F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
EX S. G. RITUUM
ORBIS.
Per Apostolicas Litteras in forma Brevis die 22 Iunii 1886 Sanctus Confessor Camillus De Lellis inclitus christianae ca- ritatis heros, pluribus instantibus Patribus Cardinalibus et sa- crorum Antistitibus, caelestis hospitalium omnium et infirmorum ubique degentium Patronus una cum Sancto Ioanne de Deo declaratus et constitutus est. Quo. tamen novus honor accedat Pa- renti, ac Fundatori suo, eiusque nomen et gloria magis propa- getur; Rmus P. Ioannes Mattis Praefectus Generalis Congrega- tioni Clericorum Regularium Infirmis Ministrantium, communia eorumdem vota depromens, Sanctissimum. Dominum Nostrum Papam X I I I iteratis precibus exoravit, ut idem Sanctus Cammillus ubique terrarum suavissimo titulo Patroni omnium Hospitalium atque Infirmorum, tum in divini Officii, tum in Martyrologii reci- tatione die decima octava Iulii celebrari valeret. Quum igitur respectivae additiones tum sextae Lectioni, tum Martyrologio Romano inserendae, ab E m o Cardinali Lucido Maria Parocchi Episcopo Albanensi Rela tore , in Ordinariis Sacrorum Rituum Congregationis Comitiis ad Vaticanum subsignata die coadunatis, ut approbarentur praepositi fuerint; Emi ac Rmi Patres Sacris tuendis Ritibus praeposui, audito R. P. D. Augustino Caprara S. Fidei Promotore, ita rescribere rati sunt : pro gratia et ad Emum Ponentem eum Promotore Fidei. Die 10 Iulii 1894.
Itaque earumdem additionum revisione per eumdem Emum ac Rmum Dominum Cardinalem una cum eodem Promotore S. Fidei rite paracta, atque a me infrascripto Cardinali S. Rituum Congregationi Praefecto SSmo Domino Nostro Leoni Papae X I I I facta de hisce omnibus relatione, Sanctitas Sua sententiam eius- dem Sacrae Congregationi ratam habens, eiusmodi additamenta, prout huic praeiacent Decreto, tum Breviario tum Martyrologio Romano inseri iussit.
Die 23 iisdem mense et anno.
C. CARD. ALOISI -MASELLA, S. C. R. Praef. L. * S.
ALOISIUS TRIPEPI, Secret