REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum omnes tres personae sint unius essentiae ?
Vide Doctores citatos quaest, antecedenti.
Quod non. Augustinus de Trinit 7. cap. 11. Tantum tres personas ejusdem essentiae, vel tres personas unam essentiam dicimus, tamen tres personas ex eadem essentia non dicimus. Sed obliquus genitivi notat transitionem, sicut notat ablativus cum suo casuali. Sed haec est falsa: Trespersonae sunt de eadem essentia; ergo et tres personae sunt unius essentiae.
Contra, Augustinus ibid. dicit quod tres personae sunt unius essentiae.
Dicit quidam quod sicut in rebus sensibilibus natura se habet ut forma ad individuum, ad personam, et suppositum, sic in divinis essentia signatur ut forma trium personarum. In creaturis autem dicimus formam quamcumque esse ejus, cujus est forma, sicut sanitatem et pulchritudinem esse alicujus hominis ; habentem autem formam non dicimus esse formae, nisi cum aliqua additione adjectiva, quae designat illam formam, ut cum dicimus: ista mulier egregiae formae est ; vel sicut dicitur : iste homo est perfectae virtutis. Similiter in divinis cum multiplicatis personis non propterea multiplicetur essentia, dicimus unam essentiam trium personarum, et tres personas unius essentiae; nec denotantur ista nomina in genitivo casu designari et construi in respectu et in significato formae.
Contra hoc, quando nomen significans formam construitur cum genitivo, ex vi designationis cum habente, vel habentibus formam, sicut construitur in plurali, ita construitur cum eo in singulari, ut sicut dicitur, quod Petrus et Paulus sunt viri magnarum virtutum, ita dicitur de utroque per se, quod est vir magnae virtutis. Sed nunquam inveni ab aliquo Doctore quod Pater est unius essentiae, sed quod tres personae sunt unius essentiae ; ergo non construitur essentia in genitivo cum habente eam ex vi designationis.