F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
250 EX S. C. RITUUM
dices agerent, omnibus ad salutem praesto erat, et non tam hortatu quam exemplo alios ad religionem, quo valeret studio, acriter exacuebat. Moniales vero praestes continenter excitabat, monens ut ad pietatis fastigium contenderent, Dei honorem re- bus omnibus potiorem ducerent, vitaque ad Evangelii discipli- nam composita, se divinae committerent voluntati, nihilque magis haberent in optatis quam ut, caritatis studio actae, vir- tutem impigre provehere eniterentur, et, Dei amorem quum in se tum in aliis foventes studiosissime, ad perfectionem christia- nam animos vehementer incenderent. - Ut autem coeperat, sic pergere nunquam destitit, donec diuturnitati morbi in ex- tremum vitae discrimen adducta, veniam moniales, magna animi dimissione, rogavit; cumque exitum sibi imminere, praenlinciato die, placide persentiret, ut magna Dei Mater labis ab origine nescia a suis coleretur impense, veluti testamento mandavit. Atque omnium desideriis et lacrimis honéstala, Christi conspectu tandem ut frueretur exoptans, eius in adloquiis complexuque suavissimo ex humanis rebus exempta quievit, annos nata octo et quinquaginta.
Quamquam caelestem potius quam terrestrem, vitam in Christo absconditam duxerat ven. Dei famula Isabella, delite- scere tamen haud potuit eius sanctitatis fama. Quin tum ad con- terráneos, tum Italiae fines excedens ad caeteros Europae po- pulos, divinis clarescens gratiis, late manavit; multisque sacro- rum Antistitibus, Patribus Cardinalibus aliisque insigni virtute viris magnam sui admirationem ingessit, qui tantam reveriti innocentiam, Isabellam cum S. Teresia conferre et beatam co- gnomine appellare non dubitarunt. Heroicas quippe eius virtutes, supernis affluentes charismatis, non modo fama vel ad exteras gentes diffusa, sed etiam prodigiis, quae, dum ipsa in terris ageret et postquam ad coelestes advolavit, Clara Isabella depre- cante, patrata efferebantur, Deus commendare et augere non defuit. Quapropter ordinaria de eius vita rebusque gestis inqui- sitione, non multo post obitum, incoepta et facile dein ad iuris normam persoluta, ceterisque omnibus integre servatis et per- actis, quae ex Apostolicis constitutionibus canonicisque prae- scriptionibus praehabenda ac praestanda decernuntur, Sac ra Rituum Congregatio ad examen de virtutibus merito devenit. Atque triplici hac de re actione disceptatum: prima, scilicet IV calendas décembres anno MDCCCLXXXII in Aedibus Rmi Car-