REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Explicat bene quantum ad modum loquendi quomodo Pater et Filius sunt unius essentiae, esto non ex una essentia, de quo vide Magistrum hic cap. 5.
Dico ergo ad quaestionem, quod quando aliquid est proximum fundamentum relationis communis, potest dici in genitivo de suppositis, quorum est illud fundamentum, cum adjeclivo significante relationem communem. Exemplum, cum dicitur : Isti sunt linguae unius, vel similis conditionis, vel dignitatis, unitas in primo tenetur relative pro relatione communi; et accipitur pro identitate, ac si diceretur : Isti sunt ejusdem linguae, quia tunc construitur genitivus signans fundamentum relationis communis cum suppositis, vel individuis, quorum est illud fundamentum ex vi fundamenti relationis communis. Sic in proposito, cum dico : Tres personae sunt unius essentiae, ibi unitas in genitivo relative dicitur pro identitate, ut sit sensus, quod tres personae sunt ejusdem essentiae, et construitur essentia in genitivo cum relatione communi identitatis cum suppositis, quorum est idem fundamentum ex vi fundamenti relationis communis ad illa supposita.
Ad rationem. in oppositum, dico quod concedi non debet quod tres personae sint de eadem essentia, quia hae propositiones ex, de, denotant circumstantiam causae extrinsecae, ut efficientis, vel materiae, sicut solemus dicere quod fit arca de ligno, et ex ligno, vel arca de aedificatore, vel ab aedificatore ; opus vero in genitivo notat circumstantiam formae ad habentem formam. Unde licet praepositio et genitivus nolent transitionem, non tamen aequalem, nec uniformem, quia genitivus notat transitionem formae ad habentem formam ; praepositio vero notat transitionem causae extrinsecae ad effectum ; talis autem causa non conv.enit personis divinis, nec transfertur ad eas.