F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
EX S. C. RITUUM 249
sanctitatis speciem excitasse non immerito perhibetur. Hanc enim, in suburbio Genuensi, Ponte Decimo, piis parentibus or- tam, mire a teneris ad pietatem indole et facultate factam, atque anno reparatae salutis MDCCLVIII, die ipso solemniis in honorem purissimi Mariae sanctae Conceptus consecrati, in Eugubino a S S m a Trinitate asceterio, nuncupatis votis Deo obstrictam, usque eo vitae tempus recte integreque exegisse perennia monumenta testantur, ut praeclarum omnimodae virtutis non tam decus quam fere prodigium haberetur. Ea autem cum laude sibi con- creditis, iisque gravibus, perfungebatur muneribus, qua vix sextum et trigesimum annum ingressa, unanimi sanctimonia- lium assensione et apostolica exorata venia, percelebris Eugu- bini monasterii antistita renuntiata s i t ; et incepto, diutino licet aftlictata morbo, et, remediis in irritum cadentibus, duodeviginti annos lectulo defixa, quoad tamen vitam transegit, eximie et in exemplar perstiterit. Christo siquidem coniunctissime adhae- rens, haustasque ab ipso vires singularem in modum adepta, uberrimos illos attulit fructus, quibus omnia, quae in virginum virtute praestantium vitis insignia ad pietatem cognovit, ea sibi ad imitandum selegerit, inque sua degendi ratione referre sit conata. Quod eiusmodi evasit, ut nihil ei magis cordi esset, quam fidei scientiam, morum puritatem ferme ad angelorum cando- rem exactam, sui abnegationem, vigilem vel in rebus perarduis prudentiam, et mandi contemptum, non modo colere sed etiam adeo in deliciis habere, ut de ea testimonium ab Apostolo pro- latum posset iure evulgari : Virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. Ad illud autem animum spe- ciatim adiunxerat, quo flagrantissima Deum charitate unice adamaret, nihil nisi caelum spectaret, tempus omne ita oratio- nibus daret, ut eas ad multam noctem producens in rerum di- vinarum commentationem se totam abderet, castasque flammas aleret ac magis magisque in dies augeret effusis indesinenter ad sanctos coelites precibus ac potissimum ad Deiparam Vir- ginem, quam matrem compellare solebat. Mirum proinde non accidit, si, innumeris vexata ac penitus attrita cruciatibus, asper- rima et acerbissima quaeque forti et libenti animo non ferret modo, verum etiam discuperet, proprias laudes omnino fasti- direi, crucemque insigne esse Dei donum cum maxime exo- ptandum et autumaret et alios doceret. Hinc etiam, dum infandae per saeculum XVIII grassarentur impietates altiusque in dies ra-