicut aliud est Deo esse, aliud Patrem esse, relative ergo subsistit sicut relative gignit, ita jam subslantianon erit substantia, quia relativum erit. Similiter e converso in proposito, si proprietas relativa ex natura rei non distinguitur ab essentia, sed si, formaliter essentia ergo non est relative dicta ex natura rei ad se, et sic relatio non erit relatio. Alias auctoritates Augustini, et primam et tertiam rationem praedictam diffuse tractatas quaere alibi.
Dico ergo ad quaestionem breviter, quod essentia distinguitur a proprietate ex natura rei, ut natura absoluta a relativa, non tantum ut comparatur ad oppositum, sed ut comparatur ad essentiam et subjectum, quia nunquam potest intelligi relatio, cuicumque comparetur, sine respectu ad oppositum manente ratione relationis. Nec tamen est compositio propter hoc, quia alterum eorum includit infinitatem, propter quam est idem cuilibet, quod est in divinis, quia cum infinito nihil facit compositionem, quia transit in veram identitatem ejus.
Vel potest dici secundum Doctorem alium antiquum, scilicet secundum Bonaventuram, quod nec differunt tantum ratione, nec omnino realiter, sed quasi medio modo, scilicet secundum diversos modos habendi. Unde dicit in distinctione ista, quod proprietas differt ab essentia, non quia dicit aliam essentiam, sed modum alium se habendi, qui per comparationem ad essentiam vel personam dicit modum, nil addens ; in comparatione vero ad correlativum vere dicit rem et distinctionem. In quaestione etiam qua quaerit utrum proprietas sit persona? dicit quod tenendum est medium inter opinionem Praepositivi dicentis proprietatem nullo modo differre a personis, et opinionem Porretani dicentis proprietatem simpliciter differre a persona. Unde dicit quod quia una persona habet plures relationes, quae sunt vere relationes, patet de Patre, et plures personae eamdem proprietatem, patet de spiratione activa, et una persona secundum rem alio et alio modo se habet ad Filium et Spiritum sanctum, necessarium est concedere proprietatem aliquo modo differre a persona, et multo magis ab essentia, et non tantum per actum intellectus, sed ex natura rei. Et ex hac distinctione solvit multa argumenta, quae probant proprietatem non esse essentiam, patet ibi. Et ista distinctio, quam posuit inter essentiam et proprietatem, potest dici modalis, quia est ex natura rei praeter actum intellectus. Nec ista distinctio modalis arguit compositionem in persona, quia secundum eum, modus iste transit in essentiam, quae infinita est, et per consequens omnia quae sibi non repugnant. De ista materia patebit amplius in sequentibus quaestionibus, si hic aliquid sit omissum.
Ad argumenta est respondendum secundum opiniones istas, quod relatio importat respectum ad oppositum, et non essentia, et ideo verum est quod alio est Pater, et alio est Deus Secundum ultimam opinionem esset dicendum quod non omni modo nec praecise et eodem est Deus, et Pater, sed alio, ita quod alietas signata per ablativum attenderetur quantum ad modum, non quantum ad rem simpliciter, vel essentiam.
Ad secundum, cum arguitur quod idem non potest esse multa realiter, et unum realiter, verum est adaequate. Quando enim aliqua adaequate sunt eadem, unum non plurificatur sine alio. Exemplum de definito et definitione, subjecto primo et propria passione, licet non adaequate idem alteri potest plurificari sine illo ; potentiae enim animae, et si sint eaedem cum essentia animae, nulla tamen per se est praecise et adaequate tota animae essentia, quia tunc sicut una potentia fundatur in esse animae, ita fundaretur in alia potentia ; ergo dicit perfectionem animae virtualem, et est eadem cum anima virtualiter, sed non adaequate et praecise. Eodem modo de partibus compositi respectu totius compositi?; possunt ergo potentiae et partes plurificari, manente essentia animae una, et uno toto. Ita in proposito de proprietatibus respectu essentiae, quia nulla est adaequate, nec praecise eadem, cum nulla sit formaliter infinita ; est tamen quaelibet realiter eadem sibi, et quia non adaequate eadem, sed tantum hypostatice, ideo tantum sunt eadem inter se. Per hoc patet ad tertium et quartum et quintum argumentum.
Ad sextum dico, quod haec non est per se apud Logicum : Essentia est proprietas vel paternitas, quia nec est paternitas de se primo intellectu essentiae. Nec convenit sibi sicut passio et praedicatio unius de alio est accidentalis, dicendo : Paternitas est deitas, vel e converso. Nec tamen propter hoc sequitur quod est accidens in divinis, quia Genus per accidens praedicatur de Differentia, dicendo : rationale est animal ; inferius de superiori: animal est homo ; non tamen genus est accidens differentiae, nec inferius superioris. Licet ergo in divinis non sit accidens, quia omnia sunt per se, loquendo Metaphysice, est tamen ibi praedicatio per accidens, Logice loquendo, quia praedicatio communis est illis quae sunt idem per se, et per accidens idem.
Ad septimum videtur difficile respondere secundum artem Philosophi, primo Priorum, arguendo ex obliquis in secunda figura, quin sequatur conclusio, sicut arguo sic : Albedine non est corpus nigram, ergo albedo non est nigredo sic in proposito : Deitate non est Pater : paternitate est Pater ; ergo paternitas non est Deitas. Potest tamen dici quod adjioc quod sequitur conclusio, oportet majorem supponere tantum personaliter, et habere suppositionem personalem, ut negetur universaliter, scilicet per dici de nullo, sub hoc sensu : non deitate est Pater, id est,nihil quod est Pater est deitas?; vel ibi conclusio est: Deitas est Pater. Si autem supponat non personaliter, sed habeat simplicem suppositionem, tunc major est vera ; sed non sequitur conclusio : Non colore est corpus album, albedine est corpus album, ergo albedojion est color ; major est vera, ut totum illud, scilicet non colore, habet suppositionem simplicem, utpote formae corporis in communi, non ut habet suppositionem personalem, quia haec est falsa : Nullo colore est corpus album. Secundum autem suppositionem simplicem vera est, quia per formam corporis, inquantum color in communi, non est corpus album, sed per hunc colorem, scilicet albedinem.
Aliter potest major distingui, prout potest esse negatio causalitatis, vel causalitas negationis, nam per ablativum importatur causalitas. Si vero sit negatio causalitatis, sic major est vera sub hoc sensu, non eo quasi causaliter est Pater, quo Deus ; et sic intelligit Augustinus, quod non eo Pater quo Deus, et sic non sequitur conclusio. Patet in exemplo, non enim sequitur non animali causaliter : homo est homo, Socrates humanitate est homo, ergo Socrates non est animal. Si autem accipitur major ut dicat causalitatem negationis, sic major est falsa, quod deitate ut causa non est Pater. Non enim Deitas est causa quare aliqua persona sit Pater, nec causa quod aliqua persona non sit Pater, et haec distinctio est similis illi, qua dicitur quod potest esse affirmatio negationis, vel negatio affirmationis ; et etiam cum illa, quae dicit quod negatio potest includere affirmationem, vel affirmatio negationem.
Ad octavum dico secundum opiniones praedictas, quod proprietas distinguitur realiter ab essentia realitate relativa, secundum primam opinionem ; vel secundum modum se habendi ad oppositum secundum secundam, et non tantum per actus intellectus. Et uterque modus sufficienter dicit quomodo proprietas realis realiter potest constituere personam, et non essentia ; hoc enim sufficit ad distinctionem, licet non ad compositionem causandam.