REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Explicat optime quatuor appropriationes essentialium, quae fiunt personis, et rationes earumdem, de quo Magister hic, a cap. 6.
Dico ad quaestionem quod convenienter appropriantur essentialia personis ; et quatuor hujusmodi invenio appropriationes magis principales. Prima appropriatio est particularis Hilarii, ut aeternitas Patri, quia non est ab alio ; Filio species, quia pulchritudo et integritas, et ostensio Patris, a quo accipit naturam divinam integerrime 5 Spiritui sancto appropriatur amor. Secunda appropriatio est Augustini, ut Patri unitas, quia indivisus ; Filio aequalitas, quia persona secunda, in qua est primo aequalitas ; aequalitas enim requirit unitatem cum distinctione ; et Spiritui sancto appropriatur connexio. Tertia appropriatio est potentia Patri, sapientia Filio,
bonitas Spiritui sancto ; et hoc duabus de causis : Una propter imperfectionem, quam videmus in creaturis, quia pater solet esse impotens, filius insipiens, et spiritus superbus, cum homo habet spiritum in naribus, Sed magis proprie appropriantur ista personis propter perfectiones positivas, quam ad removendum imperfectiones in creaturis. Quarta et ultima appropriatio est illa ex verbis Pauli desumpta : Ex ipso, et per ipsum, et in ipso, Ex ipso Patri, quia ex eo sunt omnia ; Per ipsum notat relationem formalem, et artem faciendi in Filio ; In ipso notat Spiritum sanctum.
Ad argumentum dico, quod appropriatum ut appropriatum praesupponit proprium ; sed id quod est appropriatum, non praesupponit proprium, sicut attributum ut tale, et ut essentiale non praesupponit proprium, sed ut appropriatum proprio praesupponit proprium.