Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum persona sit idem cum essentia ?
Alens. I. part. q. 68. m 5 art. 2. et 6. sig. 3. D. Thom. I. p. q. 28. art. 2. et 39. art. 2. et q . 7. de verit. art. 8. llenric. in summa art. 56. et quodl . 5. q.6. D. Bonavent. 1. d. 33. q. 1. et 2. Richard. ibi art . 2. q. 1. Capreol d . 2. q. 3. Duranti. 9. 2. Doctor in Oxon. q. unica, et d. 2. q. 7. et d. 8. q. 4.
Circa distinctionem trigesimam quartam quaeritur: Utrum persona sit idem cum essentia? Quod non videtur. Hilarius de Trinitate l.Non est idem natura, et res naturae, sicut nec homo, et quod hominis : ergo non est idem Deus, et quod Dei. Per rem naturae intelligit personam, et per naturam Deum ; ergo, etc.
Iterm, quaecumque uni eidem sunt eadem, inter se sunt eadem ; si ergo duae personae sint eaedem essentiae, erunt eaedem inter se, quod est impossibile.
Contra, Augustinus de Trin. 7. c. 4. Pater et filius sunt una sapientia, unaque essentia, ergo, etc.