REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Docet essentiam et personam esse idem non adaequate, quia essentia ad plura se extendit, et persona respectu ejus est quasi totum. At essentia non est formaliter eadem persona, sed bene e conlra,ut dictum est distinctione praecedenti q. 3. de proprietate comparata ad personam. Vide Doct. in Oxoniens. I. d. 2. q. 7. num. 44.
Respondeo quod sic, quia sicut in creaturis lotum est idem aliquo modo suae parti, sic persona in divinis, licet non sit quoddam compositum ex partibus, ut ex proprietate et essentia ; est tamen quoddam totum virtuale simplex, cujus aliquid est ipsa essentia ; est ergo idem quod habens aliquam identitatem ei quod habetur ; et cum persona perfectissime habeat essentiam, ergo est aliquo modo idem persona cum essentia, non identitate participabili, quia tunc non esset ipsa perfectissima persona ; ergo est perfectissima persona identitate eadem sibi et simpliciter, et tamen aliquo modo distinguitur, quia alterum, et alterum quid ex natura rei, et quia non formaliter eadem, et adaequate, sicut dictum est prius. Non sunt autem formaliter idem, prout identitas fundatur in essentia, et terminatur ad personam, et ideo est unum; non est autem essentia formaliter ipsa persona, quia absolutum in ratione suaformali nonincludit respectivum ; sed prout identitas intelligitur fundari in persona, et terminari ad essentiam, sic sunt eadem formaliter, quia persona in sua ratione includit essentiam, ut aliquid sui, ut homo rationale ; nec sunt etiam eadem adaequate essentia et persona, ut secundum praedicationem et convertibilitatem, nec secundum perfectionem et virtutem.
Ad rationem respondet Magister in littera,quod hoc non dixit Hilarius secundum sententiam propriam, sed secundum hoc intulit inconveniens contra haereticum, concludens, ergo non sunt idem, quod Dei, et Deus.
Aliter potest dici consequenter ad praedicta quod non praecise sunt eadem essentia et persona, nec identitate formali adaequata.
Ad secundum patet responsio supra quaestione secunda, in fine hujus distinctionis, sicut enim personae sunt eaedem in essentia identitate absoluta, et ad se, sic et tali identitate inter se sunt eaedem, quia sunt una essentia. Si autem concludas, ergo erunt una persona, varias medium, quia sic non erunt eaedem essentiae, nec erit eadem essentia eis, et ideo mutatur accidens et figura dictionis.
Per hoc patet responsio, si probetur per syllogismum expositorum sic: Haec essentia est Pater, haec essentia est Filius, ergo Filius est Pater ; est enim in omnibus talibus fallacia figurae dictionis, et est consequentis. Est fallacia consequentis, quia medium est excedens secundum identitatem suam, et ex identitate aliquorum in tertio, quod est illimitatum ad ipsa, non sequitur eorum identitas inter se, quia non potest concludi major identitas extremorum inter se, quam fuerit eorum ad medium. Est etiam fallacia figurae dictionis, quia medium habet modum, vel rationem qualis quid respectu minoris extremitatis ; in praemissa autem et in conclusione accipitur ac si esset hoc aliquid, et ideo fit commutatio quale quid in hoc aliquid.