REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Rejecta sententia, quae Porretano attribuitur, nimirum proprietates esse personis affixas, et Praepositivi dicentis personas constitui seipsis, de quo actum d. 26. num... resolvit quod persona est eadem proprietati, et e contra, sed non adaequale.
Et rem bene declarat optimis exemplis, et dicit quod persona est formaliter proprietas, quia includit illam, non e contra, neque hinc sequitur hanc esse praedicationem formalem : Pater est paternitas, logice loquendo. Vide Doctorem in Oxon. I. d. 2. q. 7. a n. 4. et d. 8. q. 4. a n. 17.
Hic non rejicio opiniones aliquas, quia omnes moderni dicunt quod sunt idem, licet imponatur aliquibus antiquis Doctoribus, qui hoc voluerunt dicere, sicut Porretanus, qui dixit proprietatem realiter differre a persona, quia proprietas est sicut aliquid affixum personae, et non est ipsa, ut sibi imponitur ; sed inquantum hoc intellexit, ut imponitur sibi, et ut verba sonant, falsum dixit. 8i autem intellexit proprietate affigi personae, ut Boetius dicit eas affigi, ut persona non sit secundum eam aliquid formaliter ad se, sed ad oppositum, quasi extrinsecum, sic bene possunt dici affigi quasi ad aliud habens, et denominari, vel denominans relativum, et sic bene dixit. Imponitur etiam Praepositivo quod Voluit proprietatem esse personam, et nullo modo differre ab ea, sicut patet per opinionem suam, distinctione 26. et ibi improbatur.
Contra quam opinionem pono hic rationem specialem talem ; una persona potest habere, et habet plures proprietates. Patet de paternitate et innascibilitate in Patre ; plures personae habere possunt unam et eamdem proprietatem, ut Pater et Filius spirationem activam ; sed hoc est impossibile, si nulla esset distinctio inter proprietatem et personam, cum nulla proprietas sit tantum persona prima, nec tantum una insit primae personae, etc. Hic etiam sunt opiniones superius positae de distinctione proprietatis et essentiae, et ibidem improbatae, et sic eodem modo possunt improbari secundum dicta in quaestione praecedenti. Respondeo ad quaestionem, quod proprietas et persona sunt idem simpliciter, et tamen distinguuntur ex natura rei secundum quid, quia non sunt formaliter eadem. Primum patet, omne totum habet aliquam identitatem ad suam partem, quam continet ; igitur ubi non est totum et pars, nec aliqua imperfectio formaliter, sed aliquid correspondens istis, quorum unum est aliquid alterius, licet non pars, inter ista est aliqua identitas. Sed persona est quasi quoddam totum, quod habet essentiam et proprietatem ; ergo inter illa est identitas vera, non identitas secundum quid, vel partialis, quia unum eorum est infinitum, et infinitum, nec est pars, nec habens partem, quia tunc esset componibile cum aliquo, vel aliquid sibi ; ergo eorum est identitas vera et perfecta.
Secundum patet, scilicet quod proprietas et persona distinguuntur secundum quid ex natura rei, non quod alterum distinctorum sit res, vel ens secundum quid, sed quod distinctio eorum est secundum quid. Patet, quia eorum est non identitas secundum quid, quae attenditur per non identitatem formalem, et non identitatem adaequatam. Primum patet sic : Secundum enim quod identitas fundatur in persona, et terminatur ad proprietatem, secundum hoc persona et proprietas sunt formaliter idem, quia persona ut quoddam totum includit in sua formali ratione ipsam proprietatem, ut aliquid sui, ut homo includit animal, vel rationale formaliter, non tamen e converso ; sed e converso, ut identitas fundatur in proprietate, et. terminatur ad personam; sic non est proprietas cum persona idem formaliter. Exemplum de homine, qui est idem formaliter rationali, quod includit formaliter, non tamen e converso, sicut nec pars est formaliter cum toto, nisi quatenus totum includit partem, cui secundum partem est idem ; persona enim ut quoddam totum includit essentiam, quae non est de formali ratione proprietatis ; et ideo licet Pater sit formaliter idem suae proprietati, ut alicui sui, non tamen e converso.
Dices, si Pater est formaliter idem paternitati, haec erit praedicatio per se et formalis: Pater est paternitas, quia Pater includit formaliter paternitatem, ut homo rationalitatem.
Respondeo et dico quod non sequitur quod Pater est paternitas, nisi paternitas significaretur sub modoconvenienti aliquo, sed si accipiatur modo convenienti ad subjectum, tunc vere et formaliter potest praedicari de subjecto. Exemplum, homo formaliter includit animam, haec tamen non est vera: homo est anima, sed haec, homo est animatus. Ita in proposito, licet haec non sit vera: Pater est paternitas, haec tamen est vera et formalis : Pater est Pater; vel: Pater est idem quod paternitas, prout ly Pater in subjecto stat substantive, et in praedicato adjective.
