F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
EX S. C. RITUUM 247
sui virtutis fidem fecisse ferebatur. Adeoque omnium insederat animis eius sanctitatis validaeque apud Deum tutelae opinio haud paucis comparata miraculis, ut Lycienses morientem adhuc Realinum sibi patronum inclamarent et deligerent atque ad eum testimonium a Christo editum passim transferrent: Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet.
Quapropter ipsius Beatificationis caussa, apud Sacram Ri- tuum Congregationem his omnibus haud immerito permotam, institui coepit, sumptisque probationibus ad iuris normam exa- ctis, controversis rite expensis, caeterisque omnibus absolutis, quae ex recepta consuetudine et Summorum Pontificum decretis praemittenda exhibentur, de singulari vitae ratione, integris mo- ribus eximiisque gestis, quibus ven. Bernardinus inclaruit, Ec- clesiaeque exemplo fuit et adiumento, disquisitio firmata est; et fel. rec. Leo Papa X I I illius virtutes heroicum attigisse culmen solemni sanxit decreto, pridie calendas sextiles an. MDCCCXXVIII. - Ad perficiendam deinde disceptationem de miraculis, quae, sequestro ven. Dei servo, patrata tradebantur, septies actum: nempe duplici antepraeparatorio coetu apud cl. me. Cardinalem Carolum Sacconi, causae Relatorem, XII calendas augusti an- no MDCCCLXVIII, et denuo, resumpta caussa, XVII calendas se- ptembres anno MDCCCXCII penes Cardinalem Caietanum Aloisi- Masella, S. R. C. Praefectum Caussaeque Ponentem in Cardinalis Sacconi vita defuncti locum suffectum ; triplici autem praepara- torio conventu in Apostolicis Vaticanis Aedibus, pridie idus ianuarias an. MDCCCLXXV; pridie calendas martias an. MDCCCXCIII, et iv nonas augusti eodem anno; demum coram Sanctissimo Domino Nostro Leone Papa X I I I in iisdem Vaticanis Aedibus pridie calendas maias an. MDCCCLXXVIII, et tertio idus martias an. MDCCCXCIV, novissima de miraculis disquisitione rite habita, in qua et Rmi Cardinales et Patres Consultores huius Sacrae Rituum Congregationis, ad generalia comitia rursum coacta ad- vocati, suffragium singuli protulere Sanctitas vero Sua, omnium audita sententia, in re tanti ponderis non illico mentem decla- rare censuit, adhortata interea omnes vehementer, ut in gravis- simo hoc iudicio supernae claritatis auxilium effusis precibus enixe efrlagitarent. Hodierna autem die feria tertia a Domin. xxvi post Pontecosten, qua festum S. Stanislai Kostkae e Societate Iesu percolitur Eucharistico sacrifìcio religiosissime litato, Pon- tificio solio in hac Vaticani aula assidens, ad se accersiri iussit