F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
257
Orientalium dignitas Ecclesiarum, pervetustis rerum monu- mentis eisque insignibus commendata, magnam habet toto chri- stiano orbe venerationem et gloriam. Apud illas enim, inita be- nignissimo Dei consilio humanae redemptionis primordia, cele- riter ad ea propera vere incrementa, ut laudes apostolatus et martyrii, doctrinae et sanctitatis primo honore floruerint, pri- mam saluberrimorum fructuum laetitiam ediderint. Ex illis au- tem perampla beneficiorum vis in ceteros late populos mire profluxit; quum beatissimus Petrus, princeps apostolici ordinis, multiplicem erroris vitiique pravitatem disiecturus, lumen veri- tatis divinae, evangelium pacis, Christi libertatem in dominam gentium urbem caelesti numine intulit. - At Ecclesiis Orienta- libus Romana potissimum, ecclesiarum omnium caput, sane quantum honoris et caritatis inde a memoria apostolica tribuere consuevit et quam fideli obsequio vicissim laetari: easdemque, per varia deinde atque acerba tempora, nequáquam ipsa destitit, providentia et benefactis, a iacturis erigere, devinctas retinere, revocare discordes. Neque ultimum illud fuit vigilantiae officium, ut proprias cuiusque orientalis gentis consuetudines sacrorum- que rationes, quas pro potestate et sapientia sua legitimas edu- xisset, integras in eis perpetuo custodiret ac tueretur : cuius rei documento multa sunt quae Decessores Pontifices, cum primis Pius IX fel. r e c , vel suis ipsi actis vel per sacrum Consilium christiano nomini propagando prudentissime censuerunt. - Non minore permoti Nos adductique studio, sub ipsa pontificatus initia, ad christianas Orientis nationes oculos peramanter con- vertimus. Maturavimus quidem conferre curas ad earum alle- vandas necessitates, aliasque sumus deinceps occasiones nacti actuosae benevolentiae testandae: sed nihil profecto antiquius sanctiusque fuit neque est, quam animis cum Sede Apostolica obstrictis, adeo in eis ardorem excitare et foecunditatem fidei, ut ad maiorum excellentiam et laudem exemplis renovatis ni- tantur.
Iam licuit aliquot adiumenta Ecclesiis illis afferre. - Colle- gium hac ipsa in Urbe clericis Armeniis et Maronitis insti-
Aeta, Tom. XXVII. fase. OOCXVII. 17
LITTERAE APOSTOLICAE Sanctissimi Domini nostri divina Providentia Papae XIII
de disciplina orientalium conservanda et tuenda.