REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Sententia D. Thomae, ideo non esse compositionem in persona, quia essentia et proprietas sola ratione distinguuntur, rejicitur, quia quae sola ratione differunt, utrumque, aut alterum, est ens rationis. Sententia Henrici, ideo non esse compositionem, quia relatio dillert secundum quid tantum in comparatione ad oppositum, et alia D. Bonaventurae asserentis relationes distingui ab essentia penes diversos modos se habendi, rejiciuntur sex rationibus.
sentia et relatio distinguuntur tantum secundum intelligentiae rationem, et nullo modo realiter, contra quos argutum est in praeced. quaest. et etiam arguo contra eos hic : Quaecumque distinguuntur ratione, aut utrumque, aut alterum est tantum ens rationis ; sed nec essentia, nec relatio originis est tantum ens ranis fabricatum per actum intellectus ; ergo, etc. Minor patet quantum ad utrumque membrum, quia si essentia in divinis, a qua oriuntur omnes relationes originis, esset tantum ens rationis, et quidquid est ad intra, nihil in divinis esset ens reale, sed tantum ens diminutum. Relatio autem originis non est ens rationis in divinis, quia si sic, cum personae constituantur in esse personali per relationes originis, sequeretur quod personae non distinguerentur realiter, quia si constituentia sunt entia rationis, et constituta, quod est error Sabellii. Major probatur, quia si aliqua distinguantur tantum ratione, ergo unitas propria cujuslibet, secundum quam distinguitur aliquid ab eo, est tantum unitas rationis, quia unumquodque per hoc quod est unum, est indivisum a se, et divisum ab omni ab alio ; ergo et entitas, quam consequitur unitas, erit tantum entitas rationis ; ergo utrumque, vel alterum est ens rationis.
Alia est opinio, quae ponit quod essentia et relatio dislinguuntur realiter, non simpliciter, sed re absoluta et re relativa, et secundum hanc opinionem esset dicendum quod simplicitati divinae per se non repugnat talis distinctio realis.
Opinio etiam ponens relationem distingui ab essentia secundum alium modum se habendi realem, poneret simplicitatem divinae personae bene posse compati talem distinctionem modalem realem ab essentia, quae pro tanto potest dici realis, quia non est per operationem intellectus.
Contra utramque opinionem arguo, quia non est talis distinctiorealis inter proprietatem et essentiam, quia ex quibuscumque qualitercumque distinctis ex natura reiest aliquod unum, alterum illorum est actus, alterum potentia. Si ergo essentia et relatio distinguuntur qualitercumque ex natura rei, et ex eis est persona, ergo alterum erit actus, alterum erit potentia, et per consequens persona ex natura rei erit composita compositione quae destruit simpliciter ejus simplicitatem ; ergo, etc. Major probatur, quia si ex quibuscumque distinctis est aliquid unum, aut aliquis unus, aut in illo uno tertio, quod constituunt, est praecise hoc et hoc, et nulla habitudo eorum ad invicem, ergo tunc non est aliquid unum exeis ; et ita persona non erit unitatem habens, aut in illo terlio, nec tantum est hoc et hoc, sed habitudo eorum ad invicem, et tunc cum non possit esse vera habitudo eorum ad invicem, qua ex eis fiat verius unum, quam habitudo actus, quia quaecumque alia habitudo ponatur, et non haec, non erit unum ex eis ; ergo cum persona divina sit verissime una, sequitur quod unum constituentium ipsius sit actus, alterum potentia.
Item, omnis res, (accipiendo rem generalissime) habens distinctionem ab alia re qualitercumque, aut est ens informans, aut informatum, auL per se existens, nec informans, aut informatum ; ergo si relatio sit res distincta ab essentia, aut ergo sic, vel sic. Non primo modo, nec secundo modo, quia sic esset actus, vel potentia respectu essentiae, et per consequens faceret compositionem in persona. Si sit res tertio modo, scilicet per se subsistens, sequitur quod proprietas per se subsistat sicut persona, et sic persona non includeret essentiam ut aliquid sui, sed tantum relationem, quod est impossibile.