Sic ergo patet quomodo proprietas et persona non sint eadem formaliter, nec etiam sint eadem adaequate, nec secundum perfectionem, nec secundum praedicationem, sicutdictum est prius de essentia et proprietate ; persona enim includit formaliter essentiam ut aliquid sui, et proprietatem ; ergo persona excedit proprietatem secundum perfectionem, quia magis accedit ad infinitatem ; proprietas autem excedit personam secundum praedicationem, quia praedicatur per se et formaliter de omnibus notionalibus, quae sunt quinque, persona vero de tribus tantum, ut de Patre et Filio et Spiritu sancto.
Ad primam rationem in oppositum, dico quod illud quod est idem formaliter et adaequate alicui, non determinat ipsum, quia tunc idem determinaret se ; quod vero non est idem alteri formaliter, nec adaequate, dummodo sit sibi idem realiter, potest dici ipsum determinare formaliter, ut patet de anima respectu hominis ; dicitur enim homo animatus.
Ad secundum patet per idem, quia quod est idem alicui, omni modo formaliter et adaequate non est in eo ; sed quando non est sic sibi idem, non est inconveniens quod dicatur in eo esse formaliter. Patet in exemplo priori jam dicto.
Ad aliud diceret unus Doctor, qui non ponit aliqua distingui realiter, nisi per oppositas relationes, et non disparatas, quod proprietates in persona eadem non distinguerentur, nisi sola ratione. Alius Doctor ponens Spiritum sanctum distingui realiter a Filio, et si non haberet oppositam relationem ad ipsum, etsi non procederet ab ipso, dicit quod in eadem persona distinguerentur tales proprietates realiter relativae.
Sed quomodo prior opinans respondeat ad argumentum, non video, quin necessario sequatur unam proprietatem de alia praedicari ; dicit tamen in uno loco quod una non praedicatur de alia propter distinctionem eorum secundum rationem, sicut licet attributa non distinguantur realiter, sed tantum ratione, ut sapientia et bonitas, unum tamen non praedicatur de altero, quia altributum sapientiae non est attributum bonitatis.
Sed istud est nihil, licet enim secundum rationem nomen attributi sapientia non sit bonitas quoad nomen secundae intentionis, quia hoc attributum non est illud, tamen res primae intentionis praedicatur de re primae intentionis, et non praedicatur de re secundae intentionis, ut vere dicatur quod sapientia est bonitas, et hoc ipsi concedunt; in creaturis enim haec est per se : homo est animal, in nominibus primae intentionis, cum secundum nomina secundae intentionis neutrum praedicatur de alio ; non enim dicimus quod species est genus, vel quod homo est species, vel genus, sed animal. Ita in proposito, dicetur quod notio paternitatis, quod est nomen intentionis secundae, non est notio spirationis activae, licet una sit alia, cum sint idem re differentes secundum quid, vel sola ratione secundum illam opionem.
Ideo dico aliter, quod in proprietatibus essentialibus una praedicatur de alia, quia quaelibet est formaliter infinita, et ita facta abstractione qualibet, etiam a subjecto, vel a fundamento, semper manet sufficiens ratio identitatis eorum, et quare unum praedicatur de alio relative ; proprietates vero relativae non sunt formaliter infinitae, sed tantum identitate ratione subjecti vel fundamenti, et ideo licet sint idem cum essentia vel persona, tamen quando abstrahuntur ab istis, aufertur ratio identitatis eorum, et per consequens neutrum potest praedicari de alio. Similiter attributa, ut sapientia et bonitas, non dicunt relationes oppositas, nec disparatas reales, et ideo unum potest praedicari de alio: sed relationes ejusdem personae licet non sunt realiter oppositae, tamen sunt realiter disparatae, et ideo neutra dicitur de alia.
Ad ultimum cum dicitur, si paternitas et Pater sint idem, ergo paternitas diceretur generare, sicut Pater. Dico quod non sequitur, quia quando praedicationes variantur, etsi medium non varietur, non sequitur conclusio, propter fallaciam accidentis, et propter quatuor terminos positos in tali illatione, ut dictum est supra; majore enim existente de necessario, et minore de contingenti, non sequitur conclusio propter fallaciam accidentis, et propter quatuor terminos positos in tali illatione, ut dictum est supra. Nunc autem haec est vera: Pater generat, quia, sicut dictum est alias, omne verbum, et participium et gerundium sunt adjectiva, et significant idem, et sunt in conditione ad suppositum, et ideo de quocumque praedicantur, formaliter praedicantur, tanquam forma sibi adjacens et Inhaerens. Sed in minori cum dicitur: Pater est paternitas, haec est vera per identitatem, et non formaliter, sicut major; et ideo non sequitur conclusio illata: ergo paternitas generat, quia tunc denotaretur inesse formaliter generatio paternitati, ut. supposito, quod falsum est. Unde ex altera vera formaliter, et ex altera per identitatem, nunquam sequeretur conclusio vera formaliter, sicut nec ex altera affirmativa, et altera negativa sequitur conclusio affirmativa, sed tantum negativa, quia conclusio sequitur conditionem debilioris praemissae.