Dices ad has rationes secundum opinionem secundam, quod quia relatio suo modo est res, ideo suo modo actuat et informat essentiam, non tamen facit ad compositionem essentiae in persona, quia actus qui tantum inest alicui respectu alterius, et non in se absolute, non facit compositionem.
Contra, majorem oportet ponere simplicitatem in persona divina, et minorem compositionem et distinctionem relationis ab essentia, quam sit inter fundamentum et quamcumque relationem in creatura, ponendo quod in creaturis distinguatur realiter relatio a fundamento. Sed in creaturis relatio non ponitur actus absolutus fundamenti, sed tantum actus respectivus, ut actus fundamenti respectu alterius ; ergo non stat cum simplicitate personae divinae quod relatio sit actus, etiam respectivus, informans essentiam in respectu ad alterum.
Item, oportet sic salvare simplicitatem divinam, ut ratio, quae est causa simplicitatis in persona, ponat habens esse id quod habetur, 9. de Trin. cap. 6. 4. et Extra de sum. Trin. et fid. cap. Firmiter credimus, et cap. damnamus : Talis est simplicitas personae, ut habens sit illud quod habetur. Sed ponere relationem esse actum respectu fundamenti quomodocumque informantem illud, non est ponere fundamentum esse proprietatem vel relationem, quae habetur ; ergo oportet ponere majorem identitatem relationis ad essentiam, quam quod sit actus essentiae ipsam informans relative, vel respective.
Item, tertio sic : Relatio transit in essentiam secundum communes opiniones Magistrorum, quod et verum est, tunc arguo sic : Illud quod manet, manet ac si nullo modo transiret. Sed si relatio sit realiter realitate sua distincta ab essentia, manet ac si nullo modo transiret ; ergo nullo modo transit in essentiam. Minor probatur, quia si relatio transiret in essentiam, non distingueretur ab ea realiter, nisi realitate relativa ; ergo si modo ex natura rei sic distinguitur ab ea, sequitur quod modo sic manet, ac si non transiret in eam.
Quarto, potest argui per rationem factam in priori, quia non video quomodo posset solvi secundum istas opiniones, quia si relatio sit distincta realitas a realitate essentiae, aut ut sic est essentia creata, aut increata ? Si increata, ergo ut est realitas distincta ab essentia divina, est tantum essentia divina, quai sola est increata. Si creata, igitur est creatura.
SCHOLION II.
Resolvit Doctor inter proprietates et essentiam dari distinctionem ex natura rei, ante omne opus intellectus, quae tamen est tantum dislinctio secundum quid, pro quo notat quatuor esse distinctionis perfectae conditiones, et quartam, eas complere, et tres illas ostendit esse inter naturam et proprietates, sed defectu quartae non est distinctio simpliciter ; quarta autem est quod non sint idem realiter. Explicat quomodo sunt non idem formaliter, vel identitate adaequata, quia essentia ad plura se extendit, quam proprietas, estque infinita, et proprietas non. Vide Doctorem in Oxon. 1. d. 2. q. 7. a n. 4. d. 8. q. 4. a n. 7. Quomodo autem non obstante hac distinctione stet summa Dei simplicitas, declarat Doct. ibid. d. 5. a num. 4. et d. 8. q. I.
Respondeo ergo ad quaestionem, et dico quod cum simplicitate divinae personae stat quod relatio non tantum per actum intellectus distinguitur ab essentia, quasi quod relatio sit nihil, nec etiam distinguitur ex natura rei, quod relatio sit alia realitas a realitate essentiae.
Sed tunc videtur quod relatio sit nihil, quia ex quo nec sola ratione distinguitur ab essentia, nec est alia realitas ab illa, videtur quod nullo modo distinguatur ab ea, quia inter ens rei et rationis nihil mediat.
Dico quod essentia et relatio sic distinguuntur, quod ante omnem actum intellectus haec proprietas distinguitur ab essentia secundum quid; sed distinctio realis aliquorum secundum quid potest intelligi dupliciter. Uno modo, ut haec determinatio secundum quid referatur ad realitalem, et sic opiniones priores voluerunt essentiam et relationem distingui secundum quid, quia realitas relativa non dicit realitatem simpliciter, sed cum determinatione realitatis relativae, ut dicit opinio prima.
Secunda etiam opinio dicit quod relatio dicit alium modum super essentiam, modus tamen non est simpliciter, sed modus talis rei.
Sed non sic pono ego essentiam et relationem distingui realiter secundum quid, quia tunc esset sensus, quod distinctio essentiae et relationis esset distinctio realitaLum secundum quid, quod est inconveniens, quia essentia est res simpliciter, cum sit formaliter infinita. Alio modo potest haec determinatio secundum quid referri ad distinctionem, ut sit sensus, quod essentia et relatio ex natura rei distinguuntur secundum quid, et sic est verum quod distinctio essentiae et relationis est rei simpliciter, et distinctio secundum quid. Quomodo autem hoc possit intelligi, declaro sic :
Ad hoc quod aliqua simpliciter distinguantur, requiruntur quatuor conditiones. Prima est, quod sit aliquorum in actu, et non in potentia tantum, quia non distinguuntur ea, quae sunt in potentia in materia, et non simpliciter, quia non sunt in actu. Secunda est, quod sit eorum, quae habent esse formale, non tantum virtuale, ut effectus sunt in causa virtualiter, et non formaliter. Tertia est, quod sit eorum, quae non habent esse confusum, ut extrema in medio et miscibilia in mixto, sed eorum quae habent esse distinctum propriis aclualitatihus. Quarta, quae sola est completiva distinctionis perfectae, est non identitas, ut patet per Philosophum 5.
Met. cap. 9. ubi dicit diversum et distinctum esse idem.
Illa ergo distinguuntur perfecte, quae secundum esse eorum actuale, proprium et determinatum, non sunt eadem simpliciter ; et illa distinguuntur secundum quid, quae non habent non identitatem simpliciter, sed tantum non identitatem secundum quid; diversitas autem in omnibus tribus primis conditionibus salvata identitate, est distinctio secundum quid. Essentia autem et relatio habent tres primas conditiones, nam non habent potentiale virtuale, nec confusum, sed actuale formale, et proprium, et determinatum, quia est ita perfecte essentia secundum omnes tres praedictas conditiones in prima, ac si nihil aliud esset ibi. Similiter paternitas est ita perfecte ibi, ac si nihil aliud esset ibi praeter eam. Eis tamen non convenit quarta conditio, quae .est completiva distinctionis, scilicet non identitas, quia non habent non identitatem simpliciter,sed tautum non identitatem secundum quid, quae est secundum tres conditiones, quia quantum ad illas tres conditiones distinguuntur ; sunt enim idem simpliciter, quia alterum illorum est infinitum formaliter, scilicet essenlia ; infinitum autem est idem cuilibet enti sibi compossibili, cui enti repugnat, etiam aliquo modo perfici, vel actuari, quia si posset sibi alia perfectio superaddi, ulterius esset compossibile cum eo, et per consequens non esset simpliciter infinitum ; relatio autem originis est sibi compossibilis, cum oriatur ex foecunditate ejus, ut patuit supra ; et ideo relalio est sibi eadem perfectissima identitate, ac si nullo modo distingueretur ab ea, et ideo non identitas eorum est tantum secundum quid, et per consequens distinctio eorum non identitas secundum quid.
Potest autem essentiae et relationis distinctio vocari distinctio ex natura rei, quia ita est non identitas eorum secundum quid, ac si utrumque ex natura rei actualiter proprie et determinate existeret sine alio.
Sed quomodo est essentiae et relationis non identitas secundum quid? Respondeo, ibi est duplex non identitas, non identitas formalis, et non identitas adaequata, et utraque est non identitas secundum quid, quia simul stant cum identitate simpliciter ; habent enim essentia, et relatio primam non identitatem, id est, formalem non identitatem, quia relalio formaliter non est essentia, nec e converso.
Dicuntur autem aliqua non habere identitatem formalem, quando unum non est de per se et primo intellectu alterius, ut definitio, vel partes definitionis de intellectu definiti, sed quando neutra includitur in formali ratione alterius, licet tamen sint eadem realiter, sicut ens et unum dicuntur eadem 4. Metaphysicae, cap. 2. formalis enim ratio entis non est de per se intellectu unius, cum unum sit passio, et passio non sit de formali intellectu subjecti, et tamen sunt eadem realiter, ut probat ibidem Philosophus et Commentator.
Nunc autem si essentia et relalio in divinis definirentur, neutrum caderet in definitione alterius, nisi ut additum ; ergo essentia non est de formali intellectu paternitatis, nec e converso. Sed differunt formaliter, et habent non identitatem formalem et quidditativam, et formalis ratio essentiae est esse ad aliud, quae differunt quidditative, et tamen propter non identitatem formalem non sequitur quin unum simpliciter sit idem alteri. Patet de ente et passionibus, et hoc etiam in proposito propter infinitatem alterius extremi. Item, essentia et proprietas non sunt eadem identitate aedaequala, cujus sunt illa, quorum neutrum ex- cedit alterum, sed est praecise illud, et nec majus, nec minus, ut definitio et definitum.Non adaequata identitate dicuntur illa, quorum unum excedit alterum, vel unitas unius excedit unitatem alterius, ut se habet animal ad hominem ; essentia autem et proprietas non sunt eadem adaequate, quia unum excedit aliud, et e converso. Excessus autem unius respectu alterius, et non adaequate, potest intelligi dupliciter, vel secundum praedicationem, et non convertibilitatem, et sic se habent animal et homo inadaequate, quia animal praedicatur de pluribus quam homo.
Alio modo secundum virtutem et perfectionem, et sic homo excedit animal, et forma materiam. Primo modo proprietas transcendit essentiam, quia de pluribus praedicatur quam essentia formaliter ; essentia enim secundum Damascenum lib. 1. Orlhod. fid. c. 4. tantum est communis tribus personis communitate reali ; proprietas autem, ut prius ostensum est, prout abstrahitur ab hac vel illa, et tertia, paternitate, filiatione, et processione, est communis eis communitate rationis, et praedicatur de eis formaliter et in quid, et sic proprietas non est eadem essentiae ad aequate secundum praedicationem ; e converso autem essentia excedit proprietatem secundum virtutem et perfectionem.
Patet ergo quod essentia excedit proprietatem, quia ipsa est formaliter infinita, proprietas non, quia non est sibi eadem identitate adaequata ; nec tamen hoc impedit quin possint esse simpliciter et absolute eadem. Sic in creaturis: sunt aliqua simpliciter eadem, et tamen non identitate adaequata ; quamvis enim potentia animae sit simpliciter eadem cum ipsa anima in qua est, non tamen adaequate eadem illi, quia non est tota anima secundum suas potentias, quia tunc fundaretur una potentia in alia potentia, ut intellectus in voluntate, sicut fundatur in essentia animae ; nisi etiam multa essent eadem simpliciter, quae non sunt eadem adaequate, sequeretur quod forma accidentalis, ut albedo, esset composita realiter. Nam si ratio coloris, a qua accipitur ratio generis, esset alia realilas ab illa, a qua accipitur ratio differentiae specificae albedinis, tunc albedo esset composita ex duabus realitalibus, quod negatur communiter ; sunt ergo una realitas haec duo in albedine, et tamen neutrum adaequate est realitas albedinis per c se, quia tunc unum, vel alterum superflueret. Unde hic color in albedine et nigredine est ejusdem rationis, nec est adaequate albedo, nec nigredo, et praecedit differenliam utramque secundum eamdem rationem, quia individua generis non sunt alterius rationis, differentiae tamen specierum, ut albedinis et nigredinis, sunt alterius rationis. Ex dictis sequuntur corollaria, . quia enim proprietas manet in persona secundum suam formalem rationem, et essentia secundum rationem formalem essentiae, et e converso, sequitur quod utrumque habet quod sequitur suam rationem formalem, ut essentia, esse ad se, et relatio, esse ad aliud. Item, quia non est identitas formalis essentiae ad relationem, nec e converso, ideo non oportet quod quidquid convenit formaliter uni, conveniat alteri, ut simpliciter si Pater referatur ad Filium, non oportet quod secundum essentiam referatur. Item, quia essentia et proprietas non sunt eadem adaequate, non oportet quod una proprietas sit eadem alteri, licet sint idem essentiae, quia quando aliqua duo comparantur ad aliquid secundum esse illimitatum ad ipsa, quia tamen illa comparata non sunt adaequate ipsum, ideo non oportet illa esse eadem inter se, licet sint eadem tertio. Exemplum, Deus est hic cum aliquo, et Deus est Romae cum illo, qui est ibi, non tamen ille homo qui est hic, et ille qui est Romae sunt simul. Similiter Deus est nunc cum Socrate, qui est nunc, et eril simul cum Antichristo futuro ; ergo sequitur quod futurum et praeteritum erunt idem inter se, nec praeteritum et futurum sunt simul inter se. Ita est in proposito : Essentia divina .est infinita formaliter ; et ideo non oportet quod si aliqua proprietas sit eadem essentiae, et alia similiter, quod propter hoc sunt eadem inter se, quia absolute a tertio aufertur causa identitatis eorum. Huic dicto concordat Augustinus 7. de Trin. c. 3. in fine : Omnis natura quae relative dicitur, est aliquid excepto relativo, et propter hoc concludit in principio 3. c. Propter quod si Pater non est aliquid ad se, non est omnino quod relative dicatur ad alterum, et hoc est non tantum secundum actum intelligendi ; ergo praeter omnem operationem intellectus aliquid ad se, est praeter relationem quam habet. Idem ibidem : Non eo Verbum quo sapiens, sed eo Verbum quo Deus identitate ; ergo non est Verbum quo Deus, vel sapientia formaliter, quia distinguuntur secundum suas rationes formales secundum istam viam.
Iste enim est ordo unitatum in divinis, primo est unitas essentiae. Hanc unitatem sequitur distinctio formalis essentiae et proprietatis, quae est unitas identitatis ; et ista distinctio est talis quod eam potest praecedere aliqua distinctio rationis, sed non necessario praeexigitur ad illorum distinctionem, quia nunquam distinctio, quae est ex natura rei vel realis, necessario praeexigit distinctionem rationis, sicut nec unitas realis unitatem rationis. Post distinctionem essentiae et relationis, secundum quid, seu formalem, sequitur distinctio personarum, quae necessario praeexigit distinctionem essentiae et proprietatis ex natura rei, quia cum essentia et proprietas constituant personam realem, nisi illa distinguantur aliquo modo realiter, ut dictum est, persona non esset nisi ens rationis ; haec autem distinctio proprietatis ab essentia est secundum quid ex natura rei, ut dictum est. Non quod ly secundum quid dicat aliquam imperfectionem, sed negationem imperfectionis, quia dicit illam habere distinctionem, vel non identitatem secundum quid, propter infinitatem alterius extremi ; si enim unum simpliciter distingueretur ab alio, neutrum esset simpliciter infinitum, quia infinitas unius tollit non identitatem et distinctionem eorum simpliciter, et hoc ideo est, quia non est adaequata, nec secundum praedicationem, ut prius patuit.
Ad primum principale patet responsio per jam dicta. Cum dicitur, quod dicitur secundum substantiam, non dicitur secundum relationem, dico quod ly secundum notat perseitatem primo modo, quia quod secundum se est mere absolutum, nullam relationem dicit ex sua ratione formali, et sic capitur ab Augustino, quod secundum substantiam non dicit relationem, verum est, ut dicit non esse de formali intellectu alterius primo modo, et ideo distinguuntur formaliter, et secundum quid, sed non simpliciter propter infinitatem alterius extremi, quod est idem cum quolibet sibi compossibili.
Ad auctoritatem Augustini in oppositum, patet responsio, quod scilicet Deus propter sui simplicitatem sit quidquid habet, excepto eo ad quod relative dicitur verissima identitate, non tamen adaequate et formaliter, ut prius patuit. Licet enim homo et animal sint eadem verissima identitate, non tamen adaequate et formaliter, quia ratio hominis accipitur a differentia specifica, scilicet a rationalitate ; ratio animalis ab anima sensiliva. Patet etiam hoc idem de ente et uno, albedine et colore, ubi cum distinctione formali stat vera identitas, licet non adaequata, id est, secundum convertibilitatem, nec secundum virtutem et perfectionem